|
79
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario
duodecima indictione. Nos Iaquintus filius quondam Filippi
et Balsama filia quondam Sillicti, vir et uxor, coram idoneis
ominibus coniuncti sumus cum Iohanne presbitero rectore ecclesie
Beati confessoris Nicolai, que constructa est subtus et prope castellum
vetus Caputaquis ubi Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia
80
cum omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus
pertinet domno Gregorio filio quondam domni Paldulfi
filii domni Guaimarii principis, et sicut nobis congruum fuit,
nostra voluntate per anc cartula mercedis causa obtulimus in prefata
ecclesia integras omnes res stabiles quecumque nobis aliquomodo
pertinentes sunt et fuerint intra civitate novam Caputaquis
et per cunctas fines et vocabula et pertinentias Caputaquenses cum
omnibus earum pertinentiis et cum moniminibus ex eis continentibus.
ea ratione ut proprietas omnium ipsarum rerum semper sit
in potestate partium suprascripte ecclesie et partes ipsius ecclesie
licentiam abeant de ea facere quod voluerint. usumfructum vero
earum abeamus nos suprascripti Iaquintus et Balsama, vir et uxor,
et liberi nostri masculi de legitimo coniugio, et nos et liberi masculi
legitimi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et utamur
atque fruamur ut iustum fuerit, et de ipso usufructu faciamus
quod voluerimus, et nos et ipsi liberi nostri semper sub dominio
et defensione partium suprascripte ecclesie permaneamus quemammodum
secundum consuetudinem istius terre liberi omines sub
aliorum dominio et defensione manere et esse videntur. et omni
anno in festibitate sancti Nicolai demus ad partem suprascripte
ecclesie censum tarenos bonos quattuor de moneta que illis diebus
per anc terram iherit; defunctis vero nobis ambobus et ipsis liberis
nostris, ita ut nullus ex eis masculus de legitimo coniugio supersit,
tunc ipse ususfructus extinguatur et ad suam proprietatem redeat.
set et si nos vel ipsi liberi nostri ex ac terra exierimus in aliis partibus
ad abitandum, tunc similiter ipse ususfructus extinguatur et
ad suam proprietatem redeat; tantum, si intra octo annos reversi
fuerimus ita ut sicut dictum est sub dominio et defensione partium
suprascripte ecclesie maneamus, rursus ipsarum rerum ususfructus
ad nostram potestatem in suprascripta ratione revertatur et annualiter
nos et ipsi liberi nostri iamdictum censum demus sicut
suprascriptum est. et per convenientiam nos iamdicti vir et uxor,
tamen ego Balsama cum voluntate ipsius viri et mundoalt mei cum
qua omnia que in ac cartula scripta et scribenda sunt feci, guadiam
suprascripto Iohanni pro parte ipsius ecclesie dedimus et fideiussorem
ei posuimus Iohannem qui dicitur de Sarapita filium quondam
*** et per ipsam guadiam obligamus nos et iamdictos
liberos et eredes nostros semper defendere ad partem suprascripte
81
ecclesie integrum illud quod in ipsa ecclesia sicut suprascriptum
est obtulimus in suprascripta ratione ab omnibus ominibus,
et tribuimus licentiam ut quotiens partes ipsius ecclesie voluerint,
potestatem abeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint.
et si sicut superius scriptum est nos et liberi et eredes nostri partibus
suprascripte ecclesie non adimpleverimus et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserimus, per
convenientiam per ipsam guadiam obligamus nos et nostros liberos
et eredes componere partibus suprascripte ecclesie quinquaginta
auri solidos constantinatos. inter duos virgulos legitur "et eredes".
Et duas unius tenoris cartulas anc pro parte ipsius ecclesie
et aliam pro parte nostra te Maraldum clericum et
notarium scrivere rogavimus qui interfuisti. S.
+ Ego Petrus diaconus.
+ Ego Iohannes diaconus.
| |