Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.757 » Pag 82 - 84

5.757
82
84

82
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri Guaimari, et sexto
anno principatus domni Guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense iulius, sebtima indictione.
Memoratorium factum a nobis miro iudex filio mirandi subdiaconi, et iohannes
filio corbini, et maraldus et potone presbiter, germanis filiis mirandi, et iohannes, et mari,
et petrus, et fasanus, germanis filiis petri, qui sunt toti consortifices in una ecclesia nostraque
pertinentes bocabulum sancti adiutori, que sitam est in nucerie, in locum et ubi
dicitur puciano subtus monte qui dicitur levinum, eo quod ante subscripti testes per convenientia
ad tenendum et regendum et operandum tradidimus nos mari presbiteri et abbati
filio iohanni et stefani clerico filio andree, qui sunt amboque thii et nepotes, ipsa
ecclesia et cum rebus, ubi ipsa ecclesia sita est et cum alia rebus eiusdem ipsius ecclesie
pertinentes, et ipsa iamdicta rebus, ubi ipsa ecclesia edificata est, per finis et mensurie.
A pars occidentis fine meaque miri iudici, quod paratum abeo da eredes falconi filiis fasani,
sicut inde termiti discernunt, sunt inde passi per ipsa fine iusta ipsa ecclesia (deest
mensura)
: de super parte a pars meridie fine meaque miri, et nostraque consortes nos
supradicti maraldus et iohannes, et meaque potone presbitero, et iohannes, et mari, et petri,
et fasani, et meaque miri, quod paratum abeo da boni presbitero filio ioannaci, et quod
ipso iamdicto bonus presbiter paratum abet da maio et malefreda germani filii madelmi,
sicut inde terminatum est, et inde sunt per tote iste finis usque cilio de ballone passi sexaginta
nobem: et ab oriente fine ipso iamdicto ballone: de subter parte a sebtemtrionis
fine nostra consortifices, et inde sunt passi (desunt) indeque coniungentes ad ipsa priora
fines. Alia pecia cum arbustum et abellanietum uno tenientem, qui est ipsius ecclesie pertinentes
in eodem locum pucianum, per ec finis et mensurie: Ab occidente fine via antika,
sunt inde passi sexaginta unum: A meridie fine de eredes iohanni sartori filii sergi sartori,
sunt inde passi viginti quadtuor: ab oriente fine terra sancte marie plevis nucerie,
indeque sunt passi quinquaginta octo: de subter parte a sebtemtrionis fine que fuit iamdicti
falconi, quod paratum abet urso filius idem ursi atrianensi, et inde sunt passi triginta
quinque et medium: tota iamdicta mensuria ad iusto passum omini mensuratum.
Et iterum alia pecia cum insititum et silba in iamdicto monte, ubi cretarum et tigillitum
dicitur, per ec finis: de super parte fine via (deest mensura passuum): de subtus fine
83
ballone: in partibus occidentis (desunt fines), et da pars sebtemtrionis fine nostraque consortes
(deest mensura passuum), et ab oriente similiter fine nostra (deest, ut supra, mensura
passuum)
. Alia pecia ibique propinquo cum insititum et castanietum et silba uno tenientem,
quod ipse bonus presbiter paravit da iamdicto iohannes corbini per firma cartula, et quod
ipse boni presbiter in ipsa ecclesia effertum abuit; hec vero rebus per iamdicte finis et
mensurie cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de vie sue
et cum ipsa ecclesia et lignamen de una casa, et cum uno turibulum ereum nos ipsorum
mari presbiteri et abbati et stefani clerico tradidimus, et ego qui supra iohannes corbini
tradidit illorum de proprietate mea causa uno antifanario de nocte notatum, et ego qui
supra potone presbiter tradidit ipsorum de proprietate mea causa uno gestarum continentes
gesta sancti stefani et sancti felicis et sancte barbare, et dedicationem ecclesie, et visione
sancti pauli, et gesta sancti geronimi et de omnium sanctarum, et una planeta et
acmictum, et uno horarium, qui est pro pietate meaque potoni presbiteri. Unde ego qui
supra miro iudex tradidit ipsorumque mari presbiteri et abbati et stefani clerico medietate
ipsa ecclesia et ipsa rebus, sicut mihi pertinet abere per meis parationibus, et nos
omnes consortes tradimus illorum similiter reliqua medietate, cum omnis supradicta capitola
de regimen ipsius ecclesie atque ordinem, ut amodo et diebus vite illorum qui supra
mari presbiteri et abbati et stefani clerico licead illis et presbiteros et cleros, quod
in ipsa ecclesia miserint, illorum potestatis tenere et dominare, et omnis sue utilitatis
iusta rationem ibidem faciant, et ipsa ecclesia officiare et officiare faciant, sicut decet ecclesia
villana, et omnis frugens quod de ipsa omnis rebus ipsius ecclesie pertinentes inde
exierint, et omnis votationem et offerta quod ibidem in ipsa ecclesia introierit, totum illorum
sint potestatis, faciendum inde omnia quod voluerint: preter, si introierit in ipsa
ecclesia animalia viba vel alia causa, qui ad ornamentum et regimen de ipsa ecclesia esse
meruerit, seu rebus stavile, totum fia de ipsa ecclesia: tantum licead illis diebus vite illorum
et presbiteros et cleros, quod ibidem illis miserint, illut tenere et regere et frudiare,
sicut et illo aliut, et ibidem in ipsa ecclesia resideant, et abitare debeant, et abitare faciant;
et per omnis annum in nativitas domini et in pasca resurrectionis in ambe iste
festivitatis deant mihi qui supra miri et ad meis eredibus pro censum de ipsa ecclesia
unum pario de pulli et uno cereum duplicem de gubito, et ad nos omnes iamdicti consortes
et ad nostris eredibus similiter deant inter ambe festivitatis unum alium parium
de pulli et unum cereum duplicem de gubito; et si unum ex illis, qui sunt thii et nepotes
84
defunti fuerit, inclita supradicta tradictio abeant illut qui bibum remanserit, tenendum
et regendum diebus vite illorum, sicut supra legitur; et quale tempore ipsa ecclesia cum
omni sua pertinentia tenere et regere illis non voluerint, revertad nobis illa et ad nostris
eredibus cum omnis iamdicta capitula, et liceant illis inde exire cum omnis illorum causa
movilia, quod illis ibidem abuerint et iret cum illut ubi voluerint, sine omnis contrarietate
nostra et de nostris eredibus. Unde pro taliter per vona convenientia guadia nobis
ipsi mari presbiteri et abbati et stefani clerico dederunt, et mediatorem nobis posuerunt
iohannes filius quondam …….. qui dicitur grisonte; et per ipsa guadia etc. Statuta
mulcta triginta auri solidorum Constantini
. Et unc brebem scripsi ego petrus clericus et
notarius.
+ Ego lambertus iudex
+ Ego amatus.
Torna all'inizio