Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.101 » Pag 130 - 130

1.101
130
130

130
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi. Concessimus nos vir gloriosissimus waimarius
dei prebidentia langobardorum gentis princeps per postulationem domne landelaiche matris
mee in ecclesia sancti maximi, quod domnus waiferius princeps pater meus intus, hec cibitate
salerno a nobo construxit fundamine, integram rebus benenati et ademari omnia illorum
pertinentia, ubique exinde fuerit inbentus, eo quod sine heredes mortui sunt et sacri nostri
palatii pertinet de loco supter ipsa fistula, ubi propio puteo regente bocatur nucerina fines
et pertinet de acto salernitano, in ea bidelicet ratione, ut ammodo et deinceps per hoc nostrum
roboreum preceptum cungta ea, que supra legitur, in eadem sanctam sedem permaneat eius rectoribus
dominandum in perpetuum, et a nullo ex nostris iudicibus, idest comitibus, gastaldeis,
bel a quibuscumque agentibus numquam abeat aliquam requisitionem, sed perpetui tempore in
supradicta sancta ecclesia permaneat. Quod vero preceptum concessionis ex iussione suprascripte
potestati scripsit ego (+) dausdedi notarius. Actum salerno decimo anno mense magius quarta
indictione feliciter.
Torna all'inizio