255
+ In nomine Sancte et individue trinitatis anno ab incarnatione domini
nostri iesu christi millesimo nonagesimo nono et octabo decimo anno regnante
domino alexio imperatore mensis magii septima indictione Ego Goffredus
dei omnipotentis misericordia inclitus comes dominator civitatis monopolis
Consideravi ad salutem et remedium anime meae de propriis facultatibus et
michi pertinentibus dare venerabilibus locis et ecclesiis deo dicatis ut regnum
sempiternum possim acquirere et vitam possidere eternam pro itaque
ratione cum affecto magno desiderio per fustem et per hunc scriptum offero
atque trado ecclesie sancti nikolay que sita est in pinna inter prephatam
civitatem una lama et terre que sunt seras istius civitatis super
ecclesia sancti petri qui cognominatur beterani subter montis e super
montis omnia quas pertinuerit michi per murtizzu. de maraldo filio viti
et de filii pappacilicio qui per plurimos annos exierunt de nostra civitate et
iam non sunt reversi ad hereditandum eorum hereditatem absque ipsa integra
parte de iampredicta lama que est de godelferio filio laiti terre mee.
nam aliud totum in prephata dei ecclesia offerui et dicimus fine eadem lama
primus finis a parte maris est via publica. secunda parte a pars boree parti
mee cum curtis et griptis que sunt iuxta curtis et griptis de eodem godelferio
de tertia parte a pars montis est parte de predicta lama nominato
godelferio quarta autem finis a parte austri sunt pentime et oretu et mada
hec omnia trado in predicto monasterio cum trasitis et exitis suis cum
olivis et tramitis aliis et arboribus cum aquareis et puteis cum omnibus infra
se abentibus usque ad vie publice absque trasita et exita bie lame
parte nominato godelferio. Recipiente mea offertione vice huius monasterii
domino Gibaldo monacho preposito qui rectorem nunc videtur esse ipsius locis
una cum adbocatore suo prephato godelferio per integrum ego qui supra
comes offerui et omnia in predicto monasterio quod super se tradidi ad
abendum et dominandum et possidendum et omnia quod utilem fuerit huius
ecclesie faciendum. Sine omni contrarietate mea qui supra comes meorumque
successorum vel heredes qui hunc brebe offertionis disrumpere voluerint
omni divina maledictione subiaceat sub iugo anathematis et pro firmitatis
256
causa hunc nostrum scriptum offertionis propriis manibus nostris signum
sancte crucis signavi et cum meo tipario plumbeo cartula ista feci bullari
et precepi testari Iannoccarus iudex nostre curie Leoni et maior iudicibus
et scribere per manus troccici mei notarii qui interfuit
+ Signum proprie manus maeae Qui Supra Goffredus Inclitus Comes.
+ Iudex prescriptus Iannoccarus adprobad istud.
+ leonis civitatis monopolis iudex qui supra ego
+ Maior Iudex qui supra ego
|