Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.437 » Pag 315 - 315

2.437
315
315

315
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni, et tertio anno domni
guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense magius quarta indictione. memoratorium factu
a nos disiio et lando germani filii inghelgardi presbiteri, eo quod ante subscriptorum testium
tradidimus adque dedimus pro vice nostra et de nostris consortes petri magistri da cilianu,
qui facit materie da barche, ipsa montania nostra cum silva et quertietum que habemus in locum
falezzu et cetara et carvonara et ferolitu, et liceat eum inde lignamen abscidere at faciendum
inde materie da barcha amodo et unum annum completum. unde modo dedit nobis inde
quinque auri tari, et amodo et usque ipsum constitutum non queramus nos ipsa silva et quertietum
eidem petri contrare aut tollere, set da omnis homines illam ei defensemus. unde guadia
ipse petrus nobis dedit et mediatorem nobis posui ademari filius teoderici, ut ad completum ipsum
annum daret nobis alii quinque auri tari; si autem ipsi tari in ipsum constitutum nobis
non dederit, obligavit se at duplum eis nobis dare. et hunc brebem scribsi ego ildericus subdiaconus
et notarius.
+ ego leo presbiter
+ ego constantino presbiter
+ ego ioannes presbiter.
Torna all'inizio