Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 530 - 534

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
530
534

aretinum episcopum de plebe ista s. Quirici, et circa sero sedavit omnem tumultum in
burgo isto; et mane facto introduxit aretinum episcopum sepedictum Guido(nem). Et,
ut communiter dicebatur, investivit eum de plebe ista, nescio quomodo, quia non veni ad
ecclesiam, sed mansi in hospitio meo; unde vidi ipsum episcopum aretinum pretereuntem.
Ex tunc episcopus aretinus tenuit hanc plebem et alias similiter, sicut audivi et
cogito, hucusque ad tempora huius domini pape Alexandri.
9). Presbiter Rolandus de plebe Cosana iuratus dixit: Mihi videtur quia x annos habebam
vel quasi: Tunc venit episcopus senensis Gual(fredus) ad plebem de Cosona, et intravit
in ipsam plebem, me vidente. Plebanus eius loci fugerat a facie eius, et tunc dixit nobis
clericis et scolaribus eius loci: Exite foras de plebe. Nos statim intetleximus quod volebat
ipsam plebem tenere et teneri per se. Et tunc quidam ex nobis, presbiter Iobannes,
dixit ad eum statim: Nec per te intravimus plebem istam, nec per te exibimus. Postea
episcopus exivit de plebe, et ibi ante plebem dedit ei prandium quidam miles consanguineus
eius nomine Cillus, patronus ipsius plebis et indigena. Tunc usque et ex tunc
aretina ecclesia sine litigio, ut mihi videtur, possedit illam ecclesiam de Cosona usque
modo. Audivi autem quod in ecetesia ista s. Quirici fuit aliquando quidam plebanus
nomine Teuzo per episcopum senensem, qui Teuzo eiectus fuit per aretinum episcopum
Gui(donem) Buccatorta. De toto illo plaito nescio plus. E sunt a prandio illo XL anni
et plus.
10). Pepulus Romanelli de Corsignano iuratus dixit: Quasi x annos habebam, et venit
episcopus, ut dicebatur, senensis, nescio quis, et vidi eum ante plebem et in plebe de
Corsignano. Et, ut dicebatur, eo intrante in plebe, ruptum fuit portile desuper ipsius
plebis. Et, ut audivi tunc, in sero remansit ibi ad hospitium; mane tamen abiit. Nec
postea audivi quod episcopus senensis vel alius pro eo ibi fuerit. Nec audivi tamen
litigium usque ad hec tempora. Post hec de Corsignano vidi ego multos equitantes per
podios et valles, et dicebatur qui erat episcopus aretinus, nescio quis, et veniebat huc
ad s. Quiricum, et dicebatur quod nuntius domini pape erat cum eo qui veniebat ad
investiendum eum de plebe ista s. Quirici et de toti aliis. Non vidi inde aliud. Puto
quod sunt XL anni ex tunc quando vidi illos equitantes.
11). Froncio de sancto Quirico iuratus dixit: Nescio quot annorum eram; scio tamen
quia iam bene laborabam in campo; et eum die quadam essem in campo, ecce
episcopus Gual(fredus), ut dicebatur, cum multis equitantibus, et nos cogitantes alios
homines esse, de campo fugere cepimus ad castrum Cosonam; et episcopus ivit, ut dicebatur,
ad plebem de Cosana, et abstulit unam strichiam de porta plebis, et dixit
quod portavit illam pro investitione quam fecerat ei nuntius domini pape, nescio cuius,
qui erat secum. Item, ut dicebatur, volebat episcopus quod, sicut castrum erat de senensi
comitatu, sic idem castrum et plebs ipsa de Cosona esset de senensi episcopatu.
Non fuit hospitatus ibi episcopus, sed abiit. Valde admirati sunt vicini nostri quod
episcopus senensis fecit tunc istud, cum ante non audissent quod episcopus senensis
haberet in illa plebe vel in aliis, unde est litigium, aliquid rationis.
p. 531
Audivi tamen a veteribus massariis, quod beatus Donatus aretinus episcopus baptizavit
quemdam divitem et magnum virum, et vir ille dedit beato Donato possessiones
suas; et beatus Donatus edificavit plebes illas, de quibus est litigium, in possessionibus
illis. De abbatiis non audivi ab illis. Audivi etiam tunc quod de Cosona venit senensis
episcopus huc ad s. Quiricum cum nuntio domini pape, qui dicebatur eum invstisse
de plebe hac s. Quirici in qua sumus, et de aliis, unde lis est; et posuit hic
plebanum. Nescio ad quot menses postea venit, ut dicebatur, episcopus aretinus Gui(do),
et cum eo nuntius domini pape, nescio cuius, ut investiret eum de plebe ista s. Quirici
et de aliis. Et milites episcopi aretini hospitati sunt, ut dicebatur, extra burgum.
De episcopo non recolo si extra vel intus; sed nuntius domini pape hic intus. Nescio
tamen quis; ille fecit recedere senensem qui erat hic. Et in mane introduxit aretinum
episcopum, et investivit ipsum de plebe istam, et postea de omnibus aliis, sicut audivi.
Ex tunc, ut estimo, aretina ecclesia tenuit eas sine lite usque ad tempora ista. Ex tunc
bene possunt esse anni L. Fui autem ego natus tempore quo cruciati christiani revicerunt
sepulchrum Domini, cum esset tunc captus a sarracenis Girardus magister
hospitalis.
