|
117
+ In nomine domini anno vicesimo principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense iunius, sexta indictione. Ideoque ego iohannes filius quondam iaquinti de mitiliano
118
clarefacimus abere comune cum germani mei una pecia de terra cum binea et bacibum
uno teniente in locum betrantum mitilianense finibus per ec finis et mensuria: da pars
orientis fine bia qui modo se andad, inde sunt per latitudo passi duodecim: per latitudo
a septentrionis fine iohanni filii quondam iohanni: a parte occidente fine bia caba, inde
sunt per latitudo passi biginti quadtuor: a meridie fine de consortibus nostris longitudo
vero quantum est da ipsa bia da pars orientis et usque ipsa halia bia da pars occidentis:
infra ipse finis et mensurie mihi est pertinente una quartam partem, totum mensuratum
ad iusto passum homini. Nunc autem congruum est mihi iamdicto iohanni ipsa mea sortionem
venumdare ipsius iohanni; et ideo, sicut mihi congruum est, mea bolumtatem per
hanc cartulam venumdedimus adque ad semper habendum confirmo tibi iamdicto iohanni
inclita ipsa quartam partem de tota suprascripta rebus quod est mea sortionem, unde
nullam nobis, nec cuiquam ominibus, vel uxori mee, aut in quabis partibus de ipsa quartam
partem exinde restitit, aut dicimus remanere sortionem, set inclita ipsa mea sorte tibi
venumdedi cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia
sua, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum, dominandum,
possidendum et omnia exinde faciendum quod volueritis, absque cuiuscumque
contrarietatem vel requisitione. et pro confirmandam et stabiliscendam supradicta nostra
vindictione a presentis recepit a te quadtuor auri tari boni pesanti, sicut inter nobis combenit
in omnis deliberatione, finitoque pretium ipsum aput nos. de qua per bona combenientia
guadia tibi dedi et mediatorem tibi posuit meipsum, et per ipsa guadia etc. Statuta
multa viginti auri solidorum constantinianorum. et quando volueritis, bice nostra potestatem
abeatis in omnibus inde exet autorem et defensorem, cum quale monimen et ratione
inde abueritis, qualiter volueritis; et, sicut diximus, ab oriente est per latitudo ipsi
duodecim passi, et da pars occidentis, sicut diximus, per latitudo ipsi biginti quadtuor
passi. et taliter scribere rogabimus te iohannes notarius, hactum salerno.
+ Ego roderisius
+ Ego Iaquintus notarius.
| |