Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.256 » Pag 180 - 183

2.256
180
183

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo hoctabo: sed et Constantino
frater eius magno imperatore anno tricesimo quinto: die vicesima secunda
mensis nobembrii indictione undecima neapoli: hecce iam premissos quattuor
annos visam naque fuit ego videlicet gemma honesta femina filia quondam
iohannis herarii cui super nomen hermulo infiduciare una cum consensu
marini langubardi viri mei: tibi videlicet leone ferrario cognato meo filio
quondam gregorii ferrarii cui super nomen papalone: idest integra una petia
mea de terra qui est intus clusuria posita in loco qui nominatur maranum
et nominatur at centum: una cum portione mea de piscina qui est intra
ipsa terra in auri tari quadraginta voni quas tu mihi dedistis: ut memorata
petia ex ipsa terra una cum ipsa portione ex ipsa piscina tu et
heredes tuis illos tenere et dominare de suptus et super frugiare unde nullam
sortem tivi tuisque: heredibus quereremus usque: in memorati quattuor
annos expletos sicut in omnibus continet chartula infiduciationis quam
ego tibi exinde fecimus: et ubi compleverimus memoratum constitutum
iamdicti quattuor anni: tunc ego et heredibus meis tibi tuisqe heredibus
renderemus memorati tari quadraginta et nos recolligeremus memorata
terra cum memorata portione ex ipsa piscina in nostra potestate sicut ipsa
chartula infiduciationis continet: insuper et per eodem chartula infiduciationis
vobis exinde firmavimus: ut si memorata terra una cum memorata
portione ex ipsa piscina at vendere abuerimus: tunc tibi tuisque: heredibus
illos vendere in pretio ut fuerit atpretiatum a christianissimis viris sicut
ipsa chartula infiduciationis continet que nos tibi exinde fecimus: modo
vero venistis tu memorato leone ferrario cognato meo et quesistis nobis
ut ipsi tari quadraginta vobis renderemus aut ipsa terra vobis venumdaremus
sicut in omnibus ipsa chartula infiduciationis continet: et tu nobis
refundere supra ipsi tari quadraginta: idest auri tari sidecim: De qua combenit
inter me memorata gemma: et te videlicet memorato leone ferrario
cognato meo et A presenti die promtissima volumtate una cum consensu
memorati marini langubardi viri mei: per anc chartula venumdedi et tradidi
tibi memorato leo ferrario: Idest memorata inclita petia mea de memorata
terra que ponitur intus clusuria et nominatur at centum supra ipso loco
maranum: una cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus:
pertinente mihi a quidem sergio herario germano meo: una
cum consensu marie coniugi sue: seum et cum volumtate gregorii et petri
herariis nec non et pitru et theodonanda monacha et maria germanis et
germanas meis: memorata maria cum volumtate leoni viri sui per firmissima
chartula comparationis mea in membranas scripta quas mihi exinde fecerunt
et ab ipso sergio germano meo hovbenit in sorte da me ipsa et da
memoratis germanis nostris: et a memorato genitori meo iterum hovbenit
per alia chartula comparationis sue in membranas scripta da quondam leone
deboto monaco filio boniti comitis et da iohanne genitori et filio: pro bice
illorum et pro bice petri et theodonanda germanis filiis et germano illorum
qui infra etate fuerunt: memorato iohanne cum consensu marie coniugi
sue: quem vero memorate ambe chartule aput me abere videris: etiam
et ipsa chartula infiduciationis aput me causata remisistis: coherente sivi
a memorata inclita petia mea ex ipsa terra que tibi superius venumdedit
ab uno latere parte meridiana terra tua memorati leoni que pro partibus
langubardorum tenere videris et abet ividem de longitudine passi septuaginta
et de alio latere parte septentrionis est via comunalis unde ipsum
licerem meum tibi dedimus et abet ividem de longitudine passi quimquaginta
nobem: et de uno capite parte occidentis terra qui fuit portio memorati
petri germani mei que modo tenet heredes quondam malandri ex
ipso loco sicuti inter se egripus exfinat: et abet ivibem de latitudine passi
viginti et tres: et de alio capite parte orientis terra tua que tu emta
abes da aligerno surdo: sicuti inter se egripus seu sepis exfinat et abet
ividem passi similiter viginti tres: memorati vero passi mensurati at passum
ferreum sancte neapolitane ecclesie: insuper dedimus et tradidimus
tibi et memorata portione mea ex ipsa piscina comune qui est in terra
heredes domini iohanni monachi: una cum introitum suum per ipsa via
comune usque: ad illum tragaricum per qua decurrit aqua ad ipsa piscina
et omnibus sivi pertinentibus et licentiam et potestatem abeatis tu
et heredes tuis ividem cum carrum introire usque: at memoratum tragaricum:
et ab ipso tragarico intus ipsa terra memorati heredes quondam
domini iohannis cum carrum introire non debeatis. nisi illa aqua vobis
portare debeatis ad illum carrum: et a parte horientis et occidentis et
septemtrionis ad ore de ipsa piscina commune mane debeatis ad aqua
hauriendum: De quam nihil mihi exinde aliquot remansit aut reserbavimus
nec in aliena cuiusque: persona quod absit comisimus potestate:
et a presenti die et deinceps memorata inclita petia mea de memorata terra
qui est intus clusuria et nominatur at centum in memorato loco super maranum
qualiter per memoratas coherentias et mensura tibi eos insinuabimus
et cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus et memorata
portione mea ex ipsa piscina comune cum introitum suum quomodo
superius legitur et omnibus sivi pertinentibus a nobis tibi sint venumdatum
et traditum in tua tuisque: heredibus sint potestate queque
exinde facere volueritis et neque a me memorata gemma una cum consensu
memorati marini langubardi viri mei neque a nostris heredibus nec
a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu memorato leone
ferrario cognato meo aut tuis heredibus quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requisitione aut molestia per nullum modum nec per summissis
personis a nunc et in perpetuis temporibus: Insuper et ab omnis omines
homnique personas homni tempore ego et heredibus meis tibi tuisque heredibus
exinde in omnibus antestare et defensare deveamus: propter quod
accepimus a te exinde in presentis supra ipsi auri tari quadraginta quas ego
de antea dare recepimus: idest auri tari sidecim quod fiunt insimul sunt
auri tari quinquaginta sex sicut inter nobis combenit: Si autem ego aut
heredibus meis quobis tempore contra hanc chartulam venditionis ut super
legitur venire presumpserimus et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum
aut summissis personis: tunc compono ego et heredibus meis tibi tuisque:
heredibus auri solidos viginti quattuor bythianteos et hec venditio ut super
legitur sit firma scripta per manus iohannis curialis per memorata undecima
indictione +
hoc signum + manus memorata gemma honesta femina cum consensu
memorati marini langubardi viri sui quod ego qui memoratos ab eis rogatus
pro ei subscripsi et memorati tari traditos vidi +
+ Ego leo curialis rogatus a memoratos iugales testi subscripsi et memorati
tari traditos vidi +
+ Ego sergius tabularius rogatus a memoratos iugales testi subscripsi
et memorati tari traditos bidi +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi et memorati tari traditos vidi +
+ Ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi per memorata undecima indictione +
Torna all'inizio