Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.10 » Pag 35 - 36

10.10
35
36

35
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
iunio undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Manso Atrianensis
filius quondam Petri Atrianensis qui cognominatus est
Sfagilla coniunctus est cum Theophilo monacho sacerdote adque abbate
monasterio Beati Nikolay confessoris adque pontificis quod
construnctum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco ubi Gallucanta
et Petralena dicitur. et sicut ipsi Mansoni congruum fuit, sua
voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam pro salutis sue
anime optulit Deo et in suprascripto monasterio integram terram vacuam
quam sibi dixit pertinere foris hanc Salernitanam civitatem
36
ulter et prope ipsum monasterium ubi proprio Veteri dicitur, que est
per fines: a parte septemtrionis finis via publica que ducit inter
hanc et aliam terram quam dudum ipse Manso et Antocia uxor
sua coram mea presentia per firmam cartulam vendiderunt Vivo vicecomiti
filio quondam Petri; a parte occidentis finis ipsam
terram quam ut dictum est ipsi Manso et Antocia eidem vicecomiti
vendiderunt qualiter ab ipsa via recte descendit per medium vallonem
qui est ulter et prope portam que Rotta dicitur usque mare;
de supter parte quod est a meridie finis ipsum mare; a parte
orientis est finis aliam terram iamdicto monasterio pertinentem,
intra quam etiam ipsum monasterium construnctum est,
qualiter medium vallonem discernit usque suprascriptam viam, cum
omnibus intro ipsam terram per suprascriptas fines abentibus cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut totum
et integrum illud quod ipse Manso Deo et in suprascrpo monasterio
ut dictum est optulit semper sit in potestate ipsius abbatis et successoribus
illius et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum abbatem
et suos successores et pars eiusdem monasterii de eo facere
quod voluerint. et per convenientiam ipse Manso, dum ydonei interessent
homines, obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii totum
et integrum illud quod ut dictum est Deo et in ipso monasterio
optulit ab omnibus hominibus et partibus. et tribuerunt ei licentiam
ut quando ipse abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Manso et suos heredes ipsi
abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non
adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per convenientiam obligavit se et suos heredes
componere ipsi abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
monasterii centum auri solidos constantinatos. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi.
Torna all'inizio