|
219
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni widoni eius
filii gloriosi principibus, mense februarius tertiadecima indictione. ante me petrus iudex
coniunti sunt domnus martinus venerabile presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum
eum exet waiferius qui est adbocator et unum de domini ipsius ecclesie, et petrus filius benedicti
monachi et maghenolfus filius ciceri, qui sunt avitatores de locum rota, ad faciendum inter se
finem de terra cum abellanietum de ipsa fine rotense locum ubi dicitur pulbiciano, quod a pars
ipsius ecclesie ad pastenandum datum fuit ipsorum maghenolfi et petri, unde per ipsi maghenolfus
et petrus ostensum fuit unum brebem, qualiter per ipsum abbatem et truppoaldus filius
maioni et romoaldus adbocatorem eundem ecclesie dedit illorum ipsa terra predicte ecclesie de
ipso locum pulbiciano et clianu per finis: de una parte fine bia: de alia parte ab oriente fine predicte
220
ecclesie, sicut ballitellu dixcernit: de subtus fine quod retinuit truppoaldus sculdais, sicut
ballitellu dixcernit et termines ficti sunt: ab occidentis fine, quod retinunt filii petri et ipse
petrus, sicut aliquantum limite et termines discernit. per ipse finis funditus illut eorum tradiderunt
ad usque decem anni completi illorum exet potestate illut tenendum et pastenandum abellanietum;
et ad completi ipsi decem anni illis et suis heredibus aberet in tota ipsa terra intro
ipse finis factum et operatum abellanietum, sicut de tantos annos meruerit ut bene paread laboratum
et cultatum; et da completi ipsi decem anni in antea omni tempore illis suisque heredibus
illum laborare, et cultare, et salbum facere, et colligere, et abellane ipse secchare, et tertiam
partem inde dare ad pars ipsius ecclesie. et quando da ipsi decem anni in antea illis boluerit
ipso abellanietum dividere, in tertiam partem eos dividere: pars ipsius ecclesie tolleret exinde
due sortis, e illorum traderet exinde tertiam partem cum bice de bia sua; sic tamen, ut nec
illis nec suis heredibus non aberet potestate cuicumque eos dare; et si eos daturo abuerit, facere
inde scire pars ipsius ecclesie pro illut tollendum per tertio constitutum de duodecim in duodecim
dies usque dies triginta sex. et si infra ipsa constituta noluerit illut tollere ad iusto baliente
pretium, tunc post ipsa constituta liceret illis eos dare cui boluerit; nam si infra ipsa constituta
cuicumque quomodocumque illut dederit sine licentia ipsius ecclesie, absque pretium reberteret
ad potestate ipsius ecclesie. et si de ac terra salernitana exierit aliubi abitandum, inclita rebus
ipsa rebertere ad potestate ipsius ecclesie; et si infra tribus anni rebersi fuerit ic ad abitandum,
inclita ipsa sortionem suam de predicta rebus reberteret ad illorum potestate abendum in predicta
ratione. et cum fuit relecto ipsum brebem, sicut supra diximus, et aliut continebad: scriptum
per constantinus notarius et roboratum sufficienter. et per ipsum abbatem hostensum fuit alium
brebem continentem similiter, quod ipsi petrus et maghenolfus hemiserunt in predicta ecclesia, et
constitutum quam ipsi brevi continunt, de ipsa pastenatione transiit, et ipse abbas cum illis in
causationes fuit, ut non illis completum aberet de supradicta terra, sicut hobligati sunt. et dum
ex oc inter se contentiones abentes, perbenierunt exinde ad combenientia, ut ipsi petrus et
maghenolfus et illorum heredes aberet supradicta rebus per supradicte finis per hec mensuria:
ab ipsa fine da oriente passi octuaginta octo: ad ipsa bia passi quinquaginta quadtuor
et pedes quadtuor et summisse: et a pars sebtemtrionalis passi quadraginta unum et pedes
duo: et a pars occidentis passos nonaginta duo, totum ad iusto passum. per ista mensuria
totum et inclitum amodo et usque decem anni tenerent ad suam potestate ipsi petrus et maghenolfus
et illorum heredes, et omnis sue hutilitati ividem facere, et totum ipso abellannietum
arare et cultare et salbum facere, et temporibus suis colligere et secchare, et tertiam
partem inde dare ad pars ipsius ecclesie cum tertiam partem de poma, qui ividem per tempore
fuerit; et de quod ividem seminaberit, deant exinde terraticum ad pars ipsius ecclesie
221
secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi ipsi decem anni aberet in tota ipsa terra
per supradicta mensuria factum et operatum abellanietum, ut bene paread laboratum et factum; et
si boluerint illos dividere cum pars ipsius ecclesie, facere inde scire ipsum abbatem
vel eius subcessores, et illis et illorum heredes totumque ipso abellanietum dividerent
rationabiliter in tertiam parte: pars ipsius ecclesie tollere exinde due sortis, et illorum
traderent reliquam tertiam partem, abendum omni tempore illis et suis heredibus
illam hobligata in ipsa ecclesia, sicut supra legitur. et si noluerint illut dividere, omni tempore,
dum illis et suis heredibus boluerint, eos tenere ad suam potestate, et temporibus suis
illut laborare et studiare, sicut meruerit, ut bene paread factum; et per tempore ipse abellane
et poma, que ividem fuerit, colligere et ipse abellane seccha et tertiam partem inde et de ipsa
poma dare ad pars ipsius ecclesie in ipso locum. similiter et de quod ividem seminaberint,
deant exinde terraticum ad pars ipsius ecclesie, sicut supradictum est. et a quo da ipsi decem
anni in antea non boluerint illis et suis heredibus eos tenere et abere per supradicto hordine et
boluerint eos dividere, sicut supra legitur, facere inde scire pars ipsius ecclesie, et sic eos dividere,
sicut supra dictum est, in tertiam partem, abendum illis et suis heredibus ipsa tertiam
partem hobligata in ipsa ecclesia, sicut supra legitur; et pars ipsius ecclesie semper defensaret
illorum et ad illorum heredes ipsa tertiam partem cum bice de bia sua da omnis homines; et
amodo et dum non fuerit supradicta rebus divisa, sicut supra legitur, ipsa abbas et eius subcessores
tota supradicta rebus defensaret illorum et ad illorum heredes cum bice de bia sua da
omnis homines omnique partibus. unde de omnia suprascripta ipse abbas et eius subcessores
ipsorum petri et maghenolfi et ad illorum heredes adimplendum, per bona combenientia wadia
illorum dedit una cum ipsum waiferium, et mediatorem eorum posui petrus presbiter filius
rodelghisi presbiteri; et per ipsa wadia hobligabit se et suis subcessoribus, ut si aliquit, de
quod superius legitur, quesierint remobere aut contrare et talia non adimpleberint, componere
hobligabit se et suis subcessoribus illorum vel ad illorum heredibus quinquaginta auri
solidos constantinos. et per supradicta wadia hobligavimus nos et nostris heredibus amodo
et semper, dum supradicta rebus tenuerimus per supradicto ordine, quando pars ipsius ecclesie
direxerit illuc missum suum pro recipiendum supradicta sua sortione de ipse abellane
et poma et terraticum, demus ad missum ipsius ecclesie, dum inde ividem fuerit, manducare
et bibere secundum nostram possivilitate et illius fuerit mensura. et pro parte ipsorum maghenolfi
et petri scribere fecimus te alderissi notarium qui interfuisti.
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego qui supra guaiferius.
deus in nomine.
| |