Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.75 bis » Pag 300 - 300

1.75 bis
300
300

300
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo septuagesimo septimo et tricesimo nono anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps, mense martius, quintadecima indictione. Memoratorium
factum a me Falko filio cuiusdam Risi, qui fuit diaconus et notarius,
eo quod intus civitatem Abellini, ante Amatus iudicem et ante aliis nobiliorum
subscriptorum testium, per bonam combenientiam guadia michi dedit Guarneri
filium cuiusdam Iaquinti, qui fuit iudicem, et mediatori michi posuit Dauferi
filium cuiusdam Dauferi et Iaquintus filium cuiusdam Iaquinti; eo tinore
ut ubi ego vel meos heredes potuerimus abere hominem ad legem, qui nobis contraberint
de ipsam rebus nostra de loco ubi Preturo dicitur propinquo hecclesia
Sancti Modestini et de loco ubi Senolla dicitur propinquo hecclesia Sancti
Archangeli, quod illum michi vendidit, ad mittendum illum exinde eorum in
manu ad legem et exinde eum vel eius heredes scire fecerimus, tunc ipse supradictus
Guarneri vel suos heredes de beant se plicare ad legem et recipere a
nos ipsum hominem in manu ad legem et sic debeant nobis defensare ipsam
rebus, ut diximus, de iamdicto loco sicut per omnia testum de una cartula
mea continet, quod exinde ab eius partibus aput me firmatam reteneor, et
quod scripsi Sparanus clericus et notarius per supradicta guadia et iamdicti
mediatori. Et hoc brebe scripsi ego Sparanus clericus et notarius et interfui.
+ Ego qui supra Amatu.
+ Ego Amatus archipresbiter.
Torna all'inizio