Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.53 » Pag 162 - 167

9.53
162
167

162
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio
sexta indictione. In sacro Salernitano palatio, ante me Petrum
iudicem Iohannes Atrianensis filius quondam Mastali
Atrianensis qui cognominatus est Spiczacanzo[ne coniunctus
est] cum Ursone cognomento Capharello filio quondam Sergii
castaldei, et per ipsum Iohannem ostense sunt tres cartulas,
et ex eis unam feci legere continebat:
In nomine Domini. Vicesimo secundo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
ianuario secunda indictione. Ante me Iohannem iudicem
Ursus qui cognominatus est Capharellus filius
quondam Sergii castaldei et Pulixena uxor eius filia
quondam Alferii coniuncti sunt cum Iohanne Atrianensi
filio quondam Mastali qui dicebatur Spiczacanzone, et
per ipsum Iohannem ostensa est una cartula que continebat:
... . Et cum suprascripta cartula fuit lecta, ipse
Iohannes actiones ipsis viro et uxori preposuit, dicens
ut illi in pluribus partibus se habere dixissent cartulam
obligationis continentem ex ipsa terra cum vinea et arbusto
et insiteto per suprascriptas fines et mensuras,
per quam ipsi mater et filii minime eam quocumque
modo alienare potuissent solummodo ipsis viro et
uxori. at ipsi vir et uxor responderunt ipsum obligationis
cartulam se numquam habuisse vel habere, set
per possessionem per eandem terram eis vicem de via
pertinere. hoc etenim audiens, ipse Iohannes dixit ut
viam per ipsam terram cum vinea et arbusto et insiteto
163
nullus habere deberet nisi heredes ipsius Roderisii sicut
suprascripta cartula continet. post hoc responderunt
ipsi vir et uxor ut ipsam vicem de via non per hereditationes
nisi sola possessione habere deberent. cumque ex
hoc plurimas inter se obicerentur controbersias, antequam
ipsam vice de via per possessione firmarent, colloquio
plurimorum hominum orta est inter eos convenientia
et per ipsam convenientiam primum omnium
ipsi vir et uxor dixerunt ipsam cartulam in omnibus
que continet veracem esse et nichil ex eo quod continet
ipsi vir et uxor et illorum heredes removere aut
contradicere quolibet tempore per quemlibet modum, et
nullo tempore ipsi vir et uxor et illorum heredes intra
suprascriptam terram cum vinea et arbusto et insiteto
per iamdictas fines et mensuras aliquam pertinentiam
habere querant, solummodo vicem de via per eum locum
et secundum tenorem quod inferius descrivendum
est. et ipse Iohannes per ipsam convenientiam ex ipsa
terra cum vinea et arbusto et insiteto per suprascriptas
fines et mensuras intra eam in parte occidentis, ubi
in eadem parte ipsi septuaginta unum passus mensurati
sunt, fecit ipsam viam, qualiter incipit mensura
ab eo loco ubi ipsi septuaginta unum passus completi
sunt, pergendo in partem septemtrionis per idipsam
mensuram passus viginti tres de longitudinem et
per latitudinem in omni loco passum unum iusto
passu hominis mensuratum. et ex ea ipsis viro et
uxori vicem tribuit, ut semper illi et illorum heredes
et homines quos voluerint cum omnibus illorum congruitatibus
ire et redire possint iusta ratione. et semper
ipse Iohannes et eius heredes ipsis viro et uxori et illorum
heredibus defendant ipsam vicem de via ab omnibus
hominibus quibus per eum et per heredes eius illud
vel ex eo quomodocumque datum aut obligatum vel
manifestatum seu alienatum paruerit, et qui pro illorum
parte et dato quascumque causationes de eo ipsis viro
164
et uxori et illorum heredibus preposuerint; ab aliis autem
hominibus et cum voluerint ab omnibus hominibus
ipsi vir et uxor et illorum heredes potestatem habeant
illud per se defendere qualiter voluerint, et nullo tempore
ipsi vir et uxor et illorum heredes cuilibet ipsam
vicem de via vendere licentiam habeant. et per convenientiam
ipsi vir et uxor, tamen ipsa uxor cum voluntate
ipsius viri sui cum qua omnia que in hac cartula
scripta et scrivenda sunt fecit, guadiam ipsi Iohanni
dederunt et fideiussorem ei posuerunt Iohannem
qui dicitur de Falconessa filium quondam Constantini
Atrianensis; et per ipsam guadiam obligaverunt se et
suos heredes, si in suprascripta convenientia sicut superius
scriptum est cum ipso Iohanne et cum illius heredibus
non permanserint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, componere
ipsi Iohanni et illius heredibus centum auri solidos
constantinatos et in suprascripta convenientia et
ut superius legitur permanere. verumtamen hoc memoramus
quoniam in ipsa via de qua ipsis viro et uxori
ut suprascriptum est vicem tribuit habet insertum ut ipse
Iohannes et eius heredes eum habeant ibidem donec Dominus
voluerit, et colligant et colligere faciant tam eas quam
et alias castaneas que in ipsa via ceciderint sine cuiuscumque
contrarietate. Et taliter te Romoaldum notarium
scribere precepi. Ego qui super Iohannes iudex.
