Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1078 » Pag 34 - 35

7.1078
34
35

34
MLXXVIII
A. D. 1047
+ IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI. Quinto anno imperii domni constantini
monomachi, Mense aprelis, Quintadecima indictione. Ego nikolaus divina gratia archiepiscopus,
undecimo anno pontificatus mei sanctae sedis canusinae ecclesiae, Clarefacio, quoniam
marcus venerabilis monachus atque abbas ecclesiae sanctae trinitatis lavoravit unam
ecclesiam vicinius hac civitate bari propinquo muro in ipso orto de iamdicto monasterio
in honore sanctorum martyrum iohannis et pauli; Tandemque venit ad me nimium obsecrandum,
quatenus pro mercede animae meae pergerem in supradictum ortum et dedicarem
ei praephatam ecclesiam. Nunc autem bona mea voluntate dedicavi nec non exaudit
praece eius libertavi ei ipsam ecclesiam. In ea quidem ratione, ut amodo et deinceps perpetuis
temporibus tam ille, quam et suos posteros abbates praephati monasterii sanctae trinitatis
35
licentiam habeant in praedictam ecclesiam, quam a novo fundamine construxit ordinare
presbiteros, clericos, seu monachos ibique canonicas horas secundum christianam
traditionem nocte dieque canere, pulsum seu campanam sonare. Et quoscumque presbiteros
aut clericos, sive monachos ibidem ordinaverint, nulla sit michi licentiam, nec ad meos posteros
illos excommunicare, aut ex eadem ecclesiam deicere sine certa et probata culpa, ut ecclesiasticus
mos continet. Et qualiscumque oblatio, vel de votum munus in eandem ecclesiam
intraverit, in sua suorumque posterum abbatum sit potestate, vel quibus eandem ecclesiam
ad regendum dederint, sine mea meisque posteris contradictione. Nam et ego prephatus
archiepiscopus hanc obligationem facio, ut si ego aut mei successores ea quae praeleguntur
vel ordinatim eidem marci venerabili abbati, vel ipsius posterioribus per hunc
libellum a nobis concessa sunt observare nequiverimus, nos et nostri successores obligata
pena subiaceamus componere illi illiusque posteriores centum solidos, et taciti in futuro
exinde maneamus omni tempore et ea quae a nobis instituta sunt in hoc testamenti libellum
percompleamus et observemus omni tempore, qualiter supra concessum et institutum
est per nostram pontificalem auctoritatem. Hanc autem nostrae concessionis atque
libertationis seu plumbei nostri sigilli conscriptionem scribere iussimus per manus lademarii
subdiaconi et scriniarii nostrae sanctae barinae ecclesiae, quam et hic propriis manibus
me subscripsi Mense et indictione supranominata.
+ Nykolaus qui supra gratia domini archiepiscopus sancte sedis canusine ecclesie + + +
(Plumbeum sigillum)
Torna all'inizio