Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 462 - 464

462
464

340
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Iohanni abbati monasterii sancte Flore eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quotiens illud a nobis petitur quod rationi noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Quamobrem, dilecte in Domino fili Iohannes abbas, petitiones tuas clementer admittimus, et monasterium sancte Flore, cui, Deo auctore, preesse dinosceris, apostolico sedis suffragio annuimus. Per presentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, at quecumque bona, quascumque possessiones in presentiarum idem monasterium iuxte et canonice possidet aut etiam aut futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus hęc proptiis nominibus annotanda subiunximus. Castrum sancte Florę cum capellis quę in eodem sito esse noscuntur: [ca]pellam videlicet sancti Anastasii, capellam sancti Angeli, capellam sancti Apolinaris, capellam sancti Zenonis, et id quod habetis in capella sancte Marię; monasterium sancti Petri maioris in civitate aretina cum hospitio et omnibus pertinentiis suis; aditientes ut tu iuxta solitam consuetudinem possis illud libere ordinare; capellam sancti Gregorii, et ius quod habetis in capella sancti Laurentini; monasterium sancti Michaelis de Monte Pinculi cun capellis et pertinentiis; ecclesiam sancti Petri et sancti Tiburtii in Gargonza, cum pertinentiis suis; plebem sancti Martini de Galoniano et omnibus pertinentiis suis; duas partes de plebe sancte Mustiole cum pertinentiis earum, et ius quod habetis in ęcclesia sancti Vincentii in Cortona; castrum de Quarrata, cum ęcclesia sancti Andreę et curte sua; castrum de Sexto cum curte sua, castrum de Sarna cum ęcclesia sancte Flore et curte sua, et quicquid habetis in Sancta Mama; castrum de Muglano cum ęcclsia sancti Angeli et curte, et hoc quod habetis in carte sancti Prosperi, et ius quod habetis in ecciesia sanctę Marię in Villalba; castrum de Fontiano cum ęcclesia sancti Petri et pertinentiis suis; castrum de Rugh(i)tino cum ęcclesiis et curte sua; ęcclesiam sancti Leonis cum pertinentiis suis; ecclesiam sancte Florę minoris cum medietate suę curtis et curtis de Bulgari, cum hoc quod habetis in ęcclesia sancti Laurentii et sancti Sebastiani; et ęcclesiam sancti Petri in Maiano, cum hoc quod ibi habetis; et quicquid habetis in Pollitiano et in Pilii et in Vico. Obeunte te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia [pre]ponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrurn pars senioris consilii, secundum timorem Dei et beati Benedicti regulam, providerint erigendum. Decernimnus ergo, ut nulii omnino liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius posessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum aretini episcopi et ęcclesię canonica iustitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ęcclesiastica secularisve persona hunc nostrę constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Chriisti, quatenus et hic fructum bonę actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia ęternę pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
(R) Ego Innocentius catholicę ecclesię episcopus ss. (M).
† Ego Guilielmus prenestinus episcopus ss.
† Ego Matheus albanensis episcopus ss.
† Ego Guido tiburtinus episcopus ss.
† Ego Rodulfus ortanus episcopus ss.
† Ego Anselmus presbiter cardinalis ss.
†Ego Lutifredus presbiter cardinalis Titulo Vestine ss.
†Ego Lucas presbiter cardinalis titulo sanctorum Iohannis et Pauli ss.
†Ego Guido indignus sacerdos ss.
†Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi ss.
Data Pisis per manum AIMERICI sancte Romane ecclesie diaconis cardinalis et cancellarii x kl. aprilis, indictione XIa, incarnationis dominice anno Mº Cº xxxvº pontificatus domni Innocentii pape ii anno vto
Torna all'inizio