Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.851 » Pag 230 - 231

5.851
230
231

230
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus
princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima
indictione. Memoratorium factum a nobis petrus presbiter filius genci et iohannes filius
marandi, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium coniunximus nos in vonam conbenientiam
cum iohannes et simeonem germani filii iohanni; et ideo ordine combenientie
iusta legem dedimus et tradidimus eorum una pecia de rebus nostra que est beterale, cum
231
arboribus fructiferi intro abentem, quod abemus in loco vaneo, ad pastenandum nucillitum
et castanei palumbuli ibidem ensetandum, et ipsa mela et nuci qui modo ibidem sunt,
cultandum amodo et usque tredecim anni conpleti, sicut videtur esse infra ec finis: de
una parte fine aqueducto qui est inter ec rebus et rebus illorum, quod nos eorum dedimus
pro illum quod nobis pastinare debunt, sicut diximus, descendentem per eodem aqueducto
usque in ribus de cirasulum: de alia parte fine ipso ribo de cirasulum: de alia
parte fine sicut media sepe decernit: de alia parte fine via. Infra omnes iamdicte finis
totam et integram ipsa pecia de rebus eorum dedimus et tradidimus, ut amodo et usque
iamdictum constitutum completum eorum sit potestatis et de eorum eredibus illos tenere
et dominare, et ipse nuci et mela cultare, et ipsi castanei ensetare palumbuli, et de quantum
vacuum ibidem est, pastinare nucillitum, ut a predicto constituto completum abeat
ipsi castanei ensetati palumbuli et cultati et studiati voni, sicut voni palumbuli meruerit,
et ipsum vacuum abeat pastinatum nucillitum et prisum et cultatum, sicut vonum nucillitum
meruerit, et amodo et usque iamdicto constituto conpletum ipsi castanei et ipsa
poma et ipse nucelle iusto ordine salbos facere et colligere, et dare exinde nobis terratico
de decem sorti una sorte: at predictum constitutum completum tota ipsa pecia aput nos
et nostris eredibus remittam: tantum exinde esceptuabimus ipsa labandara, quod comune
abere debemus nos et nostris eredibus cum ipsi et cum illorum eredibus, qui est ipsa labandaria
per mensurie abagiro passi decem, proinde debunt nobis ipsa pecia pastinare
et cultare, sicut prediximus, pro quo nos dedimus eorum una pecia de rebus ibique coniuncta
per finis et mensurie, sicut una eorum exinde continet cartula; et amodo et usque iamdictum
constitutum conpletum ipsa pecia de rebus eorum non tollimus, neque contramus, nec
nullam sortiam eorum ibidem non facimus, et iusta legem illos eorum da omnem ominem
defensamus; de taliter nobis conplendum omnia, sicut superius legitur, vona sua volumtatem
guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsi oc tinore. Quod si ec
homnia, sicut superius legitur, ipsi et ad suis eredibus nobis et ad nostris eredibus non
adimpleberit, viginti solidi aurei constantini nobis componere obligaberunt et cunta que
prelegitur, conplire nobis per inbitis per supradicta guadia, et se ipsi mediatori et pena
obligata. Ego gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit.
+ EGO FALCO
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio