Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1022 » Pag 235 - 236

6.1022
235
236

235
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari salerni,
et quinto anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et quarto anno ducatus
eius sirrenti, et secundo anno principatus et ducatus domni nostri gisolfi eius filii, et
primo anno ducatus eorum apulea et calabrie, mense iunius, undecima indictione. Ante
me ademarius comes et iudex venit grifo de locum arcella, et cum eo venerunt lando
filius landoni; et godeni filius iohanni, et iohannes filius iohanni greco, et romualdus filius.
amuri toti abitatori de ipso locum et testificaberunt ipsi godeni, et iohannes, et romualt,
una cum ipsum lando dicentes, ut toti illis fuissent ad domus rigali qui fuit genitor
predicti grifi; et ante illis iudicasset mulier nomine alfarana que fuit uxor predicti rigali
et genitrice ipsius grifi, quando ad mortem benit per bolumtatem eidem viri sui,
ut omnis rebus sua stabile et mobile quod eidem mulieri pertinuit et pertinet, abere
236
per successione seu et per qualibet rationem, qua et inclita quarta sua, quod ei pertinet
a suprascripto viro suo, post obitum suum et post hobitum predicti viri sui perbenirent
at potestatem ipsius grifi filio suo et de eredes ipsius grifi, faciendum omnia quod boluerit.
In tali tinore, ut ipse viro eius illut frudiare et de ipsum frudium facere quod boluerit diebus
vite sue, postea perbenirent omnis suprascripta rebus ad potestatem ipsius grifi, faciendum
omnia quod boluerit, et ipse grifo darent post hobitum ipsius genitrici sue triginta
auri tari, ut beraciter pareret datim; et obligaverunt se ipsi vir et uxor, et suis eredibus,
ut si de cunta que, ut dictum est, ipsa mulier iudicavit, aliquit remobere vel contradicere
presumserit, componere obligavit se ipsi vir et uxor ipsius lando, cuius se in manum commisit,
vel ad ille homo qui pro parte de ipsa mulier et de ipsum grifo causaberit, triginta
auri solidos constantinianos et qualiter, ut supra dictum est, firmiter permanere. Ego predictus
comes et iudex, dum taliter illis testificantes audivi, interrogavi illis si necessum
est firmare illut per sacramentum. Illis dixerunt: ecce nos parati si oportum est, per sacramentum
illut firmamus; et statim fecimus illis dare guadia ipsius landoni et predicto
grifi, ut si aliquando causationes exinde ipsius grifi exurte fuerit per quacumque homo,
tunc plicarent se ipsi nominati godeni et iohannes filius iohanni greco, et romualdus filius
amori, quando illis exinde scire fecerint ipsum grifo vel eius eredes; et per sacramentum
illut firmarent, qualiter dixerunt, sicut supra legitur, et si taliter non adimpleberint et
aliquit exinde remobere quesierint, componere obligavit se ille qui illut adimplere noluerit,
ipsius grifi vel ad eius eredes, et cui iste scribtum in manum paruerit, biginti auri solidos
constantinianos et per inbitis illut adimplerent. Et taliter pro parte ipsius grifi scribere
fecimus te dauferius notarius interfuisti.
+ Ego qui supra ademarius iudex.
Torna all'inizio