Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.310 » Pag 127 - 128

2.310
127
128

127
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis
et primo anno principatus eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filio,
mense februarius septima indictione. memoratorium factu a me ursus atrianense filius quondam
marini iudici, eo quod ante subscripti testes retdidit adque adremisit ad potestatem ursi filii
petri qui bocabat de magenolfo, et ricardu consobrino frate suo filio iohanni nobem cartulas
continentem de locum vetri, quod ante os dies mihi monimina ipsa ipsi genitor illorum
pro causandum datam abuit de predicta rebus de locum veteri; modo quidem, ut dissimus,
128
ipse nobem cartule ad ipsorum nominati ursi et ricardi retdidit in tali namque hordine, ut
ubi necesse mihi vel ad meis heredibus ipse nobem cartule, et ubi prius illis vel eorum heredes
scire fecerimus, tunc a presentis remittere tote ipse nobem cartule ad nostra potestatem
vel ad nostri heredibus ad abendum ille, dum nobis necesse fuerit, et illis a presentis tote
ipse cartule a me receperunt. Sequitur conclusionis formula: Unde de omnia de supradicta monimina
etc. Interposito mediatore Mirando germano ipsius Ursi, statuta multa triginta aureorum
solidorum constantinianorum de pactis non servatis.
et unc brebem scripsi ego radoaldus notarius
qui interfui.
+ ego antipertus notarius me subscripsi
+ ego ioannes
+ ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio