Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1139 » Pag 136 - 137

7.1139
136
137

136
MCXXXIX
A. D. 1050
+ In nomine domini Tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso
principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et decimo anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et duci, mense
aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me petri filio quondam petri, quoniam
tradit michi meique heredibus iohannes monachus et abbas sancto archangelo, que sita
est in montem coraci de cilento huna cum alefanto adbocatorem eidem monasterio huna
pecia de terra rebus de eodem monasterio in loco qui dicitur ancilla dei, nato nasciente,
in tertia parte per has mensuras: a pars orientis sunt passi triginta unum: a pars meridie
secus ipsa bia habet passos quattuordecim et cubita dua, et sicut feret in ipso riale
137
est pro sedilia vel orto, et habiente a pars occidentis secus ipso horto prephato monasterio
abet passos viginti opto, et sicut ascendit per fine domnica a pars septeintrionis usque in
prima fine sunt passi viginti cum linea ad iusto passu, ut liceat me et meis heredibus,
nato nascente, in ipsa predicta sedilia residere, et horto, si potuero, pro me hibidem facere,
het inter ipsi passi fobere laborare binea, et salices et poma pastinare, et omnis
nostre hutilitatis hibidem facere, et licentiam abeamus nos et nostris heredibus in rebus
praedicto monasterio introire, et iusta rationem arbores incidere ad ipsa pecia de terra,
et orto cludendum et pedamentum faciendum et quicquid vinum vel fruge inde exierit,
amodo et usque anni septem, mihi meique heredibus sint potestati sine omni contrarietate
de ipso abbate et eius successoribus et pars ipso monasterio. Post completi ipsi septem
anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nascentem, factum paratum ad
ipso palmentum demus ad prephato abbati eiusque successoribus et pars monasterii tertiam
pars michi meique heredibus habeamus, ipse due partibus; et hamodo et semper defenset
illud nobis ipsum iamdictum iohannem abbatem et ipso prephato monasterio, et ad
nostris heredibus, de omnis humana persona, cum introitu et exitu, et cum bice de viis,
et cum omnia inter ipsa terra habentibus; nam, si nos vel nostris heredibus exire bolueritis
de ipsa rebus, licentiam habeamus excotere omnia nostra mobilia et periere, hubi
boluerimus; et si usque tres annos iterum in eodem loco rebersi fuerimus, iterum ipsa
clusuria nobis nostrisque heredibus redeat potestatis, in supradicta ratione illud habendum.
Quod si taliter etc: Posito fideiussore Maraldo filio quondam Ioannis. Statuta est
mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Et hunc brebem scribsit ego Landus presbiter
et notarius actus cilento et interfui.
+ Ego ursu clericus
+ Ego romoaldus presbiter.
Torna all'inizio