Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1096 » Pag 64 - 65

7.1096
64
65

64
MXCVI
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo anno principatus Salerni domni nostri Guaimarii gloriosi
principis et nono anno ducatus illius Amalfis et Sirrenti, et septimo anno principatus
ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filius eius, mense nobember, prima
indictione. Memoratorium factum a nobis iohannes et sergii germani filii quondam mansoni,
et urso, filio quondam iohanni de mastalo, et leo et manso germani filii quondam
mansonis, et disiio filio quondam sergii, qui dictus est tarudulu, et sumus atrianenses
eo quod ante subscriptis idoneis hominibus per combenientiam tradidimus petro presbitero
filio quondam iohanni presbiteri; tamen ego nominatus disiiu bice miea et pro bice anne
congnata mea relicta quondam ursoni, qui fuit genero meus, ecclesia bocabulum sancti
iohannis, que constructa est in rebus nostra in loco beteri, quam et tradidimus eidem petri
presbiteri causa mobilia pertinente ipsius ecclesie, oc est in primis liber comite anni circuli,
unum psalterium, Quaterniarii dui maiori scripti, planeta linea ornata africu una,
alia planeta linea cum ammictu, orali dui, curtine de linu due, pannuli de siricu septe,
sextaci una, manule una, rotulu ad benedicendu cereum, becte ferreu unu, calece et patena,
turibulum ereum unum, campana una, zappa una, manara una, ascia una, potaturu
unu, serra una, tracturu... una, scannu unu, bucti maiori quattuor et bucti minori due, et
tine due. Ec autem supradicta mobilia cum ipsa ecclesia et cum casis et cellis, et cum
rebus pertinentes ipsius ecclesie, quod de antea presbiteri, qui ipsa ecclesia tenet, soliti
sunt tenere in beneficium, sic inclitum illut ipsius petri presbiteri tradidimus, Tali ordine,
ut amodo et cunctis diebus bite ipsius petri presbiteri totu illut sue potestatis tenere, et
regere, et gubernare, sicut meruerit, et ut iustum fuerit; et. ipsa ecclesia die noctuque
officient et officiare faciad, sicut decet presbiter villanos; et omnis bota et sepultura, que
in ipsa ecclesia intraberit, totum sit sue potestatis, faciendum exinde quod boluerit. Tantum
si in ipsa ecclesia intraberit animalia biba, aut rebus, aut talem causam, que ad ornamentum
fuerit de ipsa ecclesia, semper sit de ipsa ecclesia ad regendum et gubernandum illut,
sicut et ipso aliut. Et ipsa rebus que est beneficium de ipsa ecclesia, apto tempore laborare
65
et cultare et studiare bonum de super et de supter, sicut loca ipsa meruerit, ut semper
in melius proficiat et non dispereat, et bonum paread laboratu et cultatu; et omnis vinu
et fruges, qui de ipsis rebus tollere et abere potuerint, totum sue sit potestati, faciendum
inde quod boluerit; tantum, dum bibus fuerit ipse petrus presbiter, per omnis annum laborare
in ipsa ecclesia causa baliente tari dui, que sit ad ornamentum de ipsa ecclesia regendum
illut, sicut et ipso aliut, et per omnis annum in nativitas domini ipse petrus presbiter
deant nobis pro censu de ipsa ecclesia per unasquisque casa sigula gubita de cerea.
Ad die vero obiti ipsius petri presbiteri inclita omnis supradicta tradictione ad nostra et
de nostris eredibus cum ipso aliut quod ibi deus dederit, et cum illut quod ibidem laboraberit,
perbeniat ad potestate, faciendum exinde quot boluerimus, et eredes suas licea
inde excutere causa sua mobilia. Tamen oc recordamus, ut ipse petrus presbiter ipsa ecclesia
cum casi et cellis, dum bibus fuerit, illas coperire et condi, et bone sicut meruerit.
Et pro omnia suprascripta nobis adimplendi, guadia nobis ipse petrus presbiter dedi et fideiussorem
nobis posuit se ipsum placentem inter nos; et per ipsam guadia obligavit se
ipse petrus presbiter, ut si, sicut superius scriptum est, nobis nostrisque eredibus non adimpleberit,
et de suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserit,
per combenientia per ipsa guadia obligavit se ipse petrus presbiter componere nobis nostrisque
eredibus quinquaginta auri solidos constantinianos. Quod scripsit ego petrus notarius.
+ Ego ademari me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio