|
152
+ In nomine domini bicesimo anno primo principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, mense december, hoctaba indictione. ego petrus gratia dei abbas monasterii sancti
petri de ulter flubio tragutiu ubi ad erceka dicitur, declaro, quoniam isdem nostri monasterio
dei homnipotentis donis plurimus abes rebus pertinentibus per singnulis et dibersis
locis, es quibus a preteritis annis inde ebenit et permanet indeserto, que lavorare minime
bolemus; propterea colloquium abuit cum proposito ac monachos eiusdem nostri monasterii,
et per commune consilium inter nobis statuimus, ut si potuerimus impedire, cui
per combenientia ec rebus eiusdem nostri monasterii pertinentibus daremus, de quibus pretium
recipiamus; de quo bero pretium illut emere debeamus, quod nobis et ipsius nostri
monasterii sunt necessario, ideo melius esset, quam unibersis rebus sine aliquo adfecto
possideremus, interea imbenimus cecere filius quidam mastali commanente de finibus nucerie,
qui a nobis per combenientia recipere querebas aliquanta terra cum arbusto eiusdem
153
nostri monasterii pertinente in eodem locum nucerie a suptus campu de are et quadraginta
octo auri tari boni nobis exinde dare bolebat, quot nobis optime faciendi esset
comparuit, pro quo sine omnem afectum illut possidemus: denique reminiscente eaque in
lege langnobardorum de combenientia scriptum est, ideo iusta istitutione eiusdem legis interesset,
bocavimus idoneis homines qui subter scripti sunt, et miro iudex de eodem locum
nucerie, ud quot inter nobis hordine combenientia firmaremus, omni tempore firmum
stavilemque permanerent; et dum predictus iudex et ipsi idoneis homines interfuissent, ideo
firmavimus inter nobis ec combenientia iusta eadem lege, propterea ego qui supra petrus
abbas una cum consensum ipsius prepositi hac monachorum eiusdem monasterii, coram
predicto iudex et ipsi idoneis homines, et pro firmam stabilitatem, abente mecum petrus clericus
et notarius adbocatorem ipsius monasterii, per anc bidelicet cartam hordine combenientie
iusta legem dedimus et tradidimus tivi superius dicti ciceri integra ipsa rebus cum
arbustis bitatis, et una cartula inde continentes, eiusdem nostri monasterii pertinentes ipsa
rebus in ipsu locum, ut diximus, a suptus campu de are, que a preteritis annis ipsa rebus
per ipsa carta mihi qui supra abbas confirmatum fuit per mulier nomine rodelgrima
filia cuidam petri et per guaiferio castaldo adoaldi, qui amiczo bocabat, biro eius,
quibus nunc predicte rebus infra ec finis et mensurie, que inferius declaratur, bidetur esset:
a pars orientis fine que fuit de erede moderici, inde longitudo passi octuaginta nobe:
a pars meridie fine quot nunc retinet de herede ruscinii, inde latitudo passi quadtuordeci
et cubito uno et pede unu: a pars occidentis fine quot nunc retinent eredes alfani,
qui fuit thio ipsius mulieri, et inde sunt longitudo passi similiter hoctoaginta nobem:
a pars septemtrionis fine bia publica, inde latitudo passi duodeci et duobus partibus
de passu: tota ista mensuria mensuratum ad iusto passum omini; infra ec bero finis
et mensurie nec nobis, neque ad pars eiusdem nostri monasterii, nec cuicunque alteri
abentem exinde nichil restitit, aut dicimus remanere sortione, set, sicut diximus, in integrum
eos cum inferius superiusque suis et cum bice de bia sua iamdicta rebus ordine
combenientie dedimus et tradidimus tivi qui supra ciceri inclitum illut possidendum, et
pro illut recepimus a te in combenientia anc in parte eiusdem nostri monasterii pretium
quos prediximus, quadraginta octo auri tari boni, ea rationem, ud amodo et semper tu
tuisque filiis et eredes iamdicta inclita nostra tradictione per iamdicte finis et mensurie
illut abere et possidere baleatis, faciendum exinde omnia que bolueritis, sine contradictione
nostra et de posteriores nostros requisitione; quot si etc. Sequitur consueta formula, statuta
multa sexaginta solidorum auri constantinianorum. et te ademari notarius scribere
rogabimus intus anc firmitate nucerie.
154
+ Petrus iunior abbas subscribsit
+ Ursus presbiter et monacus subscripsit
+ ego qui supra miro iudex
+ ego maraldus notarius me subscripsi.
| |