Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.67 » Pag 88 - 89

1.67
88
89

88
+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu cristi regnantem domnus Ludovvicus Imperator augustus
anno deo propitio eius imperii vicesimo primo, mense iulius secunda indictione. dum
ante nos rodelchis, gaidonem et dauferi atque lademari gastaldei et iudices vicem domne landelaiche
uxorem domni waiferii principis causantes benit benedictus gastaldus filius attionis
adversum ermenandum filium quondam apecisi, ut ipse ermenandus uxor habeas cariperga
qui fuit filia cariperti, qui fuit serbo palatii de locum qui eboli nunccapatur, et leonis filii
agatonis qui est ex genere atranensem per preceptum cum ceteris concessi sunt et ipse
leo idem iuxta illo preceptum ipsa concessiones, quod de eboli habuit, ipsius domne landelaiche
in integrum bindedit cum serbis et ancillis; et propterea ipsam uxor ipsius ermenandi
in pars domne landelaiche serbitium cum filiis et filie sue, quod in ea genuit, recolligere
quererent, et continuo et preceptum illud ostendit et cartula illa vinditionis, quod exinde
ipse leo emiserat, qui relectum est. quo auditum, diximus ipsius ermenandi, ut de talia
responderent; qui ipse dixit, ut beritas esset, quod ipsa cariperga uxor habeas et filia fuisset
ipsius cariperti de eboli, de quem ipse preceptum continet, et quattuor filii masculini et tres
femine in ea genuisset, set et ipse ermenandus serbum palatii fuisset, quando sibi ipsam cariperga
uxor sociasset et prius ipsam uxorem tulisset, quam ipsius leonis per ipsum preceptum
beneficium ipsum concessum fuisset, et sic per testes eos conprobare poterent; qui et
statim taliter inwadiati sunt et habierunt in constitutum sunt se plicatis. qui ipse benedictus
89
affatus est dicentes, ut testimonia ipsa paratus esset ad recipiendum ab ipso ermenandus;
ipse autem ermenandus manifestabit dicens, ut consignationem ipsam nihil facere valerent
et nullo modo ex ipsa uxore sua contendere poterent, et statim ipsa uxore sua cum ipsis
suis filiis et filie retradidit in partem domne landelaiche de serbiendum: quod pro nostrum
in posterum recordandum iudicium et ipsius domne landelaiche securitatem, hunc nostrum emisimus
iudicatum, quod tibi totoni notario ut scribere dictavimus. actum salerno mense et
indictione suprascripta feliciter.
+ ego qui supra gaido me subscripsi
+ ego qui supra lademari me subscripsi
+ ego qui supra daoferius
+ ego qui supra rodelchis me subscripsi.
Torna all'inizio