Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.551 » Pag 378 - 379

5.551
378
379

378
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Anno ab incarnatione eius
millesimo centesimo tertio decimo. Et septimo anno principatus domini
richardi gloriosi principis. Mense augusti. Indictione sexta. Ego richardus
qui cognominatur devenabile ex genere normannorum. Simulque et goffridus
filio meo. Bona et nostra voluntate per hanc chartam quam et per absolutione
et licentia domini Goffridus demedanie seniori nostro. Donavimus
et offerimus atque tradidimus in ecclesia sancti severini sita est intro civitate
neapoli duo homines in loco octalanu primum nomine benedictus
paulinus. secundum nomine guido frater eius. cum omnibus rebus et casis
stabilibus et mobilibus quodcumque modo pertinentibus. Tam intra castellis
quam et foris que intro illud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum viis
et anditis suis et cum munibus et casis et rebus continentibus. ea ratione
ut in ipsa predicta ecclesia sancti severini et sancti sossii et domino petro
abbas de predicto monasterio et ad successores eius donavimus et offeruimus
pro redemptione et salvatione anime nostre et pro animas omnium
fidelium defunctorum qualiter dictum est in tua et de successores tuos detineas
potestate et partium ipsius monasterio et in eorum dominio et iudicio
ac defenssione semper maneant. et omnes angarias et servitias et pensiones
et tributa. et quicquid ipsi homines et liberi et heredes eorum nobis
facere dare et persolvere debuerunt et soluti sunt vel quocumque modo
in ipsis et in rebus eorum nobis pertinuit et pertinet ipsi supradicto domino
petro abbas eiusque successoribus et parti ipsius predicto monasterio.
omni tempore dent faciant et persolvant et pertineat. et neque a nobis
nostrisque heredibus seu successoribus neque iudicibus castaldeis neque a
quibuscumque nostris auctoribus seu a quibuslivet hominibus nullo tempore
ex hoc quod in eadem monasterio ut dictum est concedimus et offerimus
ipse dominus petrus abbas et pars ipsius ecclesie habeant aliquam contrarietatem.
sed in perpetuum securiter illud habeant. et ex eo in supradicta
ratione quod voluerint faciant. omni nostra et heredum et successorum
nostrorum et aliorum hominum contradictione remota. Quod si quis temerario
ausu huius nostre concessionis et oblationis tenore. quolivet tempore
379
violare presumpserit. sciat se compositurus auri purissimi libras ducentas.
medietatem camere nostre et medietatem predicte sancte ecclesie.
et hec nostra concessio in supradicta ratione et tenore semper firma permaneat.
Quecumque magna aut parba persona suprascripta nostra offertione
et concessione de iamdicta ecclesia contrarietate aut subtrahere voluerit sub
anathema sit. Cartula ista nostre concessionis scribere precepimus tibi iaquintum
presbyterum et notarium sancte nolane ecclesie
+ EGO RICHARDUS.
+ EGO GOSFRIDUS.
+ EGO GOSFRIDUS.
Torna all'inizio