284 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro michaelio magno imperatore anno quarto: die tricesima mensis 
iunii indictione sexta neapoli: Certum est nos bona que nominatur sissana: 
relicta autem domini iohannis qui dicebatur sissano: et petro sissano qui sum 
adobtibo filio memarata vona et de memorato iohanne sissano: A presenti 
die promtissima volumtate promittimus vobis domino laurentio venerabili 
igumeno monasterii sanctorum sergii et vachii: qui nunc congregatus est 
in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm 
in viridiarium et at cunta vestra congregatione monachorum memorati 
sancti et venerabilis vestri monasterii: eo quod nos voluibimus facere 
et abere solareum super anditum comunale nostrum et de memorato vestro 
monasterio et de consortibus nostris et vadit ipse anditum comunale 
at domos vestra que in memorato vestro monasterio offeruit iohanne calciolario 
qui nominatur pentiulo per firmissima chartula offertionis vestra 
quem apud vos abetis: et at domum heredum quondam stephani calciolarii 
qui nominatur pentiulo et at domum nostra et de consortibus nostris positum 
vero intus anc civitatem neapolis in vico qui nominatur ficariola iusta 
illa porta noba qui dicitur de domino urso tata: etiam et vos mihi illut 
contrastis ut nos ibidem illut non faceremus: et quia ibidem portavimus 
ambas partes iudices publicos et ibidem ostensistis nobis memorata chartula 
offertionis vestra et ibidem ea relegere fecimus et invenerunt duas furcas ibidem 
fictas a parte orientis iusta domum maioni presbyteri et desuper ipsas 
furcas lignamen positas qui ibidem unum caput detinet: et alium caput 
detinet in illa domum nostra et sunt super ipsum anditum comunale et 
285 
iudicaberunt ipsis iudices ut ibidem staret et aberemus illos donec infracedaveris 
da pedes ipsas furcas et plus lignamen ibidem ponere aut abere 
nec mutare non debeamus: excepto ipsas qui modo ibidem sunt. et ubi 
ipsas furcas da pedes infracedaveris tunc illos exinde tollere et destruare 
debeamus ut super ipsum anditum comunale nullum edificium facere aut 
abere non debeamus per nullum modum: deinde et nos per anc chartulam 
et pro eodem iudicium repromittimus et firmamus vobis et in memorato vestro 
monasterio ut ibidem abeamus illos amodo et usque quod ipse ambe 
furcas qui modo ibidem posite sunt infracedaveris da pedem: et ubi da 
pedem infracedaveris tunc nos et heredibus nostris illos exinde destruare 
et dirrumpere debeamus et nullum edificium facere aut abere non debeamus 
super ipsum anditum comunale per nullum modum: nec plus lignamen 
ibidem ponere aut mutare non debeamus per nullum modum: set 
ille grades fravite nostre qui ascendunt in memorata domum nostra siat 
qualiter ibidem modo sunt: absque omni contrarietatem vestra: et ille alie 
furcas qui sunt at coste ipsa domum nostra et abet ibidem canalis ligneis unde 
currit aquam celestem at illa pischina nostra qui est intus ipsa domum 
nostra nobis illos contrare non debeatis: quia ita nobis placuit: Si autem 
aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis modum aut summissas 
personas tunc componimus nos et heredes nostris vobis vestrisque 
posteris auri solidos duodecim bythianteos et hec chartula promissionis ut 
super legitur sit firma scripta per manus sergii primarii per memorata sexta 
indictione + hoc signum + manus memoratas personas quod ego pro eis 
subscripsi + 
+ ego ursus filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ ego leo filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi + 
+ Ego sergius primarius Complevi et absolvi per memorata sexta 
indictione +
  |