|  
 
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus 
domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense martius tertia indictione. Ideoque 
nos iaquintus et ursu germani filii quondam iohanni et maraldus filius quondam petri qui sumus 
thie het nepotes, sicut nobis congruum est, per anc cartulam bicariationis ordine per largietatem 
et absolutionem supradicte gloriose potestatis, qui nobis dandum direxid per truppoaldu storesaizo, 
tradidimus tibi iohanni atrianensi filio campuli una pecia de terra nostra vacua, que 
abemus intus anc salernitanam cibitatem ad ortum magnum suptus archiepiscopatum salernitano 
per finis et mensuria: de tribus partibus fine de eredes pandoni, et de una parte fine platea 
qui intrant in casili et in curte alfani comitis; et est per mensuria: da pars septemtrionis et da 
meridie ana pedes viginti unum, et da pars orientis per ipsa platea et ab occidente sunt ana 
pedes sedecim et summisse unum ad iusta manum omini mensuratum. ec tota et inclita ipsa 
terra per iamdicte finis et mensuria ipsa percurrit, tibi supradicto iohanni vicariationis ordine 
tradidimus, ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum, dominandum, 
poxidendum, omnia inde faciendum que tibi tuique eredibus placuerit, absque omni 
requisitionem et contrarietatem nostram qui supra iaquinti, ursi et maraldi et de nostros filios 
et eredes aut cuiqua ominibus. et pro confirmanda et stabiliscenda hanc nostra vicariationem a 
presentis per alia cartula, que aput nos scripta retinemus, recepimus a te supradictus iohannes 
una pecia de terra vacua que abetis intus anc cibitatem inter muro et muricino, quod paratum 
abetis da urso presbiter germano tuo et da halii germani tui per finis et mensuria: ha 
septemtrionis fine anditum, sunt inde pedes duodecim: ab occidente fine tua que iohanni, sunt 
 
inde pedes biginti nobem: a meridie fine facie de muro suptano uius civitatis, sunt inde pedes 
duodecim: ab oriente fine que modo retinet filii venedicti de pandola, et inde sunt pedes triginta 
unum, totum mensuratum ad tale pedem manum omini quantum ipsa cartula, que aput 
nos scripta emisisti, est in capite latam. finitoque vicaria ipsa aput nos ea quidem rationem, per 
vona convenientia nostre bolumtatis guadia tibi iohanni dedimus, et nos ipsis tibi mediatores posuimus; 
et per ipsa guadia obligamus nos et nostros filios et eredes amodo et semper antistandum 
et defensandum tibi tuique eredibus et cui per vos illut vel exinde datum paruerit, da pars 
uxoribus nostre et da omnis omines omnique partibus, et non aliquit vobis tollere aut contrare 
seum remobere queramus. si autem, etc: . et taliter scribere rogabimus te ursu notarium. actu 
salerno. 
+ ego qui supra truppoald stolsaiz 
+ ego adelbertus 
+ ego teudeudericus me subscripsi.
  |  |