295
+ In nomine domini dei eterni et salbatoris nostri Ihesu christi anno ab
incarnatione eius Millesimo centesimo Quinto temporibus domini nostri Rocgerii
gloriosissimi ducis mense aprelis. tertiadecima indictione. Ego Rucgerius.
filio quondam trugisi de castello sancto severino de locum rota. Clarifico
me quoniam pertinet michi segum de via munda qualiter holim tempore
tenuit addamus filius quondam guidelmi de castello qui dicitur lauri in
tempore Iordanis principis. per fines. has. a parte orientis. via publica. que
pergit. accapuana urbem. et a civitatem aversana. a parte meridiei. fine lanei.
a parte hoccidentis. fine terra que modo retinet raimfridus qui dictus est
saurellus. a septemtrione. fine laprum. et ideo sicut michi iamdictus Rucgerio
congruum fuerat bona edenim mea voluntate. et per hanc quoque videlicet
cartulam. quam et pro amore. et timore dei omnipotentis et salbatoris
nostri Ihesu christi. seu et pro redemptione et salbatione. anime mee
et filiorum meorum. et pro anima patris mei et matris mee homniumque
propinquorum meorum. Concedo et confirmo. monasterio sancti laurentii
aversani per licentiam secundi riccardi principis. In quo dominus guarinus
abbas nunc preest. In perpetuum et concedo et confirmo vobis iamdictus
abbas vestrisque successoribus et pars predicti monasterii suprascriptum
segum per suprascripta fines. cum duobus hominibus et cum duabus
ecclesiis sancte marie. et sancti silverii. et cum silbis et cum
terris lavoratibis intro has fines abentibus omnibusque pertinentiis de eodem
sega et cum vice de viis et anditis suis. ea ratione ud semper sint integra
suprascripta concessione et confirmatione in potestate domini guarini
abbatis vestrosque successores et pars suprascripti monasterii de eo facere
omnia quod voluerint ad opus eiusdem monasterii. sine omni contrarietate
mea suprascriptus Rucgerius et de meis heredibus et partibus nostre reipublice.
et propter concessione et confirmatione. suscepi ego iamdictus
Rucgerius a te suprascriptus dominus abbas orationes vestras et fratrum.
Unde hobligo me es dictus Rucgerius et meos heredes. et partibus nostre
reipublice vobis suprascripti domini guarini abbati et successoribus vestris
296
et a pars suprascripti monasterii semper defendere integras suprascriptas concessiones
et confirmationes quemadmodum superius legitur. ab omnibus hominibus
et partibus et si de hec omnia suprascripta quero ego supradictus
Rucgerius et meos heredes et partibus nostre reipublice aliquot exinde
suprascripta removere. aud contradicere vel subtrahere presumpserimus et
per convenientiam ego iamdictus Rucgerius hobligo me et meos heredes
et partibus reipublice componere vobis suprascripti domini guarini abbati et
assuccessoribus vestris et a pars suprascripti monasterii vel cui hec carta
vice vestra causandum in manus paruerit centum aurei solidi constantinati
et suprascripti adimplere et ex omnia suprascripta faciendi ante mea presentia
aderam maraldus iudicem aliosque testes quam te petrus notarius
scrivere precepi et sigillo meo iussi sigillari.
+ Ego Rucgerius sancti severini filius turgisi de rota.
+ Ego robbertus filius Rucgerius.
+ Ego trugisi filius Rucgerii.
+ Ego Rucgerius filius Rucgerii.
+ Ego qui supra maraldus Iudex.
+ Ego turgisius frater rogerii testis sum.
+ Ego rogerius filius turgisi testis sum.
+ Ego adamo filius guillelmi de lauro testis sum et confirmator huius
donationis.
+ Ego goctefrido testis sum.
+ Iosfrido filius Iosfrido testis sum.
+ ugo de sillia testis sum.
+ Ego erbertus caput asino.
|