Isti sunt testes aretini producti apud domum sancti Donati
12). Presbiter Ildebrandus plebanus de Monte s. Savini iuratus dixit: Iam XVI annorum
et, ut arbitror, amplius eram, et factus clericus ab episcopo Guidone, quando adversus
p. 532
eum Gualfredus senensis episcopus habebat, ut dicebatur, litem super ecclesiis illis,
unde adhuc lis est inter senensem et aretinam ecclesias, quas tenebat idem G(uido)
aretinus episcopus. Tunc, me audiente vulgare verbum fuit, quod prepter ipsam litem
steterunt ipso eodem tempore ambo Rome, coram domino papa Honorio; et tunc ipse
prefatus Guido aretinus episcopus vicit plaitum de predictis ecclesiis, et per sentenciam
prelibati domini pape ecclesias illas obtinuit, et subsequenter per eiusdem apostolici
nuntium fuit de illis investitus; et primum de plebe de Rapulano et postea de aliis.
Eo tempore audivi, et sepenumero postea, quod quidam cardinalis de ultramontes
revertebatur Romam, e fuit hospitatus Senis; qui multum honoratus a senensibus,
eis multum honoris promisit et commodi. Is postea factus est papa. Senenses ergo conquesti
sunt ei de pedictis ecclesiis; quia erant in comitatu et territorio senensium,
dicebant eas esse debere de episcopatu quoque senensi. Et quoniam ille dominus papa,
nescio quis, promiserat eos honorare, de predictis ecclesiis senensem episcopum Gual(fredum)
investivit. Sed eas modico tempore senensis ecclesia tenuit, ut semper audivi,
quia, veluti supra dixi, per sententiam Honorii pape aretinus episcopus Gui(do) easdem
recuperavit et tenuit, et ecclesia aretina post eum nunc usque. Non tamen semper sine
querela; nam senensis episcopus, nescio quis, huic domino papa Alexandro querelam
in Campania fecit, ut audivi, et ibi obiit. Sunt autem, ut mihi videtur, anni L et plus
ex quo ita per sententiam ipsas ecclesias obtinuit aretinus episcopus Gui(do). Esse
mihi videor annorum quasi LX.
p. 533
13) Baccalarinus civis aretinus iuratus dixit: Annos habebam, ut puto, XIIII vel eo ampilus
et audivi tunc populariter dici et specialiter a Guilielmino patre meo, quod Gual(fredus)
episcopus senensis traxit episcopum aretinum Gui(donem) in causam, et fuerunt ambo
Rome coram papa Calixto pro ecclesiis quas tenebat aretina ecclesia unde modo est
litigium. Et tunc papa Calixtus senentialiter concessit Gual(fredo) senensi episcopo prefatas
litgiosas ecclesias. Si tamen ambo prefati episcopi simul interfuerunt ipsi sentetie
non recolo me audisse.
Audivi tamen a patre meo quod post illam sententiam, una dierum in lateranensi
palatio prefato episcopo Gui(doni) portuensis episcopus dixit: Episcope aretine, non mihi
velis semper malum. Et ait ei episcopus Gui(do): Quomodo tibi possum bonum velle,
quia divisisti episcopatum meum per medium et abstulisti mihi? Si reversus Aretium
fuero, totus incidar. Et ait ei portuensis episcous: Absit quod de tuo dederimus aliquid
senensi ecclesię; ecce in manu mea cartula in qua scriptum est: Salva iustitia
aretine ecclesię. Ait ad eum episcopus Gui(do): Domine, senensis episcopus fortis est
et potens; ex quo abierit et tenuerit ecclesias illas numquam amplius dimettet eas. Dixit
ei portuensis episcopus: Quandocumque voluerimus mittemus ei tres literas, et ,ipse ad
nos cum festinatione redibit, et faciemus tibi iustitiam.
Cogito quod episcopus Gual(fredus) tunc reversus est domum; de aretino nescio si
redivit domum tunc. Scio autem quod pater meus redivit, et postea reversus est Romam,
et fuit ibi cum ipso Gui(done). Et, sicut audivi ab ipso patr meo, tunc iterum
p. 534
fuerunt. aretinus episcopus Gui(do) et Gual(fredus) senensis episcopus, propter antefatas
ecclesias, coram papa qui Calixto successit, et litigarunt coram eo de ipsis ecclesiis.
Adhuc pendente lite, una die in lateranensi palatio quidam pulcer clericus, toto
capite respersus, albicantibus canis, vidente tunc et audiente patre meo atque presente
accessit ad episcopum Gui(donem) et ait ad eum: Episcope aretine, quid fecisti de causa
tua? Et ait ei episcopus: Quid facere possum? Iniuriose ducor et tractor in curia ista,
et totum meum iam expendi. Quid agam? Nescio. Cui senex ille respondit: Mitte ad
Montem Siratti pro registro pape Alexandri, in quo est diffinitiva sententia super controversia,
que olim fuit de ipsis ecclesiis inter aretinam et senensem ecclesias. Quo dicto,
senex ille abiit, et ad iussionem episcopi Gui(donis) pater meus, ut mihi dixit, ivit post
eum in palatio ut revocaret eum ad episcopum, quatinus eum interrogaret plenius; sed
non ulterius inventus est, et a plerisque creditus est fuisse beatus Donatus. Tunc episcopus
Gui(do) patrem meum direxit ad amicum suum, qui dicebatur Gualfredus de papa,
habitantem in castello Caprallica prope Sutrium, rogans eum ut faceret eum habere
mutuo predictum registrum; qui et fecit petitionem eius. Quo registro reperto in Monte
Siratti, mox illum ibi pater meus aperuit et protinus ei capitulum prefate sententie primum
occurrit. Erat enim pater meus litteratus. Invenit quod volebat, et registrum illud
totum detulit episcopo Gui(doni), et episcopus ostendit illud curie. Deinde pater meus,
sicuti mihi dixit, interfuit sententie presignati domini pape tunc date pro ecclesia aretina
super antedictis ecclesiis. Tunc episcopus Gui(do) Aretium rediit iocundus et victor.
Torna all'inizio