196 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: post defuntionem 
domino nostro Constantino magno imperatore anno secundo: die 
quinta mensis augusti indictione decima neapoli: Certum est nos petrum 
fractere filio quondam idem petri: ego autem pro vice mea et pro vicem 
stephano fractere uterino germano meo: seum et pro vicem petro nepoti 
meo filio quondam lucia germana mea et iohanne filio quondam petri de 
dibitiam: qui fuit de loca qui nominatur fullotani et ego modo abitare videor 
intus ista civitatem neapolis: A presenti die promtissima volumtatem 
promittimus vobis domino iohannes venerabili presbytero greco et monacho 
dispensator et rector monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus 
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur 
casapicta situm in viridiarium et at cunta sancta et venerabili vestra congregatione 
monachorum memorati sancti et venerabilis vestris monasterii 
presentibus et futuris: propter integrum molinum bestrum iuris memorati 
vestri monasterii qui modo est distructum positum in memorato loco 
fullotani: quas nobis dedistitis at conciandum et at detinendum: in eo 
enim tenore quatenus nos et heredibus nostris da die presentis illud atpreendere 
debeamus at conciandum et fossatam eius mondandi et levandi 
et conciandi quomodo merueris: et nobis illut dedistitis una cum aquis suis 
et cursoras suas et cum terra sua ex ipsum molinum pertinentes et cum 
terra ibi ipsum ubi abemus illum ortum sicuti abuerunt alii molinatores 
qui ante illum tenuerunt: et vos et memorato vestro memorato nobis 
dare debeatis illum calce quantum ibidem necessum fueris pro fravicandum 
ipsum molinum sicuti merueris: et illum frabum ambas partes nutrire et 
pargiare debeamus per medietatem: et vos nobis dare debeatis omnes ferroras 
197 
quantas ibidem necessaberis: et illum roticinum ponere debeamus 
ambas partes per medietatem et nos ponamus alias omnes lignamen quantas 
ibidem necessaveris et cohoperiendum illut et alium omnem edificium et lavorem 
que ibidem necessaberis nos illos ponere et facere debeamus at omni 
nostro expendio: et ille mole vos et posteris vestris dare et ponere debeatis: 
et ubi domino placuerit et ipse molino atpreenseris at macenandum 
tunc da inde in antea quodcumque nobis exinde dominus deus dederis 
usque in duos annos expletos seum et ipsum ubi fecerimus et abuerimus 
ipsum ortum in nostra nostrisque heredibus sint potestatem unde nullam 
vobis exinde non queratis aut tollatis per nullum modum: ego memorato 
petro fractere cum memorato stephano fractere et cum memorato petro 
nepoti meo et nostris heredibus exinde tollamus medietatem: et ego memorato 
iohanne qui nominatur de dibitia et meis heredibus. exinde tollamus 
alia medietatem: tantummodo da quod ipse molino atpreenseris at macenandum 
da inde in antea usque in memoratum constitutum memorati duos 
annos expletos per omnem evdomada vobis et in memorato vestro monasterio 
macenare debeamus gratis de bestrum triticum: in una evdomadam 
modia decem: et in alia evdomada modia duodecim sine omni amaricationem: 
et dum ipsum bictum bestrum macenaberimus vos illum qui ex 
nos ibidem steteris nutrire debeatis una persona dum illum macenaberimus: 
et ubi compleverimus memorati duos annos expletos a tunc da inde in antea 
onmia et in omnibus quodcumque pargiaturias et macenaturias exinde 
tollere et abere potuerimus per quobis modum: dividamus illos inter nobis 
per medietatem absque omni fraudem: memorato monasterio exinde tollere et 
levare debeas medietatem: et nos memoratis molinatoris et nostris heredibus 
alia medietate: et ipsa medietate nostra memorati molinatores dividere debeamus 
per medietatem inter nobis: ego memorato petro fractere cum memorato 
germano meo et cum memorato nepoti meo et nostris heredibus medietatem: 
et ego memorato iohanne de divitia et meis heredibus alia medietatem: 
et ipsa medietatem qui memorato monasterio tetigeris ipse monasterio 
exinde illut sivi traere debeas: et da memoratos duos annos in antea 
de ipsum ortum omni annue pargiare debeamus memorato monasterio quomodo 
merueris: et da memoratos duos annos in antea omnia et in omnibus 
quodcumque necessaveris in ipso molino facere de ferroras et roticinum 
198 
seum molas ambas partes illos dare et ponere debeamus per medietatem: 
memorato monasterio medietatem: et nos memoratis molinatores alia medietatem: 
etiam et dedistitis nobis et ille tres excatorie que in memorato 
loco abetis due ex ee sunt exaude et una est exconsita: et de ipse excatoria 
qui est exconsita omni annue dare debeamus in memorato monasterio 
in auro tare unum et unum parium de anati si fueris tempus de 
anati et si non fueris tempus de anati faciatis nobiscum quomodo feceris 
alis omminibus cum suis portionariis qui in memorato loco excatorie tenueris: 
et de ipse ambe excatorie qui sunt exaudem illes excotere debeamus 
et sic vobis et in memorato vestro monasterio exinde dare et respondere 
debeamus quomodo dederis et feceris aliis omminibus cum suis portionariis 
qui in memorato loco excatorie tenueris: et quandoque in memoratum 
molinum bestrum macenare volueritis bictum bestrum licentiam 
et potestatem abeatis memorato vestro monasterio ibidem macenare et vobis 
illos inpotare debeatis in ipsa medietate vestra per ratiocineas sicuti ibidem 
macenaveritis: et non abeatis licentiam vos et posteris vestris et memorato 
vestro monasterio nobis nostrisque heredibus exinde iactare aut illos 
tollere per nullum modum: atimplentes nos et heredibus nostris omnia memorata 
in memorato monasterio per omnem ordinem et tenore qualiter 
superius legitur: et dum illos tenuerimus memorato monasterio nobis nostrisque 
heredibus illos defendere debeas da omnes omines omnique personis 
a parte de ista civitatem: et quandoque nos et heredibus nostris illos 
abrenuntiare voluerimus licentiam et potestatem abeamus illos abrenuntiare 
cum omni sua melioratione: tantummodo ipse molino siat conciatum et 
armatum quale macenare debes et sic vobis illum abrenuntiemus: quia ita 
nobis complacuit: si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis ut 
super legitur per quobis modum aut summissis personis tunc componimus 
nos et heredibus nostris vobis vestrisque posteris et in memorato monasterio 
auri solidos duodecim bythianteos et hec chartula ut super legitur 
sit firma scripta per manus sergii primarii per memorata decima indictione + 
hoc signum + manus memoratas personas quod ego pro eis subscripsi + 
et oc memorati summus ut memoratum molinum ut super legitur 
una cum aquis suis et cursoras suas et cum terra sua ex ipsum molinum 
pertinentes et arcaturias suas et cum introitum suum et omnibus sivi 
pertinentibus + 
199 
+ Ego iohannes Curialis: testis subscripsi + 
+ ego theodorus filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini stefani testi subscripsi + 
+ Ego sergius primarius Complevi et absolvi per memorata quinta 
indictione +
  |