Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 555 - 559

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
555
559

55). Urso de Balbo iuratus dixit: Annos etatis mee bene XVI compleveram cum vulgariter,
et me audiente, dicebatur quod aretnus episcopus Gui(do) et Buianus prepositus
iverunt Romam, vocati a domino papa, qui tunc erat, propter querimoniam quam fecerat
senensis episcopus prefato domino pape de aretino episcopo super plebibus de
Assianinga et Berardinga. Et cum in presentia ipsius domini pape diu litigassent, causa
nondum finita, venit quidam massarius romanus antiquissimus ad dominum aretinum
episcopum, sicut eo tempore et postea audivi dici, qui dixit ad eum: Vade ad Montem
Siratti, et adhuc cartam que ibi est: illa facii te vincere plaitum; nihil aliud dico tibi.
Quo audito, aretinus episcopus Gui(do) posuit pignus pro carta, et habuit illam, et eam
domino pape presentavit; et dominus papa, secundum tenorem illius carte, sententiam
dedit pro aretino episcopo. Tunc dominus aretinus episcopus G(uido) habita victoria,
rediit Aretium cum magno gaudio et triumpho, et habuit illas plebes predictas, sicut
prius habuerat. Post aliquantum vero temporis audivi dici quod nuntius domini pape,
tunc quando aretinus episcopus vicerat plaitum, venit cum eo Roma, et ex mandato
domini pape misit eum in tenere de plebibus prenominatis.
Ab illa victoria tenuit aretina ecclesia plebes illas usque ad tempus istius episcopi
Hel(iotti); nec audivi quod postea inde fuerit litigium; nec etiam audivi quod senensis
ecclesia umquam tenuerit illas plebes. Recordor quod multiotiens vidi clericos illarum
plebium venientes ad sinodum s. Donati, ad crisma, ad ordinationes, et cum letaniis,
et plures vidit hospitari in villa nostra que dicitur Olivetum, in qua sumus. A prenominata
victoria sunt anni bene L. Ego vero septuagenarius sum; natus enim fui, ut
mihi dixit mater mea, anno proxime sequenti post destructionem Aretii factam a rege
Henrico.
56). Massarius de s. Flora iuratus dixit: Puer eram et bene XV annorum quando audivi
dici in vicinia mea apud castrum s. Donati, ubi eram habitator, quod episcopus aretinus
Gui(do) iverat Romam, et abbas Rudulfus de s. Flora cum eo, propter litigium
quod habebat adversus senensem episcopum, nescio quem, super ecclesiis de Assianinga
et Berardinga, unde modo lis est. Diu litigarunt in presentia domini pape, qui tunc
erat, aretinus episcopus et senensis. Post multa vero litigia, sicut tunc audivi, dominus
papa dedit sententiam pro domino episcopo aretino et reddidit ei ecclesias litigiosas.
Post datam sententiam, moratus est episcopus aretinus Gui(do) Rome plus quam per
mensem: deinde rediit cum multa baldantia et victoria, et nuntius domini pape cum eo,
qui datus erat ipsi episcopo Gui(doni) a domino papa, ut eum mitteret in tenere de
ecclesiis illis prenominatis. Et, sicut tunc vulgariter dicebatur, primo venerunt ad plebem
s. Quirici in Osenna, et nuntius domini pape tunc investivit ipsum episcopum
Gui(donem) de plebe illa. Similiter ivit episcopus Gui(do) cum nuntio domini pape ad
omnes alias plebes litiiosas, et investivit eum ipse nuntius domini pape de omnibus
illis. Hoc unum recordor me vidisse et audisse, quia eram in domo s. Donati quando
rediit Roma Malacrescentia armiger episcopi aretini Gui(donis) et nuntiavit nobis et
canonicis Domus, quod episcopus aretinus Gui(do) vicerat plebes in plaito rome contra
senensem episcopum, et missus erat (in) tenere per nuntium domini pape. Tunc omnes
gavisi sunt, et ceperunt pulsare campanas et cantare omnes pro gaudio.
