Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.754 » Pag 77 - 78

5.754
77
78

77
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni guaimarii, et sexto anno
principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, septima indictione.
Ideoque ego iaquiuto filius quondam petri declaro me avere rebus, quod sunt
terris cum bineis et bacuum cum dilecto et iohanne clerico, qui sunt filii mei, et sunt
ipsis rebus in locum burgentie et per aliis locis per finibus lucanie, et congruum est michi
de ipsis rebus inclita ipsa mea sortione quod est tertiam partem, bindere ad acto clerico
filio quondam fasani et accipere exinde pretium, quod pro animam meam distribuam, pro
eo quot congnosco me a gravissima infirmitate detentus, ubi nullam spem aveo ebadendi;
et ideo, sicut michi congruum est, bona etenim mea bolumtate ante subscribti testes per
anc quoque videlicet cartula benundamus, atque ad semper avendum confirmamus tivi
iamdicto actoni clerico tota et inclita ipsa mea sortione de omnibus rebus quod est tertiam
parte, quam et inclita ipsa mea sortione de casa de intus civitate caput aquis cum
inclita ipsa mea sortione de omnibus movilibus meis, quot sunt organea et ferramenta
et aliis movilibus, qualiter illut reliquimus in ipse case mee cum medietate de ipsa casa
de predicto locum burientie, quod communiter residentes sum cum predicto iohanne clerico
filio meus, et de ipsa movilia nullam perquiratis ad predicto dilecto filius meus, pro
eo quot iam preteritis temporibus datam abuit inclita eius sortione de ipsis movilibus cum
una casa in predicto locum, ubi modo residentes est, et liceat te iamdicto acto clerico et
tuis heredibus predicta rebus dividendum cum ipsi filii mei, et inclita ipsa mea sortione
de ipsis rebus, quod est tertiam partem, at vestra et de vestris heredibus beniat potestatem,
et ipso movile cum medietate de ipsa casa de burientie dividendum per medietatem
cum predicto iohanne clerico, et de ipsa medietate de ipso movile, et medietate de ipsa
casa cum predicta tertiam partem de omnibus rebus meis cum inclita sortione mea de
predicta casa de predicta civitate totum et inclitum beniat ad vestra et de vestris heredibus
potestate, cum introitu et exitu et vice de via sua, et cum omnia intro se aventibus
omnibusque inde pertinentes, at securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus
illos, ut dictum est, avendum, dominandum, possidendum, et omnia faciendum que
tivi tuique heredibus placuerit, sine omni nostra et de nostris eredibus aliqua contrarietate.
Unde pro confirmandam et stabiliscendam hec suprascripta binditione, nunc a presente
78
recepimus a te iamdicto acto clerico statutum pretium, i sunt tarenos aureos biginti
in omnem deliverationem, sicut inter nos combenit: finitum est vero pretium ipsum,
ut dictum est, aput nos ea ratione guadia tivi iamdicto acto clerico dedimus, et mediatorem
tivi posuimus amatu qui fuit natibus de pantolisano filio quondam rodelgrimo; et per
headem guadia per bona conbenientia obligo me iamdicto iaquinto et meos filios et eredes
predicta binditione in omnibus, ut dictum est, illut tivi iamdicto acto clerico tuique
filiis et eredibus defensandum da nos et da nostris heredibus, etiam et da illis hominibus
et partibus qui pro nostris partibus emiserit qualiscumque causationis et da omnibus hominibus
omnique partibus; et qualis tempore bolueritis per bos ipsos exinde siatis autores
et defensores, bice nostra licentiam et potestatem aveatis cum ista cartula, seu cum quale
alia monimen et rationem inde avere potueritis, in omnibus inde causare, et finem facere,
et illut eos bovis defensare; nam, quando nos nostrique heredibus inde autores et defensores,
bice nostra licentiam et potestatem aveatis in omnibus inde causare et finem facere
et illut vobis vestrisque heredibus defensemus ab omnibus hominibus omnique partibus. Si
autem taliter omnia, ut dictum est, illut tivi iamdicto acto clerico tuique heredibus defensare
non potuerimus, aut si nos ipsos quomodocumque per qualecumque rationem illut
vel exinde bovis tollere aut contrare, seu removere illos quesierimus, et quodcumque causationis
atversus bos exinde preposuerimus per nos ipsos, quomodocumque per qualecumque
rationem vel per summissam nostra; Ideo et per bona combenientia obligo me iamdicto
iaquinto et meos filios et eredes predicta binditione in omnibus, ut dictum est, illut tivi
iamdicto acto clerico tuique heredibus at conponendum, seu cui cartula ista vice vestra
in manu paruerit, triginta aurei solidos constantinos, et cartula ista per invitis firme et
stavilis permaneat per iamdicta guadia et predictum mediatorem. Tantum sceptuavimus
exinde una pecia de terra cum binea in locum, ubi proprio lagustini dicitur, quod iam
preteritis temporibus datum abuit at petrus presbiter ienero meus, qualiter illut modo est
residentes; nam ipso aliut in supradicto hordine redeat at vestra et de vestris eredibus potestate.
Et taliter scrivere rogavimus te romoaldo diaconum et notarium, actu caput aquis.
+ Ego grimoaldus me subscripsi
+ Ego mainardu presbiter
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio