|
459.
Testes Genoensis sindici Canonice pro Canonica contra Ia(cobum) mu(lendinarium)
et pro se et curario nomine Eliotti.
1). Martinutius de Lato iuratus dicit, quod Feralmus, qui fuit avus Guilielmini de Subiano,
et Bernardinus pater domini Guilielmini, et tempore Guilielmini, fuerunt domini
p. 90
domus sue dicti testis et tempore testis, et pater et avus et bisavus et omnes de domo
ipsius testis fuerunt homines eorum per residium et tenimentum. Interrogatus ubi esset
dictum residium respondit: Ad Nussam, iuxta terrenum Canonice a duobus lateribus et iuxta
terrenum abbatie Silvemunde, et est in costarella, in loco qui dicitur Lato; et tenimentum
est ibi et in aliis locis in Nussis, iuxta illos de Petrognano et dictam abbatiam; et dicit
quod capitantia debet esse et fuit semper. Interrogatus si Ia(cobus) aut pater vel avus
possiderunt et tenuerunt se testem et domum suam et suos antiquos pro suo per IX
annos, respondit quod non, et quod non tenuerunt se nec suos antiquos ullo modo pro
suo, nisi pro pignore pro XXVII solidis, quia Guilielminus de Subiano, cum esset ita
in canonica, pignoravit se testem pro dictis XXVII solidus Eliotto, quia luserat cum Eliotto
et vicerat ei ad tabulas XX solidos et VII denarios; sed mutuavit et fuit ad Nussam, et
interfuit pignorationi, et promisit dare Eliotto fictum sicut dabat Guilielminus, et non
erat alius. Interrogatus qualiter sciret quod Guilielminus iam intravisset Canonicam et
dedisset sua Canonice, respondit bene quod Canonica debebat habere omnia sua si filius
Guilielmini reus deveniret, si vero bonus medietatem, et dationi interfuit; et fuit ad Subianum
et omnes sui homines erant ibi, et sunt iam IX anni quod fuit et plus ut sibi
videtur; et dicit quod possunt esse XXXVI et non plus quod pignoratio facta fuit. Aliud
inde nescit et non fuit instructus nec pretio ductus; timet tamen quod illi de Petrognano
non faciant ei tantum malum.
2). Ugolinus iuratus dicit, quod cum staret ipse testis cum Guilielmino de Subiano,
iam sunt IX anni, ipse Guilielminus dixit sibi testi quod dederat omnia sua Canonice; cum
et ipse Guilielminus tunc pateretur, precepit sibi testi ut iret ad Canonicam et peteret
pro eo canonicis de amandolis et siroppo et pane de gramola, et ipse ivit et petiit ab
eis, et ipsi ei dederunt, et de pane, quia blancior erat pane qui fiebat in domo Guilielmini.
Et dicit quod postea dixit sibi testi dictus Guilielminus quod pignoravit Eliotto dirictum
quod dabat sibi Martinutius de Lato pro XXVII sol.; sed pignorationi non interfuit.
Et dicit quod ibat ad domum Martinutii et precipiebat ei pro Guilielmino quod ei placebat
tanquam suo bono homini et ipse faciebat, et dicit quod aliud ei non precipiebat
pro eo nisi dirictum scilicet VIII staria spelte et VI de censu et alia servitia; extra dicta
non vidit Martinutium ei facere. Et dicit quod audivit dici quod dictam speltam dabat
ei pro operibus de his que titulo adversarii continentur. Interrogatus dicit se nichil scire
excepto quod dicit, quod Ia(cobus) suprapresit eum, et aliud inde nescit et non fuit
instructus, nec pretio ductus, et homo est Canonice.
