|
282
+ In nomine domini dei salvatori ihesu christi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis
et imperialis patricii anno tricesimo secundo, et tertiodecimo anno domni iohannis gloriosi
ducis filii eius, die vicesima mensis ianuarii indictione tertia, amalfi. Certum est me leo
presbiter et abbas monasterio beati benedicti confessoris et eximii abbatis, quod constructum
et edificatum permanet in locum qui vocatur ircli, a presenti die commutare et comcamniare
visus sum vobiscum domno marino filio marini iudicis atrianensis filii ursi de iohanne de
domna blattu; Nos vobis dedimus per absolutionem suprascripte gloriose potestatis ipsam vineam
283
suprascripti nostri monasterii, quam habuimus in veteri, ubi proprio loco scrofole vocatur, cum
cammara fabrita et duobus palmentis simulque lavello infra predictam vineam habentem, que
continet fines: a capite finis est ipsa ripa de castello: a pede vero usque at ipsam ripam de
scrofole: ab uno latere parte orientis coniuncta est ipsa vinea cum causa constantini iuncatella
filii iohannis comitis, revolvente de sub ipsa fine eius et exet usque in finem oause ecclesie sancti
cesarii et per finem cause ipsius ecclesie usque at pedem: et de alio latere parte occidentis
coniuncta est cum causa ecclesie sancti petri, habentem latitudinem in capite, hoc est per faciem
de subtus de predicta cammara, passos viginti tres et cubitum unum: in iusu vero in pede de
causa constantini iuncatelle continet latitudinem a fine de causa sancti petri usque in finem
suprascripti constantini passos triginta octo: sub ipsa fine iamdicti constantini continet latitudinem
a fine cause ecclesie sancti petri usque at finem cause ecclesie sancti cesarii passos quadraginta
septem et medium. aliam unam mensuram fecimus in iusu in ipso loco ubi inferius
reclaramus, mensuravimus ab ipsa ripa de scrofole in susu longitudinem passos quadraginta
tres, et in ipsis quadraginta tribus passibus mensuravimus latitudinem per traversum et
continet ibidem a fine cause sancti petri usque at finem cause sancti cesarii passos triginta
tres: toti ipsi suprascripti passi mensurati sunt ad ipsum passum qui signatum est in
columna marmorea ecclesie beati mathei apostoli salernitane civitatis. suprascriptam vineam
vobis dedimus cum vice de viis suis et omnibus infra se habentibus et pertinentibus, unde
in suprascripto nostro monasterio nichil remansit. Unde at vicem illius recepimus a te suprascripto
marino ipsam rem vestram posita in cetara, que est pastinata vinea pomiferis et terra
vacua et silva et talleis de insertis per has fines: a supra parte occidentis usque in ipsa
serra: de subtus parte orientis usque in ipsum fluvium: de uno vero latere parte septemtrionalem
ab ipsa predicta serra in iusu est finis de urso germano vestro, sicut ipsi termini
sunt constituti, revolvente per pedem de cause ipsius ursi germani vestri vadet indat partem
septemtrionalem usque at finem gutti filiis leonis de gutto de iohanne de domna blattu, hoc
est usque at ipsam serram et sicut decurret per finem ipsius gutti usque at flumen: de alio
vero latere parte meridie fini finem iohannis filii suprascripti leonis de gutto, sicut termini
positi sunt de susu in iusu, et revolvet per pedem de causa ipsius iohannis indat partem
meridiem et vadet usque at ipsam vineam eiusdem iohannis et sic per finem eius descendet
usque at predictum fluvium: fecisti nobis unam mensuram iusu at pedem per ipsam viam publicam,
que est iuxta flumen, et continet latitudinem a fine suprascripti iohannis usque at finem
gutti germani sui passos triginta septem et medium, et susu per pedem de ipso toro, hoc est in
ipso plano ubi ipsa vinea facta est, continet latitudinem a fine iohannis usque at finem gutti
germani sui passos quinquaginta septem; in susu vero iam non mensuravimus, set per omnia
284
habeamus et possideamus illud, sicut continent ipse scriptiones quas fecistis de divisione cum
ipsis germanis vestris; longitudinem mensuravimus ab ipsa fine a pede ursi germani vestri
usque iusu at flumen et sunt passi sexaginta: tali ipsi passi mensurati sunt ad ipsum passum
que in columna predicte ecclesie sancti mathei signatus est. et qualiter suprascriptam re per
fines et mensuram conclusisti, taliter eam habeamus et possideamus cum vice de viis suis et
omnibus infra se habentibus et pertinentibus, unde vobis nichil remansit: solummodo habeant
exinde viam ursus et leo germani vestri, sicut chartula de ipsa divisione proclamat
quam cum ipsis fratribus vestris fecistis, et nos habeamus viam in susu per causam ursi et
leoni germani vestri at auriendam aquam de ipsa fontana, ut talem licerem habeamus in predictam
fomtanam, qualem tu ibidem habuisti per ipsam divisionem. in simulque recepimus
a te suprascripto marino quantum tu et leo frater vester habuistis in ipsa alia costa de cetara
que est a parte orientis, hoc est de ipso quod vos toti fratres habuisti in communem
cum ipso nostro monasterio in ipsa predicta costa a parte orientis usque at finem iohannis
filii mauronis comitis, dedisti nobis exinde ipsam sortionem vestram et ipsam sortionem
leonis germani vestri. verumtamen de omnibus, que in ipsa costa a parte orientis
habuistis, quam et de ipsa cammara, dedisti nobis exinde ipsam sortionem vestram et sortionem
suprascripti leonis germani vestri, quia vobis ab ipsa parte a predicto fluvio de cetara
indat partem orientis nichil remansit: tantummodo in ipsa ecclesia sancti petri que ab ipsa
parte est, habeatis ipsam licerem, qualem ibidem habent manso et ursus germani vestri secundum
scriptiones quas de predicta ecclesia nobiscum factas habetis, in omnem deliverationem
et in omnem decesitionem, Ut a nunc die presenti et in perpetuis temporibus plenaria
suprascripta vinea, quam nobis super in commutationem tradidimus, de qua nobis dedisti super
camnium solidos decem, in vestra et de vestris heredibus sit potestate habendi, fruendi,
possidendi, vindendi, donandi seu commutandi, liveram habeatis potestate; et iam aliquando
exinde neque a nobis, neque a posteris successoribus nostris nullam requesitionem exinde habeatis
non vos non vestri heredes per nullum modum in perpetuum: insuper nos et posteri
nostri successores vobis vestrisque heredibus omni tempore ab omnibus hominibus suprascriptam
vineam quam vobis in vicariam dedimus, antestare et defensare promittimus: ipsas
deces chartulas, quas exinde habuimus, vobis tradidimus. Quod si minime vobis fecerimus
de omnibus que superius dicta sunt, componere promittimus nos et nostri posteri vobis vestrisque
heredibus solidos centum, et, sicut ipsis chartulis quas vobis dedimus, potueritis conquirere
super quam nos vobis reclaravimus, in vestra maneat potestate, et chartula ista firma permaneat
in perpetuum.
+ ego iohannes iudex testis sum
285
+ ego lupino de iohanne de lupino de iohanne comite testis sum
+ ego sergius filio de leone canella testis sum
+ Ego mauro filius pantaleoni de lupino de iohanne comite testis sum
+ Ego ursus filius leonis de sergio de urso de domno campulo testis sum
+ Ego iohannes humilis et scriba huius civitatis hanc chartulam manu propria scripsi.
| |