Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.93 » Pag 269 - 270

9.93
269
270

269
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense maio octaba indictione. Ante me Iohannem iudicem
Iaquintus filius quondam Madelmi coniunctus est cum
Iohanne Atrianensi qui cognominatus est Spiczacanzone filio
quondam Mastali Atrianensis et cum Ursone cognomento Capharello
filio quondam Sergii castaldei, et ipse Iaquintus,
sicut ei congruum fuit, sua voluntate, per convenentiam,
per hanc cartulam tradidit ipsis Iohanni et Ursoni, tamen ipsi
Ursoni pro parte sua et Pulxene uxoris sue filie quondam
Alferii, de terris suis cum silbis, quas ei habere pertinet foris
hac civitate in loco Transboneia, integram unam peciam de
terra cum silba ubi proprio Aqua Marculi dicitur, que est
per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a
parte meridiei est finis via que ducit inter hanc et altera
terra cum silba pertinente Ademarii germani ipsius Iaquinti
et per eam mensurati passus septuaginta quattuor; a parte
orientis est finis illud quod ex eadem terra ipsi Iaquinto remanet,
qualiter ascendit per medium lumbone et per eum
mensurati passus triginta septem; a parte septemtrionis
similiter est finis illud quod de eadem terra ut dictum est
ipsi Iaquinto remanet et passus alii septuaginta quattuor; a
parte occidentis est finis altera terra cum silba de qua medietatem
ipsi Iohanni et medietatem ipsis Ursoni et Pulxene
est pertinentem et passus alii triginta septem, cum omnibus
que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice
de ipsa via. ea ratione ut integram medietatem de tota suprascripta
traditione qualiter prescriptum est semper sit in potestate
ipsius Iohannis et heredum eius et liceat illum et eius
heredes de ea facere quod voluerint. altera vero medietate de
ea semper maneat in potestate ipsorum Ursoni et Pulxene et
heredum eorum, et illi et illorum heredes licentiam habeant
de ea facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Iaquintus
guadiam ipsis Iohanni et Ursoni dedit et fideiussorem
270
eis posuit suprascriptum Ademarium germanum suum filium
suprascripti Madelmi; tamen ipse Ursus ipsam guadiam et
predictum fideiussorem suscepit pro parte sua et ipsius
Pulxene uxoris sue. et per ipsam guadiam obligavit se ipse
Iaquintus et suos heredes semper defendere ipsis Iohanni et
Ursoni et Pulxene et eorum heredibus integrum illud quod
ipsis Iohanni et Ursoni pro sua et ipsius Pulxene parte sicut
suprascriptum est tradidit, in ea ratione qualiter prescriptum
est ab omnibus hominibus; et tribuit licentiam ut, quando
ipsi Iohannes et Ursus et Pulxena et eorum heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Iaquintus
et suos heredes ipsis Ursoni et Pulxene et Iohanni et eorum
heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsis Iohanni
et Ursoni et Pulxene et eorum heredibus viginti auri
solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
Et taliter tibi Iohanni notario pro parte ipsius Iohanni
scribere precepi, memorans quoniam suprascripta traditio est
in eo loco ubi Aqua Marculi et Calcarole dicitur. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
Torna all'inizio