Non diu post, me vidente et presente, rediit episcopus cum multo equitatu, et receptus
fuit in domo s. Donati cum processione et magna letitia. Non audivi quod in
p. 556
tempore Gualteri aretini episcopi nec etiam antea fuert litigata aretina ecclesia de prefatis
ecclesiis ab aliquo senensi. Recordor etiam quod multotiens vidi clericos illarum
ecclesiarum venientes ad domum s. Donati ad sinodum, ad ordinationes, ad crisma
cum letaniis; et proles ex eis quinque fuerunt hospitati in domo mea, quam tunc habebam
in castro s. Donati. Non recordor me audisse quod aliquod litigium fuerit contra
ecclesiam aretinam de plebibus illis ab illa victoria prenominata usque ad tempus huius
episcopi Heliocti. Ab illa victoria quot anni sint non bene teneo in mente. Non audivi
quod senensis ecclesia unquam tenuerit plebes illas nisi per III et nisi parvo tempore,
quia, sicut dixi, prius habuerunt plaitum in presentia domini pape aretinus episcopus
Gui(do) et senensis episcopus de ecclesiis, et dominus papa dedit sententiam pro
aretino episcopo. Quot annos ego habeam non bene recordor.
Isti sunt testes recepti Tusculani a domino Cincio et Gratiano cardinalibus ex precepto
domini pape.
57). Mistitius iuratus dixit, quod ipse erat cum quodam domino suo abbate, videlicet de
Pratallea, qui iverat cum episcopo aretino in palatio lateranensi, et vidit dominum papam
Honorium sedentem et iudicem ad pedes eius, qui dedit sententiam; et post sententiam
vidit quod dominus papa vocavit quendam clericum suum, et misit eum in manus aretini
episcopi, ut iret cum eo et investiret eum de plebibus illis unde litigium fuerat.
Et postea vidit quod venit cum episcopo usque Aretium; et, se vidente, ivit et investivit
aretinum episcopum per funes campanarum de V plebibus et I canonica, quarum nomina
sunt hec: s. Restituta, s. Maria ad Sestum, s. Sani de Ofana, plebs de Pacena,
s. Quirici in Osenna, plebs de Corsignano; de quibus ecclesiis omnibiis nuntius domini
pape eiciebat omnes clericos et dominus episcopus aretinus postea introducebat, et procurabatur
ab eis. De eccleia s. Quirici dicit quod quando nuntius domini pape et
episcopus accesserunt ad locum, invenerunt turrem ecclesię incastellatam a senensibus;
ideo episcopus noluit intrare donec illi abirent. Sed in campo steterunt ipsa die et
nocte; et cum misissent quendam nuntium ad ecclesiam, ibi Ortarita graviter in manu
vulneratus est. Tandem perterriti senenses comminatione nuntii domini pape, recesserunt;
et tunc episcopus intravit, et per funes campanarum similiter nuntius domini
pape investivit eum, eo eiciente clericos et episcopum reducente. Ad alias plebes non ivit,
quia recessit eum domino suo abbate. Addidit quod ante sententiam domini pape vidit
ad sinodum episcopi aretini venientes quosdam qui dicebantur plebani illarum XVIII ecclesiarum,
de quibus lis erat.
58). Marianus iuratus dixit idem de plebes. Quirici et omnibus que ibi gesta suit; et
addidit se interfuisse et vidisse quando episcopus Guido similiter investitus est de plebe
ad Cennano per clericum qui dicebatur nuntius domini pape; et addidit quod tempore
Gualterii episcopi, qui primus fuit Aretii per dominum papam et non per imperatorem,
vidit plebanos et clericos illarum XVIII ecclesiarum, de quibus modo lis est, venientes
ad ordinationes et sinodum ipsius episcopi et aliorum episcoporum similiter usque nunc.
