Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1322 » Pag 167 - 171

8.1322
167
171

167
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense septembri, quintadecima indictione. Ante nos sico comes et iohannes iudices coniuncti sunt
vivo et maraldus filius quondam petri, et iohannes habitatores civitatis amalfitane, filius quondam
leonis qui vocatus est mannarinus, ad faciendum inter se fines et causationibus, quas inter
se olim coram nobis et antimo iudice ipsius civitatis habuerunt de rebus foris salernitanam
urbem, videlicet de locis cetaria et carbonaria, quas ipse iohannes pertinere fatebat teodenandi
uxori sue, et pente sororis eius que est uxor mauronis ipsius civitatis, filius quondam sergii
qui cognominatus est sclinillu, filius quondam iohannis filii gutti, et teodenande filie quondam
sergii filii suprascripti gutti que est uxor mauronis prefate civitatis, filius quondam mauri,
et partibus ecclesie que ad honorem domini et salvatoris nostri ihesu christi condita est
intra ipsam civitatem, ubi atranum dicitur a suprascripta pertinentia ipsis mulieribus et aliis
ex quibus ipsi vivo et iohannes per partes munimina ostenderant. Ipse vero vivo ostenderat
cartas …………… unam et per partem consentiens fuerant amplius cartulas
inter se ex eo non essent ostensuros et legere eas feceramus. Prima ex ipsis cartulis
quas ipse vivo ostenderat scripta ……………… qualiter acipertus atrianensis
filius quondam mastali et luperisi filius lupi per ipsam cartam vindederant iohanni filio
ianniperti totas et integras res eorum, quas communiter ………….. carbonara
et septem arbori et ferolitu, per fines: a parte orientis finis sancti cesarii et finis caputaquis,
sicut finis ipsius iohannis discernebat; a parte meridie fine pedemontis ……….. in
fluvio de cetaria, et prevaricante ipso fluvio et coniungente in valle maiori, et per ipso vallone
saliente in toro de imbrici, et rectum exiente in fluvio de carbonara, de super parte finis
serre montis cum castanetis et quercetis et silbis, et cum omnia infra se habentibus, et cum
vice de viis suis, et ubicunque inventus dederit, sicut ipsa carta continet, que satis a testibus
roborata erat. Secunda carta scripta per ursum presbiterum et notarium quadragesimo nono
anno principatus domni guaimarii principis, et octabo anno domni gisolfi eius filii, mense aprili,
quartadecima indictione. quomodo maraldus et liotus germani filii iohannis pro vice sua et de
consortibus suis tradiderant ad laborandum campuli filio leonis de cercle suprascriptas res per
suprascriptas fines quas communiter habebant usque sex anni, sicut ipsa carta continebat, in
quam tempus et guisenolfus testati erant. Tertia carta scripta per antipertum notarium, vicesimo
168
anno principatus suprascripti domni gisolfi, mense septembri, undecima indictione, qualiter
ingelgardus clericus filius ingelgardi, et garofalus filius lioperti, pro vice sua et de
consortibus suis tradiderunt ad laborandum stephano scontrato abitatori de tragoneia ipsas res
eorum per suprascriptas fines, quas communiter habebant, sicut ipsa carta continebat in quam
magenolfus et ragemprandus subscripti erant. Quarta carta scripta per ildericum subdiaconum
et notario tricesimo tertio anno principatus suprascripti domni gisulfi, mense augusto, octaba
indictione. ipse ingelgardus clericus tradiderat virino naturalis filius magenolfi de loco transboneia
res suas, quas habebat cum consortibus suis, que erat silba et quercietum in
monte de faleczo et cetera, et ferolitu usque tres annos, sicut ipsa carta continebat, in qua
maio et petrus subscripti erant. Quinta carta scripta per ipsum ildericum subdiaconum nono
anno principatus domni iohanni, et tertio anno domni guaimarii eius filii, mense nobembri,
