14
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Jhesu Christi: Imperante domino
nostro elexium magno Imperatore anno tricesimo quinto: sed et ioannes
eius filium porfirogenito magno Imperatore anno vicesimo quarto: die
secunda mensis martii. Indictione nona neapoli: Petimus a bobis domino
iacobus venerabilis igumenus monasterii sanctorum sergii et vachi qui nuc
congregatum est in monasterio sanctorum theodori et sevastiani qui appellatur
casapicta situm in viridiarium vos autem una cum cuntas congregationes
vestra monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii:
uti nobis iohanne qui nominatur pappa scarpone filio quondam petri qui
nominatur . . . et marotta filia quondam domini iohanni qui
nominatur de lambertu . . . et de quedam horigemma iugalium
personarum hoc est iugales: idest integrum orticellum vestrum qui
antea dommo edificata fuit. iuris proprium memorati sancti et venerabilis
vestri monasterii: positum vero intus anc civitatem neapolis intus trasenda
et curte commune iusta platea publici qui pergit at porta domini ursi tata
regione arco cabredatum. una cum integrum quantum ad oc pertinet de
memorata trasenda et de iamdicta curte commune seu et cum quantum ad
oc pertinet de regia commune et de anditum commune ab intus ipsa regia
commune quibus ipse anditu commune de latitudine et de longitudine quantum
est de latitudine ipsa regia commune. et cum introitum suum et omnibus
sibi pertinentibus: coherente sibi at memoratum integrum orticellum qui antea
dommu edificata fuit a parte orientis est dommum vestra distructa iuris
propria memorati vestri monasterii. que antea edificata fuit ubi est piscina
vestra que investra reserbastistis potestatem: et in ipsa parte orientis est ex
parte de anditu vestrum proprium de memorato orticellum quem nobis dedistitis
et de ipsa dommu vestra que in vestra reservastitis potestatem sicuti
inter ipsum orticellum et integra memorata dommu vestra et inter
memoratum anditu exfinat signata cruce que fecimus in pariete que ibi est
a parte meridiana et uno termines qui fiximus in capite de memoratum anditum
exfinat: et a parte occidentis est ortum maiore memorati vestri monasterii
15
quem in vestra reserbastitis potestatem sicuti inter se pariete exfinat:
et a parte meridiana est dommu vestra distructa de ecclesia vestra
sancte agathe quam in vestra reserbastitis potestatem sicuti inter se paries
communis exfinat: et a parte septemtrionis est dommucella et orticellum
de heredes quondam stephani sissani et de heredes quondam stephani
isabri qui nominatur puldericum et ed illu crastatum. sicuti inter se
pariete commune et mensura de memorato orticellum de ipsi sissani exfinat:
ita memoratum integrum orticellum qui antea domo edificata fuit que
superius nobis dedistitis cum omnibus eius pertinentibus ut super legitur
da die presentis licentiam et potestatem abeamus nos et heredibus nostris
illas laborare et edificare et in altum ascendere et estruere et ostracare et
cohoperire. qualiter voluerimus. set grundarius decurrere faciamus a parte
occidentis desuper ipsum ortum maiore memorati vestri monasterii. et insimul
tenenda colenda meliorandamque in omnibus et quicquit ibidem necessum
fuerit omnia. hat nostra expensa. nostroque labore meliorare et restaurare
promittimus et in pensione domminicali nichili reputare extantes
in annis continuo viginti et nobem. a die calendarum martiarum presenti
memorata nona indictione. et usque in pridias calendas. easdem prestaturis:
nos vero promittimus dare in rationibus vestris qui preferuit per singulis
quibusque annis. bobis vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio
sine aliqua mora vel tardietatem pensione per omni annuo nos et heredes
nostris id est in auro tare unum boni de amalfi diricti et pesanti
vel de moneta que per ista civitate andaveris asque omni ammaricatione.
post vero completam hannositatem. orum libellorum debeamus dare nos et
heredibus nostris vobis vestrisque posteris memoratoque vestro monasterio
calciarum hauri tari duos de amalfi vel de moneta que per ista civitate
andaveris et renobentes nobis nostrisque heredibus presentes os libellos.
In eodem ordine et tenore ut super legitur etiam et vos et posteris
vestris et at memorato vestro monasterio nobis nostrisque heredibus illut
defendere debeatis ab omnes omines omnique personas: verumtamen manifestum
facimus quia nos in presentis bobis dedimus in adunati auri tari
viginti de amalfi pro ipsa pensione bobis scomputandum de amodo et
usque in viginti anni expleti. et da ipsi viginti anni expleti. in antea per omni
16
annuo dare debeamus memorata pensione iamdicta tare per omnem ordine et
tenore ut super legitur: etiam et vos et posteris vestris et memorato vestro
monasterio nobis nostrisque heredibus illut defendere debeatis memorata domum
cum omnibus eius pertinentibus ut super legitur. ab omnes omines
omnique personas. verumtamen stetit inter nobis ut non abeamus licentiam
nos vel propriis nostris heredibus memoratum integrum orticellum vestrum qui
antea domum edificata fuit cum ipsum edificium quod ibidem fecerimus cum
omnibus eius pertinentibus. aliquando tempore per quobis modum estraneare
da memorato vestro monasterio aut illut vendere vel commutare aut offerire aut
per quobis modum illut dare per nullum modum imperpetuum:
et si illut facere presumpserimus bacuam maneat. et tunc in presentis gratis
revertant bobis vestrisque posteris. et in memorato vestro monasterio cuius
iure fuerit et cuy illut largire volueritis vestre sint potestatis: Si quis vero
pars contra fidem eorum libellorum venire presumpserint tunc datura repromictit
pars partis fidem serbantis ante omnem litis initium pene nomine
auri solidos quinquaginta vitianteos: et post soluta pena maneat os
libellos in sua nihi omnium minus firmitatis. unde petimus vestre dominationis
et unus ex duobus libellos uno tenore conscriptos et manus vestras
subscripturis nobis contradire iubeatis. ut dum consecuti fuerimus
agamus deo et bobis massimas gratias: et ec cartula libelli ut super legitur
sit firma scripta per manus gregorius curialis per memorata indictione
+ hoc signum + manus memorati iugalis quod ego qui memoratos ab
eis rogatus pro ei subscripsi +
+ Ego sergius scriniarius: testis subscripsi +
+ Ego gregorius filius domini petri testi subscripsi +
+ Ego iohannes curialis: testis subscripsi +
+ Ego gregorius curialis: complevi et absolvi per memorata indictione +
|