Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.562 » Pag 36 - 38

4.562
36
38

36
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
mense martius, secunda indictione. memoratorium factu a me constantinus atrianense
filio quondam iohanni curiali, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum iannaci
atrianense germanus meus, propter ad dibidendum cum eum terra et casa de intus hanc salernitanam
cibitatem ad ipsa lama et rebus nostra de locum sepi, qui sunt terris cum arbusta,
et bacuum et rebus nostra de locum beteri, qui est a super bia qui pergit ad nuceria qui
est terra cum binea et bacuum, de quantum quantoque ante os dies ipsius iannaci in sortione
obbenit da leo germanus noster, et illut quantum quantoque paratum abemus ibidem in ipso
locum beteri da iohannes filius petri de ipso monachu qui est terra cum binea et bacuum.
37
unde ante subscripto notario et testes ostedimus duobus scriptionibus, et ipse iannaci alie
duobus scriptionibus: unam de ipse scriptionibus quod ipse iannaci continentem, qualiter ille
coniuntus fuit cum ipse leo germanus noster ad dibidendum cum eum terra cum binea et bacuum
de ipso locum beteri, quod nobis in sortione obbenit da germani nostri, et dibidit illut
ipse leo in due sortis; una sorte feci in pars orientis et alia sorte in pars occidentis per ec
mensuria: a meridie fine paiu et sepe, inde sunt passi triginta, et quasi in medio loco per latitudo
per binea betere sunt exinde passi triginta tres et medium, et de longitudo siant semper
ista sorte da ipso poiu et sepe usque pede de monte qui est in pars septemtrionis; et inter ipse
sortis per iste mensurie termiti fiximus, et da completi ipsi triginta tres passi et medium ab
inde in supra usque pede de ipsum monte per equale mensuria siad dibisum omni tempore de
ambo ipse sortis; ista sorte abeant bia semper per ipsa sortione da orientis erga ipso poiu et
sepe qui est a partibus meridie da ipso poiu in supra siant latitudo omni tempore bia ipsa
pedes septem, et per longitudo bia ipsa triginta passos: mensurata bia ipsa ad iusto pedem
manum omini. ipsa sortione a pars orientis per ec mensuria: a meridie fine poiu et sepe,
inde sunt passi triginta usque media sepe qui est in partibus orientis, et quasi in medio
loco per latitudo per binea betrana sunt passi triginta tres et medium: de longitudo siant
semper ista sortione da bia quod dimisit a partibus meridie erga ipso poiu et sepe usque
pede de ipsum monte, et da conpleti ipsi triginta tres passi et medium ab inde in supra
usque pede de ipsum monte per equale mensuria siad dibisum omni tempore ambe ipse
sortis: tota supradicta mensuria fuit mensurata ad passum qui singnatum in columnea marmore
de ecclesia sancti mathei. unde prius ipse iannaci compreensi in sorte ipsa sortione
qui est a pars orientis per supradicte finis et mensurie, sicut supra legitur; et ipse leo in
sorte compreensi ipsa sortione a pars occidentis per supradicte finis et mensurie, sicut
supra legitur, et per ipsa sortione ipsius iannaci omni tempore ipse leo et suos eredes
abeant bia, sicut ipsa dibisione continet. ipsa alia scriptionem continentem, qualiter ipse
iannaci et ipse leo coniunti fuerunt cum ipsum constantinus et dibiserunt inter se ipsa
rebus et ipsa casa de intus ec cibitatem et ipsa rebus de locum sepi, que superius diximus,
in illo ordine illut inter se dibiserunt sicut ipsa scriptio continet; et ipse scriptionis
quem ego ostedi, unam ex ille continentem, qualiter ego cuniuntus fuit cum ipsi germani
nostri, et ipse iannaci dibidi ipsa terra cum casa et ipsa rebus de ipso locum sepi, sicut
ipsa scriptio continet; et ipsa alia scriptionem continentem, qualiter nos germani paratum
abemus ipsa rebus de locum beteri da ipsum iohannes filius quondam petri, sicut ipsa
scriptio continet. et cum fuerunt relecte supradicte scriptionibus, combenit inter me et
ipsum iannaci, ut totum illut ego dibidere in illo ordine, sicut inferius declaramus; quot
38
statim una sorte feci esse de tota ipsa terra cum casa et parietibus de intus ec cibitatem
ab ipsa lama cum totum et inclitum illut de ipso locum sepi, et cum totum et inclitum illut
quod paratum abemus da ipsum iohannes filius petri de ipso locum beteri, que supradicta
scriptio continet: de istut totum feci una sorte, et alia sorte feci esse de totum et inclitum
illut de ipso locum beteri, de quantum quantoque ipsius iannaci in sortione obbenit
da ipsum leo germanus noster, sicut supradicta scriptio continet; et, sicut per partes complacuit
de communiter adiunsimus biginti auri tari in ipsa sortione, quod feci esse de
illut de locum beteri, sicut supra diximus, ei in sortione obbenit da ipsum leo. unde prius
ipse iannaci in sorte compreensi tota et inclita ipsa terra cum casa de intus ec cibitatem,
qualiter nunc conciata et edificata est, cum totum et inclitum illut de ipso locum sepi et
illut de predicto locum beteri, quod paratum abemus da ipsum iohannes filius petri; et mihi
pro taliter in sorte tradidit totum et inclitum illut de ipso locum beteri, de quantum ei in sortione
obbenit da ipsum leo germanus noster per supradicte finis et mensurie, sicut ipsa scriptio
continet, et de communiter adiunsit mihi ipse germanus meus biginti auri tari. ec supradicte
sortis, qualiter superius ille feci, inter nos ille tradidimus et compreensimus cum omnia intro
se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bie et andita sua: tantum licead ipsum leo
germanus noster per ipsa sortione mea de illut de ipso locum beteri biam abere, sicut continet
ipsa scriptionem, quod superius ipse iannaci cum ipsum leo feci, in illo ordine ipsa bia
abere inde, sicut in ipsa scriptio continet, ad securiter et firmiter pars partium nos et nostris
eredibus supradicte sortis, qualiter superius dictum est, inter nos abendum, et unusquisque
de sua sortione faciendum quod boluerimus, sine unus alterum contrarietate vel requisitione.
et per bona combenientia, sicut per partes complacuit, quadiabimus inter nos exinde, et ego
ei mediatorem posui iannaci atrianense filio ligori butromino, et ipse germanus meus mediatorem
mihi posuit mastalus idem atrianense filius quondam sergi qui bocabit caccabellu; et
per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta multa quinquaginta solidorum auri
constantinianorum. tantum, si quis ex nos vel nostris eredibus de ipse sortis absque colludio
per legem perdiderimus, tunc unus alterum inter nos et nostris eredibus exinde restauremus
per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ ego guido
+ ego desigius
+ ego romoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio