|
3
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense martius, sexta indictione. in
sacratissimo salernitano palatio ante supradicte gloriose potestatis, ibique ante eius bestigiis
astaret ego iohannes comes, tunc ibique coniunti sunt causatores faracco filius stephani et
petrus nepotem eius filius ciceri, seu nec non et ibidem venit falco filius iohanni, ad faciendum
inter se finem de rebus de locum apusmonte ubi paterni vocatur, quod quedam mulier nomine
4
adeltruda filia iohanni que fuit uxor ursi filii eregari, qui fuerunt abius et avia ipsius
falconi. secundum legem benumdederat stephani genitor et avio de ipso thio et nepotes, idest
tota et inclita ipsa quarta de omnes rebus que fuit predicti ursi viri sui, et qualiter ab eodem
viro suo ei tradita fuit alio die sue copulationis, inclitum illut ipsa mulier unaque
cum ipso urso virum suum eidem stephani venumdederat, sicut continet cartula illa, que scripta
est per guisonem supdiaconum et notarium, in quo scripti invenimus lambertus castaldus
et per aliis sufficienter roborata. unde ibique in eadem presentia per ipsi thio et nepotes
cartula ipsa ostensa et relecta est que taliter, sicut diximus, et aliut contineba. ipse falco bolebat
ibidem introire per una scriptio, que scripta fuerat in territorio lauretano, et clarificavat
in ipsa scriptio, qualiter ipse stephanus quarta ipsa donasse ipsius falconi illuc lauri.
ipsi thio et nepotes dicebant non esset veritas, et a quo ipsa cartula ipsius stephani emissa
fuit da predicta mulier, usque ad ovitum ipsius stephani rebus ipsa tenuisse et dominasse,
et da obitum ipsius stephani usque modo ipsi thio et nepotes eos tenuisse et dominasse.
unde interrogavimus ipsum falco, ut si secundum legem potuerit firmare, qualiter, vibente
ipsum stefanum aut post eius defuntione, rebus ipsa tenuisse et dominasse; ille autem manifestavi
talia facere non potere. unde inter eis iudicavi et per partes illis guadiare feci, pro
qua ipsi thio et nepotes rebus ipsa exe possessuri ac dominaturi, ut ipse falco pararet sancta
dei evvangelia et ipsi thio et nepotes iurare ei secundum lege, ut rebus ipsa que ipsa
cartula continet, ipse stephanus genitor et avio eorum et illis usque modo rebus ipsa tenuisse
et dominasse; et ubi taliter inde iuraverint ipsi thio et nepotes et illorum eredes, rebus
ipsa securiter sibi abeant adque possideant sine omnes contrarietate vel requisitione ipsius
falconi et de eius eredes; quoniam taliter inter illis per partes fieri complacui esse. et plicaret
ipse falco ipsa scriptio et eas capsere, et capsata aput ipsi thio et nepotes eas remittere. unde
per partes mediatorem posuerunt amato generum aloare, et pro parte de ipsi thio et nepotes
oc scribere fecimus te alderissi notarium qui interfuisti. verumtamen oc memoramus
adiungere in ipsum sacramentum, que ipse stephanus et que illis rebus ipsa per expletam possesionem
illos tenuisse et dominasse. et taliter subiungere fecimus te superius alderissi notarium.
+ ego qui supra ioannes comes.
| |