Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.209 » Pag 268 - 270

1.209
268
270

268
+ In nomine domini anno vicesimo septimo principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense ianuarius tertia indictione. die autem quadam, astantibus nos petrus iudex in sacratissimo
salernitano palatio ante supradicta gloriosa potestate ad causatores causas diffiniendam,
tunc ibique coniuncti sunt causatores petrus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, et
269
una cum eum adeesse romoaldus notarius advocatorem suum, cum frampertus et maghenolfus et
madelfrit germani filii maghenolfi ad diffiniendum inter se causationibus ille, quam inter se habuerunt
de terris et casis et turre de locum nuceria ubi terme vocatur, et iam super eadem rebus perreximus
et monimen per partes ibi ostensa fuit; set ipse terris et casis et turre, quam ipse
maghenolfus retinet, habebat rationem ipsi germani, quomodo suum esse, et congnita monimen
inde habebat, et ipsa monimen, quam ostederunt, fecimus relegere; set cognitum erat inde continentem
et pars ipsius ecclesie non habebat: inde congnita monimen, et secundum lex illut
ipsorum germani congnobimus esset pertinentem. et dum plurime inde habuerunt causationes,
ipse maghenolfus tenebat aliquanta terra vaciba super gripte ipsius ecclesie, qui coniunctum est
cum casa frabrita ipsorum germani pertinentem ipsa terrola ipsius ecclesie, et manifestabit se
inde ipse maghenolfus et ipsi filii eius, ut eidem ecclesie esset pertinentem, et fecimus illut mensurare
et ex omnique parte erat biginti quinque pedes. modo autem propterea sunt coniuncti, et
ipse abbas cum ipsum suum advocatorem manifestaberunt, ut ipse terris et casis, sicuti modo
ipse maghenolfus et filii eius casis ipse edificate habunt cum sericidia sua, sicut cecidunt ipsa
sericidia da inde in supra usque biam, et de alia pars usque ipsa bia, et a pars orientis usque ad
fine de heredes pandoni et ipsorum germani et maghenolfi, totum ipsorum germani esset pertinentem,
et nullo modum inde causare non potere; et ipse maghenolfus et ipsi germani filii
eidem maghenolfi manifestaberunt, ut da sericidia de ipse casis illorum da inde in supto usque
biam et usque alia bia et a pars orientis usque inclito pariete antiquo, infra iste finis totum cum
ipsa mensuria pertinentem esse iamdicte ecclesie, et illis nullam ibi habere, et neque per testes,
neque per monimen, nec per nulla ratione nullo modum exinde causare aut contendere non potere,
et inclito ipso parietem antiquo, qui est a pars orientis, totum ipsius ecclesie esset pertinentem,
et nec illis nec suis heredibus in ipsum parietem non haberet licentiam nec potestatem
cum nullum edificium se appreendere. post hoc, exurta est inter illis vona combenientia, ut obligationem
inter se inde finem facere; et per vona combenientia obligaberunt se ipsi pater et filius,
ut si aliquando tempore illis vel suis heredibus per quabis modis vel rationibus causaberit
de ipse terris et casis et parieti antiqui, infra ipse finis, unde modo in pars ipsius ecclesie manifestaberunt,
et quesierit aliquit exinde tollere aut contrare, centum solidos constantinos componere
obligaberunt se suique heredibus in pars ipsius ecclesie. tamen ipsa terrola, quem diximus
vacibum esse, frabrica antiqua est a foris pariete et sericidium de ipsa casa ipsorum germani et
maghenolfi: verumtamen ipsa terrola est per mensuria in quattuor parte per unamquemque
parte ana biginti quinque pedes. et taliter scribere fecimus te supradictus romoaldus notarius.
+ ego richardus notarius me subscripsi
+ ego qui supra petrus iudex
270
+ ego frampertus
+ ego mahenolfus
+ ego truppoald.
Torna all'inizio