3). Gregorius de Nussa castaldus Canonice iuratus dicit, quod publica fama est in
curia de Nussa quod Guilielminus pignoravit Martinutio de Lato Eliotto pro XXVII
solidis, sed pignorationi non interfuit; et dicit quod audivit a quibusdam de Nussa,
quod Guilielminus dixerat ad penitentiam quod pignoravit Martinutio de Lato pro
XXVII solidis, et hoc audivit a Burnetto et presbitero Bruno et Martino, et quod
interfuerat ad penitentiam Guilielmini ubi dixerat Guilielminus, scilicet ad Nussam
p.91
ubi mortuus fuit, et nescit quod Ia(cobus) tenuerit Martinutium pro suo nec quantum
temporis illum tenuerit; scit tamen quod vidit illum predictum Martinutium predari
et expredari; et dicit quod audivit a castaldionibus de Marcena quod Canonica
debet habere de campo qui fuit Stantioli. Iuratus dicit de censu et IIII staria vini
renduta; sed deinde vidit de aquabolo unde lis est: nichil scit nisi ex audita quod Uguicione
abstuli inde quandam macinam, et vidit et legit ipse testis quandam cartam scriptam
per manum Rainaldi iudicis de Pontenano quam Lambardi de Iovi scilicet Monacus et
Segnorellus et Fuga et Giraldus et Alfanus et Ugone fecerant Canonice de aquibolo molendini
de Fonte Ornaia; de finibus non recordatur quos ibi legerit. Aliud tamen nescit,
et non fuit instructus nec pretio ductus. Et audivit quod Ia(cobus) contradixit laborium
aquiboli Canonice; et audivit quod vice dedit Canonice tenutam aquiboli predicti, et nescit
quod dictus aquibolus sit Lambardorum de Iovi. Et dicit quod Ianni frater Martinutii
venit in partem Ildebrandi fratris Guilielmini et Martinutius in partem Guilielmini quia
filii Ildebrandini habent adhuc filios Ianni ad Subianum, et audivit a Martinutio quod
dicit Ia(cobus) censum et Eliotto iuratus dixit et medietatem.
4). Guido de Nussa iuratus dicit, quod audivit quod Uguicio de Petrognano abstulit quandam
macinam de molendino de Fonte Ornaia Canonice et interfuit ubi dominus Leonardus canonicus
dixit Uguicioni predicto: Tu abstulisti mihi macinam de molendino de Fonte
Ornaia. Et ipse non negavit quod non abstulerit; et fuit hoc ad Nussam. Alium nescit
de aquibolo; de campo nichil scit. Et dicit quod fama est per Nussam quod Guilielminus
Subiani pignoravit Martinutium de Lato Eliotto et Ranucio Tafuri pro XXVII sol.; sed
pignorationi non interfuit, et ab ipso Guilielmino hoc audivit ex interrogatione magistri
Gui(donis) de Quarata in infirmitate tunc iacendo de qua fuit mortuus ipse Guilielminus,
et tunc ipse Guilielminus vocavit se testem et patrem ipsius testis et Mazolum
et Martinum et Rodulfum, et dedit eis parabolam iurare in anima sua ipsius Guilielmini
quod Eliottus et Ranucius habebant a se Guilielmino in pignus pro XXVII sol. Martinutium
de Lato et non pro pluri. Et bene scit quod Guilielminus et Ildebrandinus
fuerunt fratres, ut dicebatur, et Ianni frater Martinutii predicti venit in partem Ildebrandini
et Martinutius Guilielmini quia filii Ildebrandini habent et tenent suam partem
in filiis Ianni, sed divisioni non interfuit. Alium inde nescit et non fuit instructus nec
pretio ductus, et nescit quantum temporis Ia(cobus) et pater tenuerit dictum hominem
nec quod tenuerit eum pro suo.
5). Gerardus Maioli iuratus dicit, quod vidit edificari molendinum de Fonte ab hominibus
Canonice, molere pro Canonica et fructuari, et vidit molenarios Canonice facere
clusam in media Classe pro Canonica et ducebant aquam unde molendinum predictum
molebat. Interrogatus quam aquam respondit: Que exiebat a molendino inferiori Petrognani.
Interrogatus quantum esset dicta clusa longe a predicto molendino Petro(gnani)
respondit: X brachia et plus antequam minus. Et dicit quod postea fuit edificatum molendinum
de Querceto et macinavit; et dicit quod quando molendinum de Querceto
molebat, molendinum de Fonte iam erat destructum; et dicit quod aquibolus molendini
de Querceto capiebatur exeunte de molendino inferiori Petro(gnani) et ducebat iam ex
transverso aquam de molendino de Querceto. Et dicit quod quando molinarii Prepositi
edificabant clusam ultra mediam Classem, Lambardi de Iovi illam destruebant; que
vidit et audivit fieri; et dicit quod quando vicecomes volebat dare tenutam canonicis de
dicto aquibolo Piscator erat ibi et frater Altemannus et Ugone et Guido de Casale, et
p. 92
non permiserunt dare et auferebant de manu ipsius aquam et petras, et ita remanserunt
ibi in tenuta et canonici recesserunt. Et nescit quod postea vicecomes eis dederit
testis. Et dicit quod Catanei de Petrognano habebant partem pro Lambardis de Iovi, silicet
tertiam in molendino de Querceto, quia vidit, et publica fama erat in loco, quod pro
Lambardis ibi habebant, et bene scit quod Catanei debebant habere partem in molendino
quod Lambardi volunt edificare. Alium inde nescit, et non fuit instructus nec
pretio ductus.
6). Burgognone iuratus dicit, quod vidit molendinum de Fonte molere pro Canonica et
nuntios Canonice sive homines Canonice qui eum custodiebant pro Canonica illum
fructuare et disfructuare pro Canonica; et vidit aquam capi pro aquibolo dicti molendini
inferioris Petrognani, sed Lambardi de Iovi semper ibant scaruzando clusam dicentes
quod erat in eorum allodio. Et dicit quod guerra surrexit inter Ia(cobum) et Canonicam
unde illi de Petrognano destruxerunt molendinum de Fonte, sed dextrui non vidit; et
dicit quod, ipso molendino destructo, vidit Lambardos de Iovi destruere predictam
clusam. Interrogatus quantum erat dicta clusa longe a molendino inferiori Petrognani
respondit: Bene VIIII brachia. Et dicit quod vidit edificari molendinum de Querceto pro
duabus partibus pro Cataneis Petrognani et custodiri pro duabus partibus ab Egidio et
Areçolo pro dictis Cataneis, et molituram colligere, et tertiam pro Lambardis, et habuerunt
predicta pro Lambardis quia bene scit quod aquibolus ipsius molendini capiebatur
exeunte de cassa molendini inferioris Petrognani. Et dicit quod Capitanei de Petrognano
debent illam partem in illo molendino quem nunc volunt Lambardi edificare quam habebant
in illo de Querceto, quia Lambertucium de Iovi et homines, quos ibi conduxerunt,
vidit laborare ibi pro parte filiorum Ingoli, quia bene scit et etiam canes sciunt.
Alium inde nescit, et non fuit instructus nec pro pretio ductus.
Testes Genoensis sindici Canonice contra Ia(cobum) molendinarium, Altemannum
et Piscatorem.
7). Martinus de Civitella iuratus dicit, quod cum ipse testis aptaret lapides de turri
de Muciafore, Genoensis camerarius Canonice venit ad se testem et dixit ei: Veni mecum
ad faciendum clusam molendini de Fonte Ornaia, quia vicedominus dedit mihi inde
tenutam. Et ipse testis statim venit cum eo, cum Piscatore ad dictam clusam, et cepit
laborare ibi iuxta molendinum inferiorem Petrognanensium. Ibi vero sunt petre ficte
ad exitum aque domus dicti molendini Petrognani. Et tunc venit Ia(cobus) cum Lambardis
de Iovi et expulit se testem et alios qui laborabant ibi pro Canonica. Interrogatus si
vidit tunc dare tenutam in vice, respondit quod sic iam, quod accepit aquam et arenam
et misit in pellibus dicti Genoensis et Iohannis de Turre pro Canonica.
Interrogatus si Altemannus, Piscator et Iaco(bus) erant ibi presentes quando dabatur
dicta tenuta, respondit quod sic, et non vidit eos contradicere ne darent, nec vidit quod
facerent aquam cadere de manibus aut pellibus Canonice vel Ia(cobi). Interrogatus si
sciret quod dictus locus foret Lambardorum de Iovi et quod illum tunc possiderent, respondit
quod non; dicit tamen quod Lambardi remanserunt ibi, presentibus Preposito, Genoensi
et suis. De molendino Querceti nichil scit nec de illo de Fonte; et dicit quod volebant
tunc ducere aquam illam inter podiolum quod est in Classe et alium greppum versus
Marcenam. Et dicit quod non sunt elapsi V anni quod hoc fuit, et secondum suam
scientiam de mense madii.
p. 93
8). Iacobus de Turre iuratus dixit, quod interfuit quando vicedominus de Petrognano
misit in tenutam Genoensem camerarium Canonice et Iohannem de Marcena patrem
ipsius testis vicecomitem camerarium pro Canonica de aquibolo molendini de Fonte,
idest ad exitum aque inferioris molendini Petrognani que est in Classe, ibi exeunte de
domo molendini Petrognani, et cum voluntate aliorum Capitaneorum de Petrognano
videbatur quod faceret vicedominus, qui erant ibi presentes. Et dicit quod cum homines
Prepositi, data dicta tenuta, laborarent ibi pro ducendo aquam inter ambos monticellos
qui sunt in dicta Classe, venit Ia(cobus), Piscator et Altemannus, expulerunt eos inde
per vim; et sunt IIII anni vel V quod hoc fuit.
9). Paganellus iuratus dixit, quod vidit vicedominum in aquibolo exeunte de molendino
Petrognani, et faciebat clusam pro ducendo aquam ad molendinum Prepositi quem volebant
edificare ad Fontem, et vidit Iacobum, Piscatorem et Altemannum expellere cum
vi Genoensem ad patassas; et dicit quod labores predicti non remanserunt ibi tunc in
possessionem.
Testes sindici Genoensis camerarii Canonice contra Ia(cobum) molendinarium, Piscatorem
et Altemannum.
10). Iohannes Baratoli iuratus dicit, quod interfuit quando Ia(cobus) molendinarius, Sinibaldus
Guilielmini et frater, cuius nominis non recordatur, dederunt parabolam vicedomino
qui erat eorum dictis, ut ipse mitteret prepositum Presbiterum in tenutam
aquiboli de Fonte, de quo agitur, sicut umquam Canonica habuit et tenuit ita haberet
et teneret, et fuit in dicto aquibolo, et erat ibi dictus sindicus Baracterius, Iohannes de
Turre, Lambertucius de Iovi et filii Gueriantis, Bosus de Iovi et Berarducius de Petrognano
et filii Maioli et alii plures, et fuit a VI annis infra. Et dicit quod statim
dictus vicedominus dedit dicto Genoensi et Iohanni de Turre vicecomiti, canonicis, recipientibus
pro Canonica, coram dictis personis, tenutam dicti aquiboli, mittendo in manibus
eorum arenam et aquam dicti aquiboli de Fonte. Dicit quod ipse testis cum aliis
edificavit in dicto aquibolo pro Canonica, cuius castaldus erat, molendinum, et Canonica
habuit illum et tenuit et possedit; et ipse testis reduxit inde pro Canonica molituram
pro duobus partibus, et tertium relinquebat molinariis. Et dicit quod interfuit ad ea
quando prepositus Adanulfus illum pignoravit Pagano Teuzi pictoris cum parabola aliorum
canonicorum, et ipse habuit et tenuit et lucratus fuit pacifice et quiete quousque
flumen Classis disrupit clusam, et dicit quod possunt esse XX anni quod hoc fuit. Et
dicit quod antequam hoc totum fuisset et litigium erat inter canonicos et Lambardos de
Iovi, quod dederunt in manus arbitrum diffiniendum, scilicet Egidii de Turre et Carsidonii;
inde ipsi receperunt inde testes hinc inde et fecerunt dictos Lambardos pro se
et eorum heredibus omnibus postea refutare dicto preposito Adanulfo pro Canonica. Interrogatus
qui fuerunt dicit Lambardi respondit: Monacus, Segnorellus, Alfanus, Giraldus
et Ugone et Fuga; et dicit quod hiis omnibus interfuit. Interrogatus ubi hoc fuit respondit:
Iuxta dictum aquibolum, et semper dicti Lambardi digito demonstrabant dictum
aquibolum. Interrogatus de finibus dicti aquibuli respondit, quod est iuxta terra quam
causantur illi de Petrognano. Interrogatus pro dictis Lambardis secundum ordinem
eorum tit[uli] de dicto aquibolo et molendino, respondit se nichil tamen vidisse et nescit
quod fuerit eorum. Et dicit quod cum ipse testis cum aliis reficerent clusam in dicto
aquibolo, cum Genoense camerario, post dictam tenutam datam a vicedomino, venit
p.94
Iacobus, Piscator et Altemannus, et inde eos per vim expulerunt destruendo inde quod
faciebant, et sunt V vel VI anni. Et dicit quod postquam molendinus Canonice fuit ibi
edificatus Lambardi cum canonicis edificaverunt ex altera parte aque molendinum, extimantes
auferre aquam molendini Canonice et non potuerunt; sed postea Classis utrosque
destruxit. Item dicit quod Vacca fuit homo Canonice in villa et castello, et vidit illum
habitare in castello Marcene pro Canonica et villa de Fabriche pro Canonica per decennium,
ecc.
11). Bastardus de Marcena iuratus dicit, quod cum Petrognanenses haberent molendinos
in Classe et ducerent aquam exeunte de eorum molendino inferiori ad molendinum
de Querceto qui erat Lambardorum de Iovi, et illi de Petrognano haberent litigium
cum Canonica; inde iuratus dicit ipso auditu et aliis, venerunt inde ad concordiam, ita
quod illi de Petrognano reddiderunt Preposito dictum anditum aque predicte ad molendinum
de Fonte, quia vidit ibi subtus predictum molendinum Petrognani facere
clusam pro Canonica, quia tunc stabat cum Preposito et adiuvavit facere, et vidit molendinum
de Fonte molere pro Canonica. Et dicit quod postea flumen Classis destruxit
dictam clusam; et dicit quod audivit quod Uguicio de Petrognano destruxit molendinum
de Fonte et portavit inde edificium et molas; et dicit quod tota aqua Classis
erat Canonice.
12). Rodulfus de Nussa homo Canonice iuratus dicit, quod audivit a patre suo dicti
testis, quod pater Martinutii de Lato fuit homo Guilielmini de Subiano et domus sue,
et castaldius ipsius et patris et matris et domus sue per multa tempora; et dicit quod
audivit a Guilielmino predicto et patre suo dicti testis, quod ipse Guilielminus prius
fecerat cartam Canonice de suis quam dedisset Martinutius in pignus Eliotto. Et dicit
quod vidit Martinutium de Lato post dictam pignorationem esse castaldium et balitorem
dicti Guilielmini et servitorem sicut alius suus homo semper postea, excepto servitio
affictato quod nescit si ei faciebat. Et dicit quod verum fuit quod Gri. abstulerat Subianum
dicto Guilielmino; et vidit Martinutium per diem et per noctem adiuvare dictum
Guilielminum, recuperare sicut alius suus homo. Et dicit quod, reacquisitione facta a
Guilielmino, vidit Guilielminum predictum mittere suos missos ad domum dicti Martinutii
pro datio quod colligebatur pro terra, sed dari non vidit, sed petere vidit. Et dicit
quod vidit Martinutium et uxorem portare befanias ad domum dicti Guilielmini tanquam
domino, scilicet capones coctos et tortas per continuos X annos et ad Subianum.
Et dicit quod verum est quod tunc ipse testis erat homo Canonice et illorum de
Petrognano.
13). Rainerius iuratus dicit, quod vidit molere molendinum de Fonte pro Canonica
et molinarios Canonice vidit ibi pro Canonica, scilicet Terrutium et Guiduciolum homines
Canonice, et portavit ibi per decem vices et plus ad molandum bladum. Et vidit clusam
ipsius molendini capere totam Classem, et erat parum longe a molendino inferiori Petrognani.
Interrogatus quantum, respondit esse suam scientiam tribus tabulis. Interrogatus
quantum temporis sit quod non vidit ibi dictam clusam, respondit XXXVII anni; et dicit
quod non molebat tunc molendinus Querceti; et dicit quod vidit molendinum QUerceti
molere pro Lambardis de Iovi, sed furabant aquam ipsius aquiboli dicti Lambardi de
clusa Canonice, sed hoc dicit de furto aqua ex auditu et nescit si Capitanei de Petrognano
habuerint partem in molendino Querceti aut in illo qui nunc edificatur.
| |