|
171
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni eius
filio gloriosi principibus, mense magius decima indictione. memoratorium factu a me stephanus
filio petri, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi domnus martinus
venerabilis presbiter et abbas ecclesie sancti maximi una cum waiferius, qui est adbocator
eius et unum de dominii ipsius ecclesie, de terra bacua ipsius ecclesie pertinentes de intus
hanc salernitanam cibitatem a subtus platea, qui pergit subtu ipsa ecclesia per as finis et mensurie
illut mihi tradidit: de super parte, sicut aliquantum fundamento de pariete antiquo discernit,
sunt exinde pedes triginta quinque: a partibus occidentis fine bia, et inde sunt pedes triginta
da ipso pariete in subto; de alia parte fine ipsius ecclesie, et inde pedes triginta quinque:
a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie, et inde pedes triginta, totum ad iusta manum
homini mensuratum. hec bero terra per supradicte finis et mensurie tota et inclita cum omnia
intra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua mihi tradidit tali tinore,
ut amodo potestatem abeamus exinde disturbare casa, quam ibidem abet, et pars ipsius ecclesie
tota ipsa lignamen inde tollere, quam et potestatem abemus inde disturbare parietem,
172
que infra ipsa mensuria est, et adunemus quante petrem ibidem abet et frabicemus; inde et de
alie petre nostre parietem ad calce et petre in ipsa parte suprana circa ipso pariete antiquo
per longitudo ipso parietem faciamus, quantum est ipsa terra que nobis tradidi per ipsa mensuria
de ipsi triginta quinque pedes et altitudo ipso parietem faciamus cum fundamento, quantum
meruerit da terra usque ad tectum de casa terranea, et ipso parietem latitudo, sicut meruerit
ut bonum siat, et faciamus ibi per tota ipsa mensuria casa terranea, sicut meruerit; ut
amodo et per toto mense agusto prius beniente abeamus in tota ipsa terra casa facta clusa
ex omni parte, et intus per medium et totam coopertam sicut meruerit, ut bonam siat factam,
et dibidamus illam per medium: pars ipsius ecclesie tollad inde quale parte boluerit, et nobis
abeamus reliqua medietate, amodo et usque biginti quadtuor anni completi nostre potestati
illam tenendum, dominandum, et ibidem residendum, et dominandum, et abitandum, et
fobee et omnis nostre utilitatis ibidem faciendum nos et ominibus quam ibidem miserimus. ad
completi ipsi amodo biginti quadtuor anni potestatem abemus nos ipsa nostra medietate de ipsa
casa disturbare et tolleret exinde ipsa lignamen et omnis nostra mobilia, que intus ipsa casa
abuerimus et portare ubi boluerimus, et nullam inde nobis contrare, et inclita ipsa terra cum
totum ipsum parietem rebertas in ipsa ecclesia, et hobligabit se ipse domnus abbas et suis successoribus
amodo et per totum ipso mense agustu defensare nobis inclita ipsa sua tradictione da
omnis homines omnique partibus, et da ipso mense agusto in antea, dum completi fuerit amodo
ipsi biginti quadtuor anni, defensare nobis nostrisque heredibus inclita ipsa medietate, que
nobis ebenerit de ipsa casa, similiter da omnis homines omnique partibus. et si taliter omnia suprascripta
nobis nostrisque heredibus non adinpleberit et aliquot, de quod superius legitur,
quesierit remobere aut contrare, tunc per bona combenientia componere hobligabit se ipse domnus
abbas et suis subcessoribus mihi meique eredibus biginti auri solidos constantinos. unde de
omnia suprascripta nobis adinplendum per bona combenientia guadia nobis dedit et mediatorem
nobis posuit leo atrianense filius boni. et hunc brebem scribsi ego ademari notarius
qui interfui.
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego guaiferius qui supra
+ ego truppoaldus
+ ego ursus me subscripsi
+ ego ademari
+ ego lamfreda.
| |