Altere vero due cartule sunt ille que tote superius per hordinem
declarate sunt. cum autem ipse cartule fuerunt ostense
et lecte, ipse Iohannes querebat habere vicem et pertinentiam
in silbis quibus ipsi Ursoni et Pulsene uxori eius filie suprascripti
Alferii habere pertinet foris hanc civitatem in suprascripto
loco Transboneia, que fuerunt ipsius Leonis filii
Roderici, que et qualiter sibi sunt pertinentes sicut suprascripte
cartule continent, eo quod dicebat ut ipsi Ursus et
Pulsena heredes essent et eis pertineret omnes silbas quas ipse
Leo filius Roderici in suprascripto loco habuit. hoc autem
ipse Ursus audiens, dixit ut ille et suprascripta Pulsena uxor
sua non amplius set solummodo in quarta parte de rebus ipsius
Leonis heredes essent et quartam partem eis pertineret
165
de ipsis silbis ipsius Leonis. ipse Iohannes dixit ut et in eadem
quarta parte, quam ipse Ursus sibi et suprascripte uxori
sue de iamdictis silbis que fuerunt ipsius Leonis ut dictum
est pertinere dixit, vicem et pertinentiam haberet per
suprascriptas cartulas quas ostendit. et dum ex hoc plurimum
inter se altercarent, priusquam legaliter illud inter se finirent,
horta est inter ipsos Ursum et Iohannem, dum una cum ipso
Urso iamdicta Pulsena uxor sua adesset, convenientia quemadmodum
inferius describenda est. et ipsi Ursus et Pulsena,
vir et uxor, sicut eis congruum fuit, pro ipsam vicem et
pertinentiam quam ipse Iohannes querebat habere in ipsa
quarta parte quam ipse Ursus sibi et suprascripte uxori sue
de ipsis silbis que fuerunt ipsius Leonis pertinere dixit, per
convenientiam, per hanc cartulam coram mea presentia tradiderunt
ipsi Iohanni de septem portionibus integras duas partes
et mediam de tota terra cum silba et vacuo, que est foris
hanc Salernitanam civitatem in suprascripto loco Transboneia
ubi Aqua Marculi et Calcara dicitur. et dixerunt totam ipsam
terram esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas:
a parte meridiei est finis via et per eam iuxta
istam terram mensurati passus tredecim usque medium
vallonem per quod fluit aquam que dicitur Aqua Marculi, et a
medio ipso vallone vadit in partem orientis iuxta ipsam
viam usque ad finem consortum eorum, passus decem et
septem a medio ipso vallone in ipsa parte orientis mensurati
per ipsam viam iuxta ipsam terram, et a completis ipsis
decem et septem passibus vadit in ipsa parte orientis
iuxta ipsam viam usque ad ipsam finem eorum consortium;
ab ipsa parte orientis est finis ipsorum eorum consortium
qualiter recte ascendit in partem septemtrionis usque viam
que dicitur da Calcara in uno termino qui suptus et secus
ipsam viam fixus est, et ab ipso termino trabersante ipsa
via et recte ascendit in ipsa parte septemtrionis per terminos
usque alterum terminum inmovilem qui suptus et prope
ipsa serra est; ab ipsa parte septemtrionis est finis media
ipsa serra que est inter hec terra et altera terra pertinente
ipsius Ursi et aliorum et per mediam ipsam serram
166
mensurati passus nonaginta sex, et ab inde vadit in partem
quasi meridiei per medium lumbonem, qui est inter hec
terra et res pertinentes heredum quondam Mauronis, et per
eum mensurati passus octoginta usque viam que dicitur da
Planellum et revolvit in ipsa parte quasi meridiei secus ipsam
viam et per eam mensurati passus centum quadraginta
sex usque lapidem magnum qui est suptus et prope ipsam
viam, et ab ipso lapide descendit usque plescum altum qui est
prope suprascriptam aquam, et ab ipso plesco descendit usque
suprascriptam viam priorem finem, cum omnibus intro ipsas
duas partes et mediam abentibus cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in
potestate ipsius Iohannis et heredum eius et liceat illum et
eius heredes de eo facere quod voluerint. et per convenientiam
ipsi Ursus et Pulsena, vir et uxor, guadiam suprascripto
Iohanni dederunt et fideiussorem ei posuerunt Iohannem
Atrianensem qui dicitur Boccapiczola filium quondam
Iohannis Atrianensis, et per ipsam guadiam obligaverunt se
et suos heredes semper defendere ipsi Iohanni filio Mastali
et illius heredibus integrum illud quod ei tradiderunt ut dictum
est ab omnibus hominibus; et tribuit ei licentiam ut,
quando ipse Iohannes filius Mastali et illius heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et
uxor et eorum heredes ipsi Iohanni filio Mastali et illius
heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi
Iohanni filio Mastali et illius heredibus triginta auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
verumtamen hoc memorie revoco quia ipsi vir et uxor
ex eisdem septem portionibus de tota suprascripta terra per
iamdictas fines et mensuras alias duas partes et mediam
sibi remansisse dixerunt et ceteras duas partes alienas esse dixerunt.
suprascripta vero fecit ipsa Pulsena cum voluntate suprascripti
viri et mundoalt sui. quod autem superius inter virgulos
167
scriptum est, in uno loco legitur potue, et in alio adversus
vos et vestris heredibus; et quod disturvatum paruerit
legitur voluerint potestatem habeant. Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio