Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.100 » Pag 397 - 400

1.100
397
400

397
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo ceritesimo secundo, mense martio, decima indictione. Memoratorium
factum a nobis Mari et Petri et Iohanni clerici, germani et filii Sparani, et
Amandus, qui sumus germani consobrini, et filio Alferii, eo quod ante subscriptos
testes coniunximus nos in bona convenientia cum Riccardus domnus de
castello, qui dictur Monteforte, et filius *** qui fuit orto ex genere Lortmannorum,
et ideo bona sua voluntate, ordine convenientie, iusta legem dedit et tradidit
nobis una pecia de rebus suas, quod ipse pertinentem abet in loco ubi
Pretorio dicitur, propinquo hecclesia Sancti Iohanni, at tenendum et dominandum
et laborandum nos supranominati germani et Amandi et nostris heredibus
amodo et semper nati nascentibus in ipso ordine, sicut hic subter legitur.
Et ipsa iamdicta pecia de rebus videtur esset per hec finis: de una parte fine medio
aqueducto; de alia parte fine via puplica, qui est inter hec rebus et rebus
que modo tenere videtur ipsi filii Iaquinti presbiteri; de alia parte fine rebus
398
de heredes Iohanni filii Imetanci et descendit per eodem fine et revolvit et vadit
usque in fine rebus Ursi filii Fusani, et iterum revolvit per eodem fine et descendit
usque in fine rebus de heredes Madelfrit, qui vocatur de Cervaru; de
alia parte fine rebus de heredes supradicti Madelfrit, sicut termiti decernunt,
et fine rebus de heredes Madelfrit filii Rolegrimi, et fine rebus similiter de heredes
supradicti Madelfrit, qui vocatur de Cervaru, et vadit in prioras fines. Infra
omnes iamdictas finis, sicut superius legitur, de totam et integram ipsa iamdicta
pecia de rebus tantum inde exeptuavit ipse predictus Riccardus quod nobis
qui supra germani et Amandi non dedit ipsis viis puplicis, qui sunt infra
supradictas finis, nam ipso alio exinde in integrum illut nobis dedit et tradidit.
In tali vero ordine ut amodo et semper nati nascentes nostre sit potestatis et
de nostris heredibus illut tenere et dominare et laborare et castanei ibidem
pastinare et insetare et surgere, ut amodo et usque viginti anni completi abeamus
illut pastinatum de castanietum et insetatum de palumbolitu bonum et de
insititum et prisu et surtu, sicut bonum palumbolitum meruerit et insititum;
castanee ipse, quod Dominus nobis ibidem dederit infra supradictas finis, debeamus
ille colligere et iusto ordine salve facere et siccare et siccate ille inter
nos per medium dividamus, nos supranominati germani et Amandi et nostris
heredibus accipiamus exinde amodo et semper inclitam medietatem et ipse
predictus Riccardus et eius heredes accipiat exinde reliquam medietatem;
et acto tempo
re debeamus cultare ipsum castanietum et insetare sicut bonum
p
alumbolitu et insititum meruerit. Et si infra supradictas finis terra
vel loca arida
fuerit, ubi non possumus surgere castanietum et palumbolitu,
nec ipse predictus Riccardus nec eius heredes non querat nobis exinde
nulla occa
sione; et amodo et semper nati nascentes ipsa iamdicta pecia de
rebus per supradictas finis illam nobis supranominati Mari et Petri et Iohanni
clerico et Amandi et ad nostris heredibus non tollere neque contrare nec nullam
fortiam nobis ibidem non faci ad nec ipse predictus Riccardus nec eius
heredes nec homines eorum, set iusta legem illam nobis da omnes homines defensare
in ipso ordine, sicut superius legitur. De taliter nobis complendum ea
omnia, quibus superius legitur, ipse predictus Riccardus bona sua voluntate guadiam
nobis dedit et mediatorem nobis posuit se ipso; eo tinore, quod si ea omnia,
quibus superius legitur, ipse predictus Riccardus et eius heredes nobis
qui supra germani Mari et Petri et Iohanni clerico et Amandi et ad nostris
heredibus non adimpleberit, vel si hoc remobere quesierint, decem solidi aurei
constatinati boni ipse predictus Riccardus et eius heredes nobis qui supra germani
Mari et Petri et Iohanniclerico et Amandi et ad nostris heredibus
pena componere obligabit, et cuncta que superius legitur per invitis illut
nobis adimplere per supradictam guadiam et se ipso mediatorem et penam
obligatam
. Et amodo et usque dum ipsum palumbolitu surtum fuerit,
400
quando ibidem seminaverimus infra supradictas finis de quacumque
viv
enda Dominus nobis ibidem dederit, debeamus exinde dare terratico
ipsius predicto Riccardi et ad eius heredes de decem sorti, inclita una sorte
relique nobem sortes nobis abeamus; et a quo ipsum palumbolitu surtum
fuerit si ali
quando ibidem seminaverimus infra supradictas finis de quacumque
vi
venda Dominus nobis ibidem dederit non debeamus dare
exinde nullam terratico, set omnia nobis exinde abeamus per supradictam
guadiam et se ipso mediatorem et penam obligatam. Et quod a nobis scriptum
est inter virgulos legitur et de insititum et insititum et insititum. Et hoc
brebe scripsi
ego Amatus clericus et notarius et interfui.
+ Ego Abellinus clericus.
Torna all'inizio