|
14
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense iunius septima indictione. In
sacratissimo salernitano palatio ante supradicta gloriosa potestatem, astante ego petrus iudex
cum supscripti novilibus, coniunti sunt antonius venerabilis abbas monasterii sancti laurentii,
et cum eum adesset romoaldus notarius advocatorem suum, et maio archidiaconus et abbas
ecclesie sancti maximi, et cum eum adesset toto advocatorem eius monasterium ipsum sancti laurentii
et ecclesia ipsa sancti maximi site intus anc salernitanam civitatem, ad diffiniendum inter
15
se de causationibus ille, quas inter se abuerunt de aqua de ribus qui dicitur faustini, et de alia
aqua qui in unum discursit per canalem qui positus est a super verolasi super carvonarium qui
est bia antiqua propinquo ipso ribus faustini et aqua ipsa ab ipso canale discurrentes, unde ex
antiquitus consuetudo fuit pervenientem ad rebus predicti monasterii, in quo ecclesia sancti sebastiani
constructa est non longius ab ipso ribus faustini et ab ipso mons berolasi; et ipse maio
abbas querentes tota ipsa aqua abpropriare in eadem ecclesia sancti maximi ad discurrendum in
curte ipsius ecclesie sancti maximi, qui dicitur verdiario et est suptus via publica, qui vadit ipsa
via inter ipsa curte sancti maximi et inter curte santi laurentii iamdicti monasterii; et ipse antonius
abbas cum predictum suum advocatorem contraberunt dicentes, ut non deberet sic fieri sicut
ipse maio abbas dixit, sed de ipsa aqua pars ipsius monasterii vel plurimos annos abuissset ad
discurrendum in ipsas rebus predicti monasterii et alia parte de ipsa aqua discursisset ad ipsa rebus
iamdicti sancti maximi. et dum taliter pars partium dicentes, utraque partes ostederunt monimina
continentes de ipsa aquas, set nec una pars ipsa aqua potuit sivi appropriare totam; et
dum de ex oc altercantes, antequam per legem finirent inde, inter se pervenierunt inde ad combenientiam,
ut pars predicti sancti maximi aberet semper ad supradictum carvonarium canalem
positum, sicuti modo abet, et pars predicti monasterii poneret ibidem iusta ipsum canalem alium
suum canalem semper pars partium canalis ipsi ibidem abendum et ipsa aqua per ipsi canali discurreret,
et quanta aqua discurserit per ipsum canalem sancti maximi et quanta aqua discurserit
per ipsum canalem predicti monasterii, tota discurreret per aquario, unde consuetudo fuit,
usque in ipsa curte predicti monasterii ubi ipsa ecclesia sancti sebastiani est. Venientem inter
ipsa rebus medietatem tota ipsa aqua aberet pars predicti monasterii, portandum in ipsis rebus
suis et abendum, qualiter voluerit; et ipsa alia medietatem aqua aberet pars predicti sancti
maximi, portandum et abendum ad ipsa rebus sua; sic tamen, ut licentiam abeat pars predicti
sancti maximi, quando voluerit, ipsa medietate de ipsa aqua portare, ingredere, et regredere
per ipsa rebus prefati monasterii sancti laurentii absque damnietatem rationaviliter, et ipso
aquario conciare ubi ruperit, et medietatem ipsa aqua portaret ad ipsa rebus predicti sancti
maximi per ipso aquario. et ut in posterum exinde causationes non oriantur, sicut pars partium
complacuit ad ipsi abbates, guadiaberunt se inter illis combenientes et cum illis ipsis
suis advocatoribus, et ipse maio archidiaconus et abbas posuit mediatores petrus comes filius
quondam mari, et ipse antonius abbas posuit mediatores madelfrit comes filius adedferi; et
pars partium ipsi abbates obligaberunt se et suis successoribus, ut si aliquit, de ea que superius
legitur, quesierit remobere aut contrare et talia non adimpleberit, et quodcumque causationes
16
exinde preposuerit, ille qui talia asserit, componat ad illa pars, qui in suprascripta
firmiter permanere voluerit, centum auri solidos costantinos. et taliter pro parte ipsius monasterii
sancti laurentii scribere fecimus te superius romoaldus notarius.
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego friderisi
+ ego lando
+ ego desigius
+ ego qui supra maio archidiaconus et abbas
+ ego superius toto scriba palatii.
| |