|
420.
In nomine etc. Consules civitatis et societatum et decem boni homines per unamquamque
portam civitatis ad electionem aęatis et camerarii, si pro suis negotiis iurant,
et tunc alium institutum, iurabunt custodire et salvare monasterium sanctę Florę, quod
reedifìcabitur ubi primo fuit, cum campanile pro campanis quas habent vel habebunt in
antea, factum cum suis officinis, et cum omnibus conversorum et conversarum et ospitali,
super quibus a tecto sursum non erit pectorale vel merli; nec esse in consilio vel facto
quod amodo destruatur; non offendere aęatem, camerarium, sacristam et omnes alios
clericos nostre ecclesie qui modo sunt et qui pro tempore erunt, et familiares et
p. 42
scrvientes qui cum eis steterint pro servitio, in eundo et redeundo, stando et laborando,
in personis et in rebus eorum, quę sunt necessaria victui per dictum servitium
in aęatia. Res illę sunt donicatum et molendinum de Galognano et omnia donicata
curtis sanctę Florę et Fontiani et res quibus assidue utuntur; ponere in Constituto
civitatis et non removere quod isti consules facient iurare alios consules vel potestatem
qui vel que futuri sunt vel futura esset, et illi alios vel aliam, et sic deinceps:
et quicumque populus renovabit iuramenta omnia prędicta observare. Quilibet iurans
consulibus vel potestati iuvabit. Et modo facient consules solempnem concionem civitatis
et districtus, et unus in ipsa concione sumet licentiam ab omni populo, et iurabit
predicta in anima uniuscuiusque omnia donicata et fructus eorum, quę modo sunt vel
in antea habituri sunt, in Quarata, in Galognano, in Montione, in curia s. Flore, in
Fontiano, et omnia molendina que modo habent vel habituri sunt. Actum anno Mclxxxxvi,
mense iunii, domino Henrico imperante, anno imperii eius V, indictione XIV.
| |