De sententia vero et aliis, que ratione gesta sunt, nichil novit nisi ex auditu. Dicit
etiam quod ante sententiam domini Honorii ivit cum episcopo Gui(done) ad omnes illas
ecclesias et in omnibus vidit episcopum sicut dominum procurari.
p. 557
Hec sunt depositiones testium a parte episcopi aretini, exibitorum sub examine camaldolensis
prioris et abbatis de Albarense.
59). Bernardus de Ciliano iuratus dixit episcopum senensem Gualfredum quendam clericumi
in plebe s. Quirici posuisse, et postea Guidonem episcopum aretine civitatis ad
eum locum accessisse; et cum nollet violenter intrare; plebem magnam elegit cum suis
foris existere; mane vero fu[it in] pace, et quiete predicte plebis possessionem intravit.
Et audivit nuntium apostolici ibi esse, et predictum episcopum tam de hac quam de allis
plebibus in possessionem mississe, et ex tunc continue L annis possedisse.
60). Grifus de Rigumagno iuratus dixit, quod episcopus senensis xxx libras Spadelonge,
ut clericos suos in possessionem plebium, scilicet de Asciano et Malcene et Mesule, mitteret,
sicut ab eo sepe audivit, dedit. Idem vero episcopus Donisie totidem nummos ut in plebibus,
in suis possessionibus constitutis, (idem) faceret, sicut audivit, dedit. Et vidit episcopum
Gui(donem) et nuntium apostolicum postea in plebe de Asciano et in plebe in
Malcino et in plebe Mesule, in pace et quiete mittere, predictum episcopum in possessionem
predictarum plebium per portas ecclesie et funes campanarum. Et ex tunc dicit
predictum episcopum in pace et quiete L annis possedisse.
61). Presbiter Petrus de Mesulis iuratus dixit, quod cum esset in plebe de Asciano audivi
episcopum senensem venire cum comitibus, et eorum rumore cum clericis plebis
in castrum de Asciano fugit; et audivit quod comites predictum episcopum in possessionem
miserunt, et duobus vero diebus transactis, cum predicte plebis clericis senensibus recedentibus, in predicte plebis possessionem rediit in pace et quiete. Postea vero
vidit episcopum Gui(donem) cum nuntio apostolici in plebe de Pacena et in ecclesia
sancti Ansani de Dofana et in plebe s. Viti in Versura et (in) plebe s. Iohannis in Vesquena
et in plebe s. Victoris in Rapulana et in plebe. s. Agathe in Sciano et in plebe
s. Marie in Salto et in plebe s. Marie in Pava et in plebe s. Marie in Cosona et in
plebe s. Quirici in Osenna et in plebe s. Viti in Cursignano et in plebe s. Donati in
Bibiano et in plebe s. Valentini et in plebe s. Costantii et in plebe s. Petri in Mesule
et in plebe s. Andree
.......................................................
Testes senensis ecclesie examinati apud s. Quiricum in Osenna.
62). Presbiter Pepo prepositus de Avegnone iuratus dixit: Puer eram et legebam in psalterio
in plebe de Saturnino tempore Gualfredi episcopi senensis. Tunc vidi ipsum episcopum
G(ualfredum) in choro h[uiu]s plebis s. Quirici in Osenna, in qua modo sumus;
vidi eum vestitum zendado rubeo, et audivi eum tunc coram multis hic loquentem, et
pulcre balbutientem, nam aliquantutum balbus erat. Et tunc et postea quam recessit
de loco isto ipse episcopus, vidi in hac ecclesia s. Quirici tres presbiteros, quorum
unus dicebatur Teuzo et alter presbiter Albertus et tertius presbiter Gerardus de Campriano
p. 558
et, ut vulgariter dicebatur, erant clerici huius ecclesie seu plebis. Si aliquis
eorum esset plebanus huius loci nescio, sed pro ecclesia senensi in ecclesia ista esse
dicebatur. Et recordor quod eo tempore ecclesia de Saturnino misit salmas lignorum
huc ad eundem episcopum ad focum illius, cum esset circa ecclesiam hanc hospitatus.
