+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI CHRISTI IESU DEI
ETERNI: SECUNDUS
ROBBERTUS DIVINA PROVIDENTIA CAPUANORUM PRINCEPS:
PETITIONI SUORUM
FIDELIUM CLEMENTER FAVET:
IGITUR Nos prenominatus secundus Robbertus sola domini misericordia
Capuanorum Princeps Notum fieri volumus omnibus filiis Sancte ac
Catholice aecclesiae. et nostris fidelibus. Quoniam ob salutem et remedium
animarum quondam gloriosorum principum antecessorum nostrorum.
quam et ob statum nostri principatus. Consilio quoque ac interventu Odoaldi
nostri camerarii. et Petri clerici et abbatis aecclesiae Sancti Michaelis.
nec non Sassonis nostri stratigotis atque aliorum nostrorum fidelium per
114
hoc videlicet principale scriptum in perpetuum. Damus tradimus concedimus
et confirmamus in Monasterio sancti vincentii levite et martiris christi sito
intus hanc nostram capuanam civitatem. In quo etiam dominus Amicus venerabilis
cardinalis Sancte romane aecclesiae abbas preesse dinoscitur tantum de
monte nostro qui est prope . . . . . . . . . . prope aecclesiam Sancti petri
que est subdita ipsi prephato monasterio . . . . etiam ecclesia sancti georgii
. . . . . . quantum hic subter indicaturi sumus per fines. Scilicet a prima
parte septentrionis sicuti incipit a gripta que dicitur pallada que est iusta
viam publicam et qualiter vadit directe assendendo contra horientalem plagam
usque in verticem ipsius montis. est finis terra et olivetum monasterii
Sancti angeli qui dicitur informis. et iuxta terram et montem nostrum
quem nobis reservavimus. A secunda parte occidentis est finis terra suprascripti
monasterii sancti vincentii. a tertia parte meridiei est finis terra
predicti monasterii Sancti angeli et finis mons qui dicitur calvinus. et ab
inde sicuti vadit assendendo per viam usque in gradum reum et usque
ad plagale et furcillam que dicitur sancti viti. A quarta parte orientis
est finis vertice ipsius montis una cum omnibus intus in ipsam nostram
dationem et concessionem habentibus subter et super et cum viis su
ibidem intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis suis pertinentiis. Nos prenotatus
secundus Robbertus capuanorum princeps. in prephato monasterio
sancti vincentii per hoc videlicet principale scriptum in perpetuum. Damus
tradimus concedimus ac confirmamus ad possessionem et potestatem
et dominationem prescripti monasterii Sancti vincentii et iamdicti domini
amici cardinalis et abbatis et custodum et rectorum prephati monasterii
Sancti vincentii. faciendum exinde secundum canonicam institutionem quicquid
eis placuerit. Remota omni inquietudine contrarietate vel molestia omnium
principum successorum nostrorum vel viceprincipum. comitum vel vicecomitum
Judicum Sculdahorum castaldeorum aliorumque omnium mortalium.
Quod si quis huius nostre concessionis et confirmationis paginam
contemptor aut violator in aliquo esse presumserit aut contra hanc nostram
dationem agere temptaverit. Centum auri libras purissimi persolvat.
Medietatem nostro sacro palatio. et medietatem ipsi prephato monasterio
Sancti vincentii. et suis custodibus et rectoribus. Solutaque pena
115
librarum auri hoc principale scriptum firmum munitum atque inviolabile
maneat in perpetuum. et ut hoc firmius credatur et diligenter ab
omnibus observetur. manu propria subscribens illud corroboravimus. et
nostri sigilli inpressione illud insigniri iussimus.
+
Ex jussione prephata potestatis scripsi EGO PHILIPPUS PALATINUS
IUDEX in anno dominicae incarnationis. MCXXVIII et primo anno
principatus suprascripti domini Robberti gloriosi principis capue. Datum in
Capuano palatio in mense martio per indictionem Sextam.
|