Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.475 » Pag 196 - 199

5.475
196
199

196
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tertio decimo. sed et iohannes
porfilogenito magno Imperatore eius filio anno secundo. die undecima decima mensis
iunii indictione secunda neapoli: Certum est me iohannes qui vocatur piluso
filio quondam stephani piluso. abitator de loco qui vocatur tertium.
A presenti die eo quod vos videlicet cunta congregationis monachorum
monasterii sanctorum sergii et bachii qui nuc congregatum est in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui vocatur casapicta situm in viridiarium.
mihi dedisti at lavorandum et detinendum ego cuntis diebus vite
mee. idest integras duas petias de terras vestras que sunt in uno coniunte
pertinente memorati vestri monasterii que sunt posite in campu de lucia
quod est in memorato loco tertium. una cum arboribus et cum palmentum
fabritum et suscetorium suum qui intus una ex ipse petie de iamdicta
terra vestra esse videtur. et cum introitibus suis. omnibusque eis pertinentibus.
Coherente a dua ex ipse petie de iamdicta terra vestra de uno latere
parte meridiana terra domini iohannis carbania. et abet ibi de longitudine
passi septuaginta quinque. de alio latere parte septentrionis terra chartula
congregationis ecclesie sancti georgii catholice maioris. et abet ibi de longitudine
passi sexaginta nobem. seu et memorata alia petia de iamdicta
terra vestra et abet ibi passi de longitudine sexaginta. de uno capite parte
horientis terra leoni presbyteri defiso memorati vestri monasterii sicuti
inter se terminis exfinat et abet ibi de latitudine passi undecim et a parte
hoccidentis terra memorati domini iohannis carbania et abet ibi de latitudine
passi septem. et a memorata alia petia de iamdicta terra vestra ubi est memoratum
palmentum et iamdictum subscetorium suum. Coheret sivi de uno
latere parte horientis terra ecclesie sancte marie que vocatur de illi paracefali
seu et terra monasterii sanctorum seberini et sossi ubi eorum venerabilia
quiescunt corpora sicuti inter se sepis et fossatus exfinat. et abet ibi de longitudine
passi sexaginta tres. deinde quomodo rebolvit in parte hoccidentis
et badit iusta ex parte de terra memorati monasterii sanctorum seberini et
sossi et iusta terra cesarii caccaberi. abet passi quadraginta. deinde quomodo
197
rebolvit in parte septentrionis et badit usque at terra ecclesie sancti petri
ex ipso loco tertium abet passi viginti. et a parte hoccidentis memorata
terra ipsius chartule congregationis ecclesie sancti georgii catholice maioris
et abet ibi de longitudine passi quadraginta minus palmos duos. seu et terra
vestra pertinente memorati vestri monasterii que in vestra reserbastis potestate.
et abet ibi de longitudine passi viginti. deinde rebolvit in parte
horientis et badit iusta ipsa terra vestra pertinente memorati vestri monasterii
abet passi decem et palmi duos. deinde qualiter rebolvit in parte septentrionis
et badit iusta ipsa terra vestra usque at terra ecclesie ipsius
sancti georgii catholice maioris abet passi viginti. de uno capite parte meridiana
memorata petia de iamdicta terra vestra et abet ibi de latitudine passi
sexaginta. de alio capite parte septentrionis memorata terra vestra que in vestra
reserbastis potestate et abet ibi de latitudine passi decem et palmi duos
seu et terra ipsius ecclesie sancti petri sicuti inter se terminis quomodo
badit in gabba exfinat et abet ibi de latitudine passi viginti duos. quamque et
memorata terra memorati cesarii caccaberii. et memoratum ex parte de memorata
terra memorati monasterii sanctorum seberini et sossi et abet ibi passi
quadraginta. memorati vero passi mensurati sunt at passum ferreum sancte
neapolitane ecclesie. in ea videlicet ratione quatenus memorate ambe petie
de iamdicta terra vestra cum suis omnibus pertinentiis ut super legitur in
mea cuntis diebus vite mee sit potestate tenendi et dominandi seu lavorandi
cum vobes et conciaturias et operarios sumta vel omnia expensa.
caucumminas et vites omni annuo apto tempore ibidem ponere et plantare
debeam ubi merureit et ut iustum fuerit. et de mea semente illud per tempore
seminare debeam. et ipsum seminatum per tempore tiappare et recaltiare
et sulcare et metere et escuniare debeam quomodo merureit at meum
expendium. et si hortum ibi facere et abere voluero. licentiam abeam. et
super ipsu palmentum vestrum et iamdictum subscetorium suum tiburium
facere et abere debeam at meum expendium. et de arvoribus et vites que
ibi sunt et que ego ibi posuero. curam et vigilantiam abere debeam ut non
faciant ibi qualecumque persona damnus per nullum modum. et illud per
tempore putare et propaginare et conciare debeam quomodo merureit at
meum expendium. alium omnia et in omnibus queque ibidem per annum
necessum fuerit. et indiguerit ego cuntis diebus vite mee illud facere et
198
peragere debeam at meum expendium. et omnia quodcumque de inferius
in quolibet seminatum dominus deus dederint ad area inter nos illud dividere
debeamus per medietate. unde vos et posteris vestris memoratoque vestro
monasterio tollere debeatis medietate. et ego cuntis diebus vite mee exinde
tollere debeam alia medietate. et nulla semente vobis querere non debeam
per nullum modum. et illa palea de illu bernoticum que ibi abuero in
vestra sit potestate tollendi et faciendi que volueritis. et ipsa medietate vestra
que vobis venerit de ipsu seminatum cum tota ipsa palea vos vobis
inde illud trahere faciatis at vestrum expendium. et illa palea millarina in
mea sit potestate faciendi que voluero. et quandoque illud metiaberimus et
escuniaberimus vobis illud cognitum facere debeam pro veniendum. vel
dirigendum ibi supra at standum. et ad ipsa persona que ibi supra at
standum venerit ego ad eum manducare et vibere dare debeam quomodo
iustum fuerit. et si folias per tempore ibi abuero. et omnia quantum in memoratum
hortum abuero. dividamus illut inter nos per medietate vos medietate.
et ego medietate. vinum vero mundum et saccapanna quantum omni
annuo cuntis diebus vite mee ibidem dominus deus dederit. at memoratum
palmentum vestrum inter nos dividere debeamus per medietate. unde vos et
posteris vestris memoratoque vestro monasterio tollere debetis medietate. et
ego cuntis diebus vite mee exinde tollere debeam alia medietate: set ego illud
vindemiare debeam et aqua ponere in ipsa vinaccia pro ipsa saccapanna faciendum
at meum expendium. et donec illud vindemiabero ego vobis enutrire
debeam duas personas hominum que ibi supra at standum direxeritis quomodo
iustum fuerit. set memorata medietate vestra que vobis venerit de memoratum
vinum mundum et saccapanna ut super legitur vos vobis inde illud traere
faciatis at vestrum expendium. et non abeatis licentiam vos et posteris vestris
memoratoque vestro monasterio a nuc et omnibus diebus vite mee mihi
tollere memorate ambe petie de iamdicta terra vestra que superius midi dedistis
at lavorandum per memoratas coherentias et per memorata mensura
de iamdicti passi sicud superius legitur sive super vos illud lavorandi vel
alicui at lavorandum dandi aut per alium qualecumque modum vene ego
illud lavorantes et arbustantes de arvores et vites et curam et vigilantiam
inde abendi. et omnia memorata adinplentes qualiter superius legitur. et vos
et posteris vestris memoratoque vestro monasterio mihi vite mee illud antestare
199
et defendere debeatis ab omnis homines omnique persona. post autem
meum transitum tunc memorate ambe petie de iamdicta terra vestra
cum suis omnibus pertinentiis. rebertant vobis et in memorato vestro
monasterio cuius iure esse videtur. et cuique illud dare volueritis at lavorandum
vestre sit potestate. sicuti et quomodo continet alia simile chartula
que vos mihi exinde fecistis. Quia ita nobis stetit. Si autem et in aliquid
offensi per quobis modum aut summissis personis. tunc compono
ego vobis auri solidos viginti bythianteos. et hec chartula lavorationis
ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis quem scribere
rogatus per indictione memorata secunda + hoc signum manus memorati
iohannis piluso quod ego qui memoratos pro eum subscripsi + et oc recordando
firmamus ut de memoratas folias et de ipsum omnia que abuero
in memoratum hortum vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio
abere debeatis medietate et ego exinde cuntis diebus vite mee tollere
et abere debeam alia medietate.
+ Ego iohannes curialis testis subscripsi +
+ Ego gregorius curialis testis subscripsi +
+ ego sergius filius domini gregorii testi subscripsi +
+ Ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
secunda +
Torna all'inizio