Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.254 » Pag 52 - 54

2.254
52
54

52
+ In nomine domini anno vicesimo quinto principatus domni paldolfi gloriosus princeps, et
septimo anno principatus domni landolfi eximii principi, mense martius undecima indictione.
memoratorium factu a me andreas genero domeneke monache, eo quod intus civitatem abellini
ante nobiliorum subscriptorum testium coniunxit me in vona comvenientiam cum urso filio ciceri
pro ipsa monimina, quos comune abemus, que sunt cartule due et brebes tribus; una ex
ipsa cartula continet, quomodo isengardo filius farecausi de loco pronella abellinense finibus
una cum senardu et cum erfelaitio filio suo venundederant sadelfrid filio cumprandi et
guandelmari filio dominici ipsa rebus sua de loco vaneo, et continebat per finis da una parte
fine rebus teosperti de cirasulum subtus ipsa casa, et perexiente in ipsa via antica, qui
badit ad sancta agathe et perconiunge in rebus sancti petri: et una alia pecia de binea,
53
ubi betera liparrola dicitur, continebat per ec finis: de uno capite fine bia puplica et de
uno latere fine rebus de heredes domni radelchisi, qui fuit princeps, et de alio latere fine rebus
de heredes roffrid castaldi et perbadit usque in ipso ribo; et continebat alia pecia ex terra
qui est ad ipso tribio: de uno capite via puplica: de uno latere fine rebus de heredes
domni radelchisi principi: de alie partibus fine rebus qui fuit lopecasti, et continebat quomodo
wilerada, qui fuerat uxor supradicti isenardi et filia termenandi, et adelchisa, qui
fuerat uxor erfelaitii venumdederat ipse quarte sue, et ipsa cartula continebat toti de ipse
finis de ipse curtis, et alium continebat in ipsa cartula: scripta ipsa cartula per manum ragemprandi
notarii in primo anno principatus domni nostri ursi de mense aprelis per indictione
nona, et ibidem erat testis isengardo et isenardo, et ursu. alia cartula continebat,
quomodo sadelgrimo filio gucti et rodelgrimo filio domnolini venumdederat sadelfrid omnibus
rebus suis, qui fuit tassiloni, quod abuerat in loco vaneo, et alium continebat in ipsa cartula:
scripta ipsa cartula per manum nandelchisi subdiaconi adque notarii in quarto anno
principatus domni nostri atenolfi eximii principi et secundo anno principatus domni landolfi
filii eius de mense septembrio per indictione septima, et ibidem erat scripti sadelgrimo,
et rodelgrimo, et audoini, et agenardus. Alium brebe, quod comune abemus, continet,
quomodo castelmanno, qui et cicere dicitur, dederat ad pastinandum binea ciceri filio iohanni
lauretani in casale vaneo per finis et mensurie, velut ipse iamdictum brebe continet, et ipsa
medietatem de ipsa vinea est michi concessa, simulque et aliis causis continebat, que ibidem
scriptum erat: scriptum erat ipsum brebe per gaiderissi clericum adque notarium in anno tricesimo
nono regnante domno constantino magno imperatore et anno tertiedecimo principatus
domni landolfi et anno nono principatus domni paldolfi filii eius, de mense aprelis per indictione
decima, et a testibus bene erat roboratus rodegrimo et guaiferi et arechis. Alium brebe dibisionis
continebat per ec finis: septano latere fine ipso ribo de cerasulum ascendentes usque in
ipso ribo, qui descendit da ipsa fontana, et per ipso ribo ascendentes usque ad ipsa fontana
nostra comune; et de suprano capite fine ipsa via qui badit ad ipsa fontana, et rebolbentes
per ipsi termiti, qui est infra curte mea et rebus nostra comune, et descendentes
et rebolbentes per ipsa clusamen, qui est infra ipsa curte mea et ipsam rebus, qui fuit
iohanni, et descendentes usque in ipsa via, qui pergit ad porca qui est comune ipse vinee, ut
diximus, quibus fuerunt nominati iohanni erga ipso nocellitum nostrum comune, et rebolbentes
et descendentes in ipso ribo de cirasolum, ut diximus, qui est prioras fines; et alium continebat,
54
in ipsum brebem: erat scriptum in anno nonodecimo principatus domni paldolfi gloriosus princeps,
et primo anno principatus domni landolfi eximii principi de mense ianuarius quinta indictione:
scriptum erat per manum gaideris subdiaconi et notarii, et ibidem erat scriptum ildeprandus,
e potelgardus, et guaiferi, et gualdelferi. Alium brebe de ipsa dibisiones abet ec finis
et mensurie: de suprano capite fine media trasenda, qui est inter ipsa casa mea et ipse case
eorum, quod in sorte eorum tradidit, ex eo latere sunt pedes biginti tribus: de uno capite fine
medio pariete, qui est inter ipsa casa mea et ipsum applectum, quod michi concessit radoaldu
filius verenardi, es eo capite sunt pedes decem et nobem: subtano capite fine ipsa platea; es
eo latere sunt pedes biginti tribus: de alio namque capite fine ipsa platea, sunt pedes decem et
octo, et ipse pedes est mensurato ad manus hominis, et talis est ipse pedes, quantum ipsum brebe
in capite abet latitudinem, et erat scriptum in anno vicesimo domni paldolfi gloriosus princeps,
et secundo anno principatus domni landolfi eximii principis de mense september, sexta indictione,
et scriptum erat per manum gaiderisi subdiaconi et notarii et a testibus bene erat roboratus
imetancus iudex et gaidone presbiter. Nam bero infra ipse finis donabit michi predicto
andree de ipsis rebus et casis ipse castelmanno, qui et cicere bocabat, inclitam quartam partem.
sicut ipse cartule mee sunt continentes; simulque donabit michi ipse iohannes presbiter de ipsi
rebus et casis, sicut ipse cartule mee continunt. Modo quidem ipse cartule et ipsi brebi dibisionis,
quod supra declarabimus, et ipsa alias moniminas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes
et continentes quod comune abemus, recomendabo tibi predicto ursi filio ceceri; unde guadia
michi andree ipse predictus ursus et mediatorem michi posuit foleo filio radoaldi oc tinore, ut
qualiscumque tempore necesse nobis fuerit ad causandum ipsas monimina cum ipse cartule, quod
supra declarabimus, nos et nostris heredibus ipse et suos heredes salbe aput nos remitta, ut non
fiat capsate aut falsate, ut illas ad legem ostendere possamus, et post finem facta salbe aput
ipsi remittamus. et sic ec omnia, quomodo superius legitur, nobis nostrisque heredibus ipse quam
et suos heredibus non adimpleberit, centum solidos constantinos nobis et ad nostris heredibus, vel
cui istum brebem in manum paruerit, conponere placitabit, et cuncta, que prelegitur, conplire
nobis per inbitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem et pena obligata. Et oc brebe
scripsit ego iaquintus subdiaconus et notarius et interfui.
+ ego potelgardus
+ ego mari
+ ego maio
+ ego garardus clericus.
Torna all'inizio