|
282
+ In nomine domini Vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus
lius amalfis et sirrenti, quam et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum
domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie et
calabrie, mense december, quartadecima indictione. Nos lando comes palatio filius quondam
desidei comitis, et disideus et iohanne comites palatii germani et filii quondam iaquinti,
qui fuit comes palatio, et lando comes filius quondam disidei comitis, Eo quod
ante subscripti testes per convenientia tradidimus lazzari clerico filio quondam petri clerici
ecclesia nostra pertinente vocabula sancte marie et sancti nicolai, que constructa est
in rebus nostra ulter flubio siler in locum, ubi mercatellu dicitur. Ideo inclita ipsa aecclesia
cum porticum et casa que ibi est, et cum omnes causa pertinentia ipsius ecclesie,
et cum animalibus et mobilia ipsius aecclesie ipsius lazzari clerico tradidimus ad tenendum
et regendum et gubernandum, que est ipsa animalia et mobilia nominative liber comite
anni circulu unum, manuale unum, orationale unum et antifonaria dua, unum de
die et alium de nocte, homilie due, una maiore et alia minore, gestaru unum de circuitum
anni qui est dua bolumina, et ssalteria dua, unum monachile et abet aliqua pars de
cantum et imnora, et calice et patena de argento, et alio calice et patena de stagnum,
cortine due, planete due, una castanea et alia de binum, horale unum de purpure et alio
de seta cum lecte et de lime tres cum lecte, ammictora dua, panni serici, africazzani dui
de altare, gicfati dui cum lecte, manuli de siricu dui, et una sindone serico et auro, et
alia sindone de linu, undecim autem petres, altare andantele unum, et iumente duodecim,
et pullistri de oc anno quadtuor, et bacce maiori septem, paria de bobi unum, squilla una,
283
cocta una, nos autem omnes supradicti animali et predictum mobile cum omnes alia causa
pertinente ipsius aecclesie et cum rebus predicte ecclesie ipsius lazzari tradidimus cum
ipsa aecclesia ad tenendum et gubernandum, et fovee et omnes sue utilitatis iusta ratione
inde et ibidem faciendum diebus vite sue, et liceat illum homines in ipsa rebus mittere
et ad abitandum et Laborandum quanti et quomodo voluerit, et annualiter apto tempore
faciat laborare et operare ipsa rebus, sicut meruerit, ud semper bona pareat studiata et
laborata, et omni tempore abeant ibidem unum presbiter qui officiet cum eum in ipsa
ecclesia, sicut meruerit officiare ecclesia a foras civitate, et si boluerit ibidem monachos
midtere, liceat eum, et quanta offerta et botatione et sepultura, vel qualibet causa mobile
in ipsa ecclesia intraberit, Totum sit ad potestatem ipsius lazzaru, faciendum inde
quod voluerit. Tantum si intraberit in ipsa ecclesia animalia viva vel qualibet causa que
sit ad ornamentum ipsius ecclesie, semper illut abeat ad regendum et gubernandum illut, sicut
ipsa alia rebus predicte ecclesie. Tantum per omnes annum pro censum de ipsa ecclesia
deant nobis, vel ad nostros, heredes, aut dirigant intus ec causa de domi nostre in nativitas
domini et in resurrectio domini tribus paria de oblate et tres cerea de gubita per
unusquisque festivitate, et omnes victum et vinum quod de ipsa rebus predicte aecclesie
abere potuerit et poma, Totum illut sivi abeant, dum vibus fuerit. Tantum, ubi nos comparamus
terra cum vinea, de viginti solidi in ipsa ecclesia deant inde ad tres presbiteros
exinde ana decem et sarme de vinum, ud officient in ipsa aecclesia: de animalibus qui aput
eum fuerint nate, tollant ad suam proprietatem unam tertiam partem relique due sortis
gubernent ad opus ipsius aecclesie: bobi pro laborandum, si necessum fuerit, Tollat de commune
de ipsa animalia, et caballum pro caballicandum similiter de commune tollant pastori
qui curam abent de ipsa animalia de communi parigent et vestimenta exinde deant:
similiter porci et capre de ipsa aecclesia in supradicto hordine abeant, et quantum casum
de bacce et de ipse capre fecerint, abeant sivi, faciendum quod voluerint, et potestatem
abeant de ipsi porci per annum midtere ad manum propigne; et quando fuerit necessum
pro laborem de ipsa rebus de ipsa ecclesia, liceat tollere de ipsi porci et de ipse
capre pro manducandum ad ipsum laborem; et quando necessum fuerit coperire ipsa ecclesia
et ipsum porticum, ipse faciat illut coperire, sicut meruerit. A die hobitus
lazzari inclita suprascripta traditione iusta ratione salba cum aliut quod, deo adiubante,
ibi accreberit, ad nostram vel de nostris heredibus perveniat potestatem, et ipse lazzarus
vel eius heredes totum illut nobis salbum assignet, ud iustum fuerit; et ipse et homini
suis qui ibi miserit, liceat inde exire cum causa illorum mobilia, quod iustum fuerit, et ire
ubi voluerit, asque omni nostra vel de nostris heredibus contrarietate. Tantum de supradicte
284
oblate adducant mihi qui supra landoni parium unum et cereum unum, pro qua
mihi pertinet tertiam partem de ipsa ecclesia, et mihi qui supra disidei et iohanni germanis
alium parium de ipse oblate, et unum de ipsa cerea ipso pertinet.... similiter
tertiam partem de ipsa ecclesia, et mihi qui supra landoni filio suprascripti disidei adducant,
alium parium de ipse oblate et unum de ipsa cerea pro qua et mihi pertinet aliam
tertiam partem de ipsa ecclesia. Unde in eo tinore per convenientia guadia nobis prenominatis
dedi ipse lazzarus et mediator nobis posui lando comes filius quondam landolfi comitis;
et per ipsam guadiam etc: Statuta multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum.
Quod scripsi ego iohannes scriba.
+ Ego petrus notarius me subscribsi.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
| |