|
146
MCXLV
A. D. 1050
+ In nomine domini. Tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaymari Glorioso
principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et syrrenti, et nono anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense nobember,
quarta indictione. Memoratorium factum a me iohannes abbas monasterii sancti
archangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, tradidit atque remisi bobis nicola
et leo germanis, et filiis quondam sergi faber, due pecie de terre in loco, ubi kalopetri
dicitur, rebus predicti monasterii ad pastinationis hordine, nato nasciente, in tertia pars
per has mensura: incipiente da uno riatello, sicut vadit a pars orientis, quod est de super,
sunt passi triginta et cubitum hunum et palmo uno; et descendente a pars meridie,
sunt passi quadraginta sex et cubita dua et palmo huno: de supter a pars occidentis, sicut
badit usque in ora ipso rio sunt passi quindecim, mino cubito uno, et ascendente secus
ipso rio, unde aqua viva decurrit, quod est a pars septemtrionis, et coniunget in prima
fine, sunt exinde passi quadraginta sex ad iusto passu. Et ipsa alia pecia de terra
abet as mensura, sicut descendit ipso rio, a pars meridie abet passos quinquaginta uno,
et dimittit ipso rio, et badit a pars occidentis, sunt exinde passi viginti septem, et rebolvente
a pars septemtrionis, et ascendente et traversante in pars orientis usque in prima
147
fine, havet passos quinquaginta et medium ad iusto passu, cum omnia inter ipse ambobus
rebus abentibus ad linea mensuratum, ut liceat ipse nicola et leo germani et suis heredibus,
nato nascente, si voluerit hibidem residere, fobere, laborare, pastenare vinea et
poma, salices plantare, et omnis sue utilitatis hividem facere, et licentiam habeatis in
rebus de ipso monasterio introyre et iusta rationem arbores incidere pro ipse pecies de
terre pedamen et cluse faciendum, et a foris ipse cluse haveatis sedilie et iusto horto per
signulos, et quicquid vinum vel fruge inde exierit, amodo usque annos septem, totum sit
in potestate de ipsis nichola et leo germanis, et de eorum heredibus, sine omni contrarietate
pars nostra, vel de ipso monasterio, et de eiusque rectoribus. Post completi ipsi
septem anni, quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nasciente, factum paratum dent
inde ad palmentum tertiam partem, et de omni fruge tertia pars, vobis vestrisque heredibus
abeatis due sortibus; et hamodo et semper nos et nostris posterioribus et pars predicti
monasterii defensemus vobis nicola et leo, et ad vestris heredibus, inclite supradicte pecies
de terre, cum omnia infra se habente, et vice de viis, da omnibus hominibus ab
omnique parte. Nam si vos, vel vestris heredibus, inde exire volueritis, licentiam habeatis
excutere inde omnia vestra mobilia, et periere hubi vulueritis; et si usque tres annos iterum
hibi fueritis rebersi, iterum ipse clusurie eorumque heredes redeat potestati in supradicta
ratione illud habendum. Quod si taliter etc. Guadiis datis et interposito mediatore
Urso filio quondam kyri anastasii tessiture de ipso Castellucio; statuta fuit mulcta viginti
solidorum auri constantinianorum. Et unc brebem scribsit ego landus presbiter et notarius;
actum cilento.
+ Ego urso.
+ Ego mirandus.
| |