|
145
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis
et secundo anno eius salerni, et sexto anno principatus domini paldolfi eius filio, mense
martius octaba indictione. memoratorium factu a me leo presbiter filius quondam leoni amalfitani,
eo quod ante subscripti testes per bona combenientia wadia mihi dederunt domnandus et
iaquintus germani filii mascani et mari filio ipsius domnandi, et mediator mihi posuerunt ursus
atrianense filius mauri qui dicitur pizzacanzone; et per eadem wadia obligaberunt se et suos
eredes, ut amodo et cuntis diebus bite mee non tollere de mea potestate ecclesia bocabulum sancti
iohanni illorum pertinentem locum, ubi beteri dicitur iusta mare secus et illa parte flubio beteri,
et omnis rebus et casis ipsius ecclesie pertinentem; set licead me in casis ipsius ecclesie residere
et abitare et omnis nostra utilitate iusta ratione ibidem facere, et rebus ipsa dominandum, et
laborandum, et frugiandum, et ad laborare dandum, et iusta ratione nostre utilitate ibi faciendum
absque illorum contrarietate vel requisitione, et in ipsa ecclesia officiemus diu noctuque, sicut
decet sacerdos billanos, et amodo et diebus bite mee ecclesia ipsa cum omnis rebus et casis suis
omnesque sua pertinentia, et cum quaterni da messa canendum, et unum intefanario et omnia
ipsius ecclesia pertinentibus defensare nobis da omnis omines omnique partibus cum tres bucti
eius et alia organea; et quanta botatione seu sepultura vel quicquit in ipsa ecclesia intraberit, de
totum faciamus omnia quod boluerimus sine eorum calumnie, et annualiter in festibitate sancti
iohanni demus eorum medietatem de tota offerta que ibi intraberit, et medietatem eos nobis abeamus
et biginti cetra, quale meliori fuerit in ipso cetraro qui ibi est, et ad die obiti mei demittamus
in ipsa ecclesia de omnia, quantum amodo in antea parare aut conquidere potuerimus, inclita
146
tertiam partem, relique bero due sortionis exinde faciamus inde quod boluerimus, et amodo et
diebus bite mee sic permaneamus in ipsa ecclesia, ut nec ab illis nec a filiis eorum nulla molestia
ad iniustum patiamur. at bero tantum reserbaberunt sibi quantum binea betere que est marcangellu,
nam illo aliut mihi dederunt per ipsa wadia; panni bero eundem ecclesie et mobilia ad
nostra abeamus potestate et salbum illut faciamus, sicut meruerit. quod si omnia etc: (Statuta
multa decem solidorum constantinianorum). et ipse domnandus prosolsit ipsum filium suum
omnia suprascripta mecum agendum vel ordinandum per suprascripta obligata pena; et ipsa
cetra demus eorum annualiter per tempore quando meruerit, et annualiter demus in partibus
ipsius ecclesie de quantum binum inde exierit quartam partem, et ipse relique tres sortionis
nostre sint potestate, faciendum inde omnia quod boluerimus absque illorum contrarietate per
suprascripta wadia et obligata pena. et ego iohannes notarius unc brebem scripsi et interfui.
+ ego gaidenardus qui supra
+ ego qui supra adelgari
+ ego mascinus.
| |