Et recolo quod erat fama vulgaris, quia episcopus dicebat se in curia domini pape evicisse
ecclesiam istam sancti Quirici adversus episcopum aretinum, et obtinuisse per
plaitum. Quanto vero tempore senensis ecclesia tenuerit istam ecclesiam, seu plebem
s. Quirici in Osenna, non recordor; set recordor quia vox communis erat inter homines,
quod episcopus aretinus, qui tunc temporis erat et qui, sicut estimo, dicebatur Guido
Buccatorta, venit super locum istum cum virtute armatorum, quorum uni in congressu
contra homines huius loci manum incidit Mazolus incola huius loci. Et inde optinuit
tunc in robore armatorum locum et plebem istam; et ex tunc, ut audio et opinor,
aretina ecclesia plebem istam s. Quirici sine intermissione possedit, et predictus Teuzo
pro aretina ecclesia extitit hic plebanus, postquam senensis ecclesia istam plebem, ut
seperius significavi, amiserat.
An autem post amissionem huius plebis factam tempore G(uidonis) Buccatorta, senensis
ecclesia de plebe ista contra aretinam ecclesiam moverit questionem, ante tempus
presentis episcopi senensis, cui nomen est Gunteramus, ignoro, nec memini me audisse
fuisse motam. Verum estimo secundum etatem meam, quod iam sunt anni XL et forte
plures ex quo dicebatur quod senensis ecclesia predictam hanc plebem perdidit et eam,
me cogitante, postea non possedit.
Recolo autem quod tempore supradicto, quando vulgariter dicebatur, quod idem
episcopus Gualfredus antedictus dicebat se evicisse ecclesiam istam, eo modo dicebatur
vulgariter, quod idem episcopus Gual(fredus) dicebat se devicise non solum hanc plebem,
set etiam omnes alias plebes et ecclesias, super quibus controversia fuerat inter
senensem et aretinam ecclesias. Sunt autem plebes ille, ut fama vulgaris est: plebs sancti
Quirici in Osinna in qua modo sumus, p. s. Viti in Corsignano, p. s. Donati de Bibiano
p. s. Valentini, p. s. Constantii in curte de Ciliano, p. s. Petri in Mesule, p.
s. Andree in Malceno, p. s. Stephani in Acennano, p. s. Marie de Cosona, p. de Salto,
p. de Pava, p. de s. Restituta, p. de Sexto, p. de Asciano, p. de Pacina, p. s. Stephani
in valle de Foienne, p. s. Marcellini de Rigomagno, p. de Rapulana, monasterium
s. Petri in Asso, abbatia de fullonica, abbatia de Cicella. Audivi quod est aliud monasterium
nescio quod est illud.
63). Albonettus de s. Quirico iuratus dixit: Miles fui et sum; sed nondum miles eram,
quando quidam senensis episcopus, et, ut puto, Gualfredus, fuit in terra ista; et ego
vidi eum in refectorio huius ecclesie, quod foris est iuxta ecclesiam istam s. Quirici, in
qua sumus. In hac tamen ecclesia nescio me vidisse eum, nec aliquem suum clericum.
Erat tamen commune verbum populi, quod quidam presbiter Teuzo tenebat ecclesiam
istam pro ecclesia senensi. Postea autem, sicut recolo et antequam miles essem,
vidi quod venit impetus hominum, ut dicebatur, aretini episcopi, et in fortitudine sua
violenter intraverunt terram istam, et tunc uni eorum manum incidisse dicebatur Mathulus
huius terre incola, et illi percusso, manum medicasse ferebatur presbiter Adam.
p. 559
Tunc ego cum vicinis meis ceteris aufugimus et recepimus nos in castrum quod est hic
prope, expectantes ibi conflictum. Et tunc, ut erat vox populi, aretini expulerunt clericos
qui erant hic pro senensi ecclesia; et ex tunc ipsi tenuerunt ecclesiam istam. Nescio
quantum temporis sit, neque scio si questio mota fuerit de ecclesia ista contra eos
usque ad tempora ista; si litigarunt de aliis ecclesiis ignoro.