quarta indictione. disiio et landu germani filii cuidam ingelgardi presbiteri tradiderant petro
monacho filio campuli de aliola finibus amalfitanorum suprascriptas res per iamdictam finem
pro vice sua et de consortibus suis, sicut ipsa carta continebat, in qua alfanus et leo presbiteri
subscripti erant. Sexta carta scripta per alderisium notarium quintodecimo anno principatus
domni guaimarii, mense martio, prima indictione. ipsi germani filii suprascripti ingelgardi
presbiteri dederant ipsum annum licentiam et potestatem iohanni magistri fllii sergii monachi,
ut ille et homines quos misisset absciderent lignamina per montanea eorum quanta ei fuissent
necesse ad sufficiendum per cetara et carbonara et ferolitu et falerzu que erat pertinente eorum
per gradum successionis, et darent eorum servitium medium tarenum, sicut ipsa carta
continebat, in qua dilectus presbiter et notarius et urso subscripti erant; Ipsa carta quam ipse
iohannes ……… suprascriptus gutto filio leonis de gutto de iohanne de domna blatta
diviserant et diffinierant per ipsam cartam merissi divisionis plenarias et integras terras vacuas
……….. montibus quam et de planis cum plenariis et integris tigilletis ibidem
habentibus, et cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus, excepto ipso quod de antea divisum
habebant, quam et cum omnibus quantum habebant in trasmonti loco nominato iaole, et
iosano, et ad fabricam, quas ipse guttus diviserant per medium in duabus partibus, et pro eo
quod diviserant illud tenebant sibi in manu de causa communiter plenariam et integram
totam terram vacuam et silbosam de istam partem citara positam, sicut demonstrabat desuper
ipsa fine, ubi erat ipsa via ubi finem factam habebant cum aliolensis et cercensis, de suptus
finis mare, de uno latere fine causa monasterii de ercle, sicut descendebat in susu a predicta
via intra causa eorum et predicto monasterio per ipsam finem usque in mare per fines de vela
collata, et de alio latere, sicut ascendebat in susu in ipso capite eorum a citara per ipsum
169
torum per finem ipsius gutti et in fusu per medium ipsum torum per finem ipsius iohannis et
de ipso monasterio, et de veterensibus retraversando a capite de super ipsis veterensibus et inde
in quercum, ubi baptiderant crucem que erat in latere predicta via. Ipsi duo alii diviserant
per medietatem in duas portione, sicut tunc dicebant, baptiderant crucem in castanea grossa,
sicut tunc dicebant de suptus et de super, et de bacuo limpido descendente in iusu, sicut demonstrabant
cruces ipsas quas baptiderant per castaneas usque in ipsam castaneam, ubi erat
ipsa crux de suptus, et inde retraversando angulum in da occidente usque in piczu de ipso
primo monte ubi erat licina in capite, et ab ipso monte retraversante limpido descendente in
iusu in parte meridie, sicut discernebat per medium tractaturium que erat in medietatem lamam
usque in flumen de plenario ipso erat a parte orientis, cum omnia sua pertinentia, unde
nichil exceptaverant, sicut demonstrabat de super suprascripta via, in quantum eorum pertinentes
erat; et de suptus et de uno latere usque in medium flumen, et de alio latere a parte
occidentis, sicut superius dixerant, et cum plenario ipso a transmonti insertetum et castanietum
vacuum plenum cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus, unde nichil exceptaverant fecerant
esse unam portionem, et de plenario ipso alio que erat a parte occidentis cum omnibus
sibi habentibus et pertinentibus, unde nichil exceptaverant, sicut demonstrabat de super suprascripta
via in quanto eis pertinente erat, et de suptus finis medio flumine, et de uno latere a
parte occidentis, sicut demonstrabat suprascriptus quercus ubi vaptiderant predictam crucem,
et deinde in iusu per finem ipsius gutti de ipso quod in manu tenebat, et .... suprascriptis
veterensibus usque in fine suprascripti gutti, et deinde traversante angulum in iusu per finem
ipsius gutti usque in flumen fecerant alia portione que voluisset ambulare per ipsam viam quem
tunc ibi facta ……. iunctis et cum tracto vel cum omnia causa, et quale pars da illud
suprascriptum aliquid perdiderat, non quereret ad aliam partem restaurationem; et ipsi iohanni
tetigerat in portionem ipso que superius legitur, que erat a parte occidentis, cum omnibus
sibi habentibus et pertinentibus, quomodo supra legitur. et ipsi gutti tetigerat in portionem ipsam
suprascriptam aliam portionem a citara et ipso a trasmonti, sicut erat cum omnia sua pertinentia,
et sicut supra legitur; et in omnibus exinde diffinierant et sibi exinde apprenderant ad
faciendum unusquisque ex eis de sua portione quod voleret, sicut ipsa carta continebat, in qua
leo filius pantaleonis de tauro comite, et constantinus filius constantini filii mauri de leopardo,
et lupinus filius leonis filii stephani filii lupini comitis testes erant, et scripta erat per sergium
presbiterum scribam, die nonadecima, mense magii, indictione octava. Et cum fuerant ostense
et lecte diu inter se ipsi vivo et iohannes: altercantes volebat sibi ipse vivo cum partibus monasterii
170
sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc predictam urbem in loco
metiliano; in quod domnus leo venerabilis abbas preest et cum aliis eorum consortibus, habere
ipsas res per suprascriptas fines, velut suprascripte cartule quas ostenderat continebant. Hoc
contra ipse iohannes dixerat ex ipsis rebus pertinere ipsis mulieribus et partibus ipsius ecclesie
integrum illud quod ipse guttus in sorte compreenserat, et in manu tenuerat, sicut suprascripta
cartula quam ipse iohannes ostenderat, continebat, et per expletum quadraginta anni illud possedissent.
Nos autem taliter audientes super ipsis rebus cum ipso antimo iudice et cum aliis
perrexeramus, et inveneramus ipsas mulieres et pars ipsius ecclesie possidendum ex ipsis rebus
terra cum insiteto et castaneto, et aliis arboribus, per as fines: desuper parte fine via puplica,
de duabus partibus fine ipso fluvio de cetaria, de alia parte fine res heredum suprascripti
iohannis germani ipsius gutti. Cum autem taliter illud possidendum invenissemus, sicut
inter ipsos vivum et iohannem convenerat, iudicaveramus nos et ipse antimus et eos guadiare
feceramus, ut ipse vivo pararet sancta dei evangelia, et ipse iohannes secundum legem per
sacramentum ad ipsa evangelia, ipsi vivo iuraret, ut quem ipse mulieres et pars suprascripte
ecclesie quem ipse guttus, quem filii eius per expleti quadraginta annos illud possidissent, et
legibus eis esse pertinente, et ubi taliter iuraret iam semper ipse mulieres et earum heredes
et pars ipsius ecclesie securiter hoc haberent suprascriptas res de qua, ut dictum est, iurasset et
faceret ex ea quod volerent, absque contrarietatem ipsius vivi et heredum eius et partibus
ipsius monasterii et consortium eius, et per partem fideiussoris inter se posuerant. Postmodum
ut ipsi iohannes et vivo per partes plicati intra sacrum monasterium, quod conditum est in loco
ercle, coram nobis et ipso antimo et aliis per ipsum vivum parata fuerant sancta dei evangelia,
et ipse iohannes paratus fuerat iurare, ut suprascriptum est; Set antequam iurasset, Ipse vivo
per susceptum launegilt donaverat ipsi iohanni ipsum sacramentum: In tali ratione, ut convenientiam
ex eo inter se fieret. Nunc autem ipsa convenientia inter eos factam, Ipse iohannes
dedit ipsi vivo vigintiquattuor auri tarenos ex amalfitanorum monetis, ad faciendum ex eis
ipse vivo et ipse domnus abbas quod voluerint. et ipse vivo pro taliter manifestavit de iamdicta
terra per iamdictos posteriores fines de quam, ut dictum est, ipse iohannes iurare debuerat,
Vel semper integram eam cum omnibus intro habentibus, cunctisque eis pertinentiis et cum
vice de ipsa via, sit in potestatem ipsarum mulierum et heredum earum et partibus suprascripte
ecclesie sancti salvatoris: et liceat ipse mulieres et eorum heredes et pars iamdicte
ecclesie de ea facere quod voluerint. Sicut tamen ut tertiam partem ex ea habeant pars iamdicte
ecclesie et alteram tertiam partem ex ea habeat ipsa teudenanda filia suprascripti sergii
et heredum eius, et aliam tertiam partem ex ea habeant ipse teudenanda et penda sorores et
171
earum heredes. Et per convenientiam ipse vivo et iohannes monachus filius quondam petri, per
iussionem ipsius domni abbatis leonis guadiam ipsi iohanni dederunt et fideiussorem posuerunt
pro parte ipsarum mulierum et partibus suprascripte ecclesie radoaldum filium quondam romualdi.
Et per ipsam guadiam ipse vivo obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis
mulieribus et partibus suprascripte ecclesie et heredibus ipsarum mulierum integrum illud de
quo, ut suprascriptum est, manifestatum ab omnibus hominibus abitatoribus de ipso loco metiliano
et ab eorum heredibus, et ab omnibus hominibus quibus per ipsos homines et per eorum heredes
et per ipsum vivum et per eius heredes illud vel ex eo quomodocumque datum aut obligatum,
vel manifestatum seu alienatum paruerit, et qui pro eorum partibus et dato quascumque
causationes ex eo ipsis mulieribus et earum heredibus et partibus suprascripte ecclesie
preposuerint. et ipse domnus leo abbas per suprascripta guadiam et per convenientiam,
dum ydonei homines interessent obligavit se et successores suos et partes suprascripti monasterii
sui semper defendere partibus suprascripte ecclesie et ipsis mulieribus et earum heredibus
integrum illud de quo ipse vivo, ut scriptum est, manifestavit ab ipso iohanne monacho,
et iaquinto monacho filio quondam igni, et a machenolfo filio quondam iohannis, et ab eorum
heredibus, et ab omnibus hominibus quibus per eos et per eorum heredes et per partem suprascripti
monasterii sui illut vel ex eo datum aut obligatum, vel manifestatum, seu alienatum
paruerit: et qui eorum parte et dato quascumqiie causationes ex eo ipsis mulieribus et eorum
heredibus et partibus suprascripte ecclesie preposuerint. Ab aliis autem hominibus et cum voluerint
ab omnibus hominibus potestatem haberent ipse mulieres et pars suprascripte ecclesie
et heredes ipsarum mulierum illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint; et si, sicut superius scriptum est, ipse vivo et eius
heredes ipse domnus leo abbas et successores suos et pars suprascripti sui monasterii ipsis
mulieribus et eorum heredibus et partibus suprascripte ecclesie non adimpleverint, et suprascriptam
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse
vivo obligavit se et suos heredes, et ipse domnus leo obligavit se et successores eius et partes
suprascripti sui monasterii, comprensis ipsis mulieribus et earum heredibus et partibus suprascripte
ecclesie, trecentos auri solidos constantinos. quod autem inter virgulos scriptum est in
uno loco legitur: guadiam ipsi iohanni; et in aliis partibus suprascripte ecclesie, et suprascriptum
disturbatum legitur partibus. et taliter tibi iohanni notario scribere precepimus.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
+ Ego qui supra leo abbas.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego landolfus notarius me subscripsi.
(In pede legitur): Rogandum te domno antimo iudice mandamus ut testetis in hanc cartam.
Torna all'inizio