143 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno sexagesimo primo: sed et constantino 
frater eius magno imperatore anno quinquagesimo hoctabo: Die nona mensi 
decembrii indictione quarta neapoli: Certum est nos panccrati umile ygummeno 
monasterii sanctorum sergii et bachii qui nunc congregatus est in 
monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui nominatur casapicta situm 
in viridiarium: una cum cuncta congregatione monachorum memorati sancti 
et venerabilis vestri monasterii: A presenti die promptissima volumtate promittimus 
tibi iohanni subdiacono bestararius gloriose potestatis domini sergii 
in dei nomine eminentissimus consuli et duci: filium quondam sergii venerabilis 
presbyteri qui nominatur sardella postmodum vero monachi: propter 
integra ecclesia nostra vocabulo sancte eumfimie christi martira qui sita esse 
videris in regione ficariola iusta muro publico: Ubi domino deo volente 
te ibidem custodem posuimus: In ea videlicet ratione ut tu in memorata 
ecclesia nostra de dies ante horas vel post hora omnem officium sacerdotalem 
facere faciatis lumminariorum vero concinnatione celebrare et exivere 
debeatis aut facere faciatis cuntis diebus vite tue ut aput dominum tibi 
mercis atcrescat: et coram ominibus laus: et pro alimoniis tuis dedimus et 
tradidimus tibi: Idest integrum ortum qui est ante memorata ecclesia nostra 
una cum cella qui est intus headem ortum: seum cum pischina qui 
ibi est: quamque et cum integra una petias de terras positas in loco qui 
nominatur calbetianum et nominatur at mulianum illut quod offeruit quondam 
drosu qui fuit uxor quondam briceri calciolarii: et una cum omnia quantum 
at ipsa ecclesia nostra pertinet: veate heufimie: insimul una cum arboribus 
fructiferis vel infructiferis et cum introitas hearum et omnibus sivi pertinentibus: 
Ut in tua omnibus diebus vite tue sint potestate tenendi et dominandi 
. . . . . . . . . . . laborandi et allaborandum tribuendi fruendi et comedendi 
et de ipsa frugia faciendi omnia que cunctis diebus vite tue placuerit: 
et omnia quod in memorata ecclesia nostra sancte eumfimie oblatum fuerit 
sive a viribus sive a mulieribus tue sint potestatis: si autem fuerit inmobile 
aut qualecumque mobile maiore de ipsa ecclesia at abendum illut in 
144 
sempiternum: Insuper tu dimittere debeatis in memorata ecclesia nostra 
sancte heumfimie at obitum tuum idest unum antefanarium de nocte neapolitaniscum: 
et quodcumque at concciandum abueris ipsa ecclesia aut in 
cellas ipsius tu illut conciare debeatis at omni tuo expendio: Insuper atsignabimus 
nos tibi modo a die presentis idest mobilias de memorata ecclesia in 
primis una planeta linea cum orarium et corporalem: et calice sanctum de 
stagnum super inargintatum cum patina sua de stagnum: et unum pannum 
quod est obsecium cum una sindone insimul ambos desuper altare: et unum 
faciestergium stellatum plumatum: et turabulum de rame cum duas cruces 
una exinde ferrea: et alia herea: et una coronella de rame: quaterni dui 
de festivitate memorate ecclesie sancte heumfimie: et unu quaternu pictulu 
de sancti cerbasii: liber comite plenarium franciscum scriptum: serulella 
pictula hab aqua sanctificata: ut hec omnibus memoratis salbi 
exere debeatis in memorata ecclesia: tantummodo homni annue nobis 
posterisque nostris tu cunctis diebus vite tue dirigere debeatis due paria de 
oblate unu parium in natibitate domini: et alium parium in sanctum pasche: 
et minime presummimus nos et posteris nostris te foris eicere aut 
te exinde iactare aut qualibet sacerdotem vel clericum aut monachum vel 
alia quabis personas super te ibidem ponere per nullum modum cuntis diebus 
vite tue: post vero tuum transitum tunc memorata integra ecclesia et cum 
omnia que tibi atsignabimus et cum ipsum antefanarium in nostra posterisque 
nostris et de memorata ecclesia rebertantur et sint potestate et cui 
heas largire boluerimus nostre sint potestatis: Quia ita nobis placuit: Si 
autem nos vel posteris nostris aliter fecerimus de is omnibus memoratis 
ut super legitur per quobis modum aut summissis personis tunc componimus 
tibi cuntis diebus vite tue auri solidos viginti bythianteos: et ec 
chartula ut super legitur sit firma scripta per manum gregorii curialis scribere 
rogatus per indictione memorata quarta + 
+ [………. ……… ……..] + 
+ [………. ……… … ……. ……..] + 
+ […… ……… ……… … ……. ……..] + 
+ [.. .. .. ……..] + 
+ ego sergius filius domini petri testis subscripsi + 
+ Ego sergius tabularius testis subscripsi + 
145 
+ [… ……… ……. .. ……. ….. …] + 
+ Ego gregorius Curialis qui memoratos post subscriptionem testium 
Complevi et absolvi per indictione memorata quarta +
  |