64). Teuzo Manducapane iuratus dixit: Eram quasi annorum XII, et scolaris ad plebem
s. Andree de Malcena; et tunc in ingressu illius ecclesię terribulum cum incenso presentavi
Gualfredo episcopo senensi, qui tunc, ut dicebatur, noviter redierat a curia
romana, ubi evicerat illam plebem et alias XVII et tres abbatias; quarum abbatiarum
nomina sunt: abbatia de Fullonica, abbatia de Cicella, abbatia de Argnano. Nomina
plebium sunt: plebs s. Quirici in Osenna, plebs s. Viti de Corsignano et alias superius
scripta secundum primum testem. Tunc predictus episcopus hospitatus fuit ibi ad plebem
de Malceno. Ordinavit tunc et instituit illam plebem pro velle suo; et eodem tempore,
ut dicebatur, instituit omnes alias predictas ecclesias quas evicerat. Et, ut cogito,
post Oliverium, qui dicebatur nepos ipsius episcopi Gualfredi, alii, qui tunc usque ibi
erant per aretinam ecclesiam, recesserunt. Quanto vero post nescio venit episcopus aretinus
Guido Buccatorta et Buianus prepositus, ut dicebatur, cum pluribus quam c militibus,
et recuperavit omnes predictas ecclesias; et tunc, ut dicebatur et dicitur, uni
de aretinis amputata fuit hic apud s. Quiricum manus a quodam nomine Mazolo. Ex
quo vidi, sicut dixi, episcopum Gualfredum apud Malceno sunt, ut arbitror anni quasi LX.
Quis esset romanus papa tunc temporis nescio. Audivi autem quod multum inde litigavit
postea senensis ecclesia contra aretinam. Reminiscor quod audivi a magistro meo,
cui nomen erat presbiter Rusticus de Collerito, et hoc antequam unquam vidissem memoratum
episcopum Gualfredum, audivi, inquam, pro certo eum dicentem quia prenominate
plebes et abbatie sunt in tenchonia.
65). Ptolomeus Brocculi iuratus dixit: Inberbis eram adhuc, et vidi laicos homines
custodientes ecclesiam istam pro senensi ecclesia, et erant bona manus; et recolo quod
videbam eos ludere ludos suos per burgum huius terre. Postea die quodam, circa sero,
cum essem in domo mea audivi dici a vicinis communiter: Aretini venerunt et recesserunt
senenses de terra ista. Qui clerici tenuerunt ecclesiam istam pro ecclesia senensi
nescio. Sunt autem, ut mihi videtur, ex tunc anni XL vel parum plures vel parum pauciores.
Et recolo quod tunc dicebatur quod uni de aretinis manum prorsus amputavit
Mazolus indigena huius terre e incola. Audivi postea et diu est, quod senensis ecclesia lamentabatur, et dicebat quod aretina ecclesia detinebat ei XVIII plebes. Quis esset tunc
aretinus episcopus, vel senensis, vel papa romanus nescio.
66). Osolus iuratus dixit: Citulus eram et audiebam hec communiter dici, quod senensis
ecclesia tenebat plebem istam, et pro ecclesia senensi erat in ista plebe presbiter Teuzo.
Et tunc supervenerunt aretini in fortitudine, et expulerunt hinc senenses; et etiam prefatum
presbiterum Teuzonem, et insecuti sunt eum usque ad Assum fluvium; ille tamen
evasit et abiit. Tunc cuidam iuveni de Aretio amputavit pars manus Matholus huius
loci incola et indigena, et scio quia presbiter Adam huius terre incola, cuius neptis fuit
mihi uxor, medicavit illum iuvenem sic vulneratum, ut uxor mea mihi dicebat. De aliis
autem ecclesiis nescio nisi quod audivi inter ambas ecclesias senensem et aretinam esse
litigium de XVIII plebibus inter omnes et de VIII abbatiis, sicut audivi a patre meo et ab
Torna all'inizio