|
112
+ In nomine Domini. Tricesimo hoctabo anno principatus domni Landolfi
magni principis et quartodecimo anno principatus domni Paldolfi excellentissimi
principis filii eius, mense martio, hoctaba indictione. Memoratorium
factum a me Ilderadus magister filio quoddam Petri magistri, de oc quod ante
subscriptos testes coniunxi me in bonam convenientiam cum Aldemari patruo
meo filio Aldemari et cum Rodenandus magister germano meo super ipsa
terra nostra de loco Rotule, propinquo campo qui dicitur Neputaro, in qua vero
114
terra pastinum abemus pastinato pertinentem nobis eadem terra a Grisenolfo
filio Simeonis et a Sireca uxor eius et a Petro filio eiusdem Grisenolfi, et quibus
terram ipsam usque modo inter nos ad communem habuimus.
Et continuo fecimus exinde inter nos dibisiones iuxta nostram voluntatem
velut inter nobis convenientiam fuit. Et statim ipse supradictus Aldemari
patruo meo et eodem Rodenandus germanus meus bona sua voluntate
per fustem dederunt et tradiderunt michi in sortem ex predicta terra ubi predicto
pastino pastinatum abemus omnino abendum et possidendum ego et meis
heredibus per hec fines: de subtus quod est a pede fine via puplica maiore, qui
venit a civitate Abellino, de uno latere aliquantum cum proprio limite, inter
hoc et rebus que est pertinentem de heredes Iohanni patruo meo et ab eodem
limite qualiter directum ascendit per media tornatoria et termini positi inter
hoc et vinea de predicta heredes eiusdem Iohanni patruo meo et vadit usque
in termine qui stare videtur in media tornatoria inter hec sorte mea et vinea
de filii cuidam Truppoaldi; de capite vero fine media eadem tornatoria a
predicta vinea ipsorum filii Truppoaldi et vadit usque in termine qui positum
est inter hec sorte mea et sorte supradicti Aldemari patruo meo ex eodem pastino
et a predicto termine descendente per ipsa fenestra inter hec sorte mea
et ipsa sorte eiusdem Aldemari usque in alio termine qui positum est in ipsa
tornatoria commune unde anditum abere debemus tam ego quam et predictu
Aldemari et eodem Rodenandus et nostris et illorum heredibus et missi nostri
atque illorum unusquisque exinde omni tempore pergendum et regrediendum
ad ipse portiones nostre cum omnibus nostris utilitatibus absque damnietate de
ipsa vinea mea, et a predicto termine revolbentem et qualiter vadit per eadem
tornatoria commune usque in alio termine qui positum est inter hec sorte
mea et alia sorte ipsius Aldemari patruo meo et ab eodem termine iterum revolbente
et descendente per termini positi qui stare videntur inter hec sorte
mea et ipsa sorte predicti Aldemari et reconiungentes se in eadem via puplica
maiore que est prioras fines. Per hec vero finis que prelegitur in integrum illut
michi iamdictu Aldemari et eodem Rodenandus in sortem dederunt et tradiderunt
et de ipsa sua traditionem nec sibi neque ad suorum heredibus nec cuicumque
alteri habendum nullam inde reserbaverunt, set una cum inferius et superius
atque cum via et andito, tam per supradicta via puplica maiore quam et
per supradicta tornatoria commune velut dictum est omnibusque suis pertinentiis
et cum omnibus infra predicte finis abentibus, trasactibo nomine, ego et
meis heredibus illut habendum et possidendum et omnia quod voluerimus exinde
115
faciendum sine contradictione illorum et de illorum heredibus et sine cuiuscumque
requisitione a parte illorum, et ego pro hoc dedi et tradidi illorum
in sortem reliqum de ipsa terra pastinata per illas fines quibus ipsi brebi illorum
de ipsa dibisione continunt, quibus a parte mea exinde aput se firmati retinunt
scripti videlicet per Carus clericum et notarium. Et ideo ipse Aldemari
patruo meo et eodem Rodenandus germanus meus bona sua voluntate talem
michi fecerunt repromissiones atque obligationes, ut si aliquando tempore ipsis
haut suorum heredibus mecum vel cum meis heredibus per quacumque inbenta
ratione causare haut contendere quesierint de quantum michi in sortem dederunt
et tradiderunt per istum brebe dibisionis velut prelegitur volendum exinde
nobis aliquid tollere vel minuare haut contrare seu de nostra illut subtraere
proprietatem et dominationem haut si hoc qualitercumque remobere
quesierint, ideo ante omnia viginti solidos constantinatos tam se ipse Aldemari
quam et suis heredibus et eodem Rodenandus germanus meus quam et suis
heredibus michi meisque heredibus componere obligaverunt, et in antea omni
tempore exinde adversus nos per invitis tacitis permanerent et sortem ipsam
qualiter prelegitur omni tempore in antea nobis firma permaneat per eadem
obligata pena. Ego his dictus Carus clericus et notarius interfui. Actum Beneventi.
Feliciter.
+ Ego Garipoto clericus.
+ Ego Poto.
| |