|
248
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio
eius gloriosi principibus, mense octuber prima indictione. ante me petrus iudex coniunti sunt
249
amatus filius adelgrimi de locum nuceria et cennamo presbiter et abbas ecclesie sancti maximi
de intus anc salernitanam cibitatem, una cum ipso abbate adesset romoaldus qui est de dominii
ipsius ecclesie, ad faciendum inter se finem de duobus pecie de terris de eodem loco nuceria ubi
ad puteum regente dicitur, quod pars ipsius hecclesie ad pastenandum dedit ipsius amati, et
ipse amatus cum ipso abbate causabit, ut contrasset ei ambo ipse pecie de terris, et ipse abbas
dixit, ut rebus ipsa ei contrasset, pro quibus ipse amatus illam non pastenabit, sicut inde hobligatus
fuit, et per legem exinde componere debuit ipse amatus ad pars ipsius hecclesie, et per
ipsum amatus ostensum fuit unum brebem continentes: vicesimo nono anno principatus domni
gisolfi principis, mense aprelis quinta indictione. gregorius presbiter et abbas ipsius ecclesie
sancti maximi laborandi et pastenandi ordine tradidit ipsius amati ambo ipse pecie de ipso
puteum regentem. una ex ille per as finis: a meridie fine, quomodo flubio discernit a fine sancte
marie de eodem loco nuceria, inde passi quindecim et medium: ab occidente fine ipsius amati,
sicut limite et sepe discernit: a pars septemtrionis fine rebus ipsius hecclesie sancte marie, quod
ipse amatus ad pastenandum et laborandum retinuit, et inde sunt passi tridecim et medium: ab
orientis similiter fine rebus ipsius hecclesie sancte marie quod ipse amatus ad pastenandum retinuit,
et inde passi quadraginta octo. ipsa alia pecia per hec finis: a meridie fine ipsius amati,
sicut sepe discernit, sunt inde passi biginti duo et medium: ab occidentis fine bia antica: a septemtrione
fine sicaite, et inde passi triginta: ab oriente fine prefate hecclesie sancte marie, et inde
passi quinquaginta quadtuor. ambo suprascripte pecie de terris per supradicte finis et mensurie
liceret ipsum amatus et eius heredes, dum illis volerent, sue potestatis tenere et fobee et omnis sue
utilitati ibidem facere, et usque nobem anni completi ipse amatus et eius heredes abere ipse duobus
pecie de terris infra ipse finis et mensurie pastenati arboribus et vitis et factum ibidem arbustum
vitatum, quomodo de tantos annos in ipso locum meruerit. et iam in antea, dum eos ipse amatus
et eius heredes illut tenere voluerint, per tempore per omnis annum ipso arbustum laborare et
cultare, et quantum vinum et victum annualiter inde exierit, dividere illut in tertiam partem:
pars ipsius hecclesie tollere de ipso vinum tertiam partem et de ipso bictum tollere tertiam
partem de ipso terraticum, et ipse amatus et eius heredes due sortis; et supradictus abbas cum
ipso suo advocatore dixit, ut non illut pastenasset, sicut ipso brebem continet. et dum super
rebus ipsa coniunti fuerunt et pro quibus illam non inbenierunt sic pastenata et laborata, sicut
declarat ipso brebem et constitutum, que inde positum fuit, a plurimis temporibus transiit que
sit ipse abbas, ut ipse amatus remidtere ad potestatem predicte hecclesie supradicta rebus aut
iustitiam in ipsa hecclesia inde persolbere. ipse amatus neque rebus ipsa retdere voluit, neque
compositionem inde faceret; set postulabit ipsum abbatem, ut rebus ipsa dimidtere ei per illo ordine,
sicut inferius declarat. ipse abbas talia audientes per locutionem bonorum hominum, pro amore
250
omnipotenti deo dixit talia facere et, sicut utrisque complacuit, ipse amatus remisit ad potestatem
predicti abbati supradicta scriptionem quam ostedit, et ipse abbas sublaxabit ei ipsa
compositionem et quicquit cum eo inde causare potui; et tota supradicta rebus per supradicte
finis et mensurie tradidit ad tenendum predicti amati tali ordine, ut amodo et usque decem
anni completi ad sua et de suis heredibus tenere potestatem et omnis sue utilitatis ibidem facere,
et quantum vacibum ibidem est, pastenare et facere arbustum, sicut meruerit, ut ad completi
ipsi decem anni tota supradicta terra per supradicta mensuria abeant pastenata et factum et
laboratum et operatum arbustum, sicut meruerit ut bene pareat factum; et quantum modo ibidem
arbustum est de super et de supter, annualiter laborare et cultare, sicut meruerit ut vene
paread laboratum; et per bindemie faciad scire pars predicte hecclesie, ut dirigat ibidem missum
suum, et ipso arbustum, quam ibidem est et quod pastenaberit, bindemiare, sicut meruerit,
et vinum ipsum dividere per medietatem: ille tollat eos medietatem, et pars predicte ecclesie
medietatem; et annualiter conciaret organeum, quod pars ipsius ecclesie ei adsignaberit et
reponeret illut in casa ipsius ecclesie ad ipsi parieti, et ipsa sortione predicte ecclesie de ipso
vinum illuc portare et in ipso organeum midtere. et da ipsi decem anni in antea omni tempore,
dum ipse amatus et eius heredes voluerit rebus ipsa tenere, potestatem aberet omnis sue utilitatis
ibi facere, et ipso arbustum totum de super et de suptus laborare et cultare, sicut meruerit,
ut vene paread laboratum, et salbum facere; et per vindemie faciat scire pars predicte ecclesie,
ut ibidem dirigat missum suum, et ipso arbustum bindemiare, sicut meruerit, et medietatem ipso
vinum sibi abere, et medietatem portaret ad ipsi parieti et midtere illut in ipso organeum quam
eis adsignaberit, ita ut per ipsum amatus et eius heredes semper ipso organeum sit conciatum,
sicut meruerit, et quem seminaberit in ipsa rebus, amodo et semper dare exinde terraticum ad
pars ipsius hecclesie secundum consuetudinem de ipso loco, et dum fuerit ibidem missum predicte
ecclesie pro recipiendum ipso vinum, daret ei manducare et vivere secundum suam possibilitatem
et onorifice illum ibi abere, sicut meruerit. et a quo da ipsi anni in antea non voluerit
ipse amatus vel eius heredes in supradicto ordine rebus ipsa tenere et laborare, remitteret illam
totam ad pars iamdicte ecclesie et nullam sortionem querat illis inde abere. quod si etc: Multa
viginti aureorum solidorum constantinianorum. et taliter pro pars ipsius hecclesie hoc scribere
fecimus te aghenardus notarius. verumtamen per supradicta hobligata pena hobligabit se ipse
amatus et suis heredibus per nulla ratione aliquando illis aut quicumque in ipsa supradicta
rebus dulcare linum vel cannabum, aut aqna exinde portare ad ipsa rebus sua amati. unde de
omnia suprascripta adimplendum, guadia dedit ipse amatus ipsius abbati et mediatorem ei posuit
251
se ipsum et roffus de nuceria filius roffi, et ipse amatus et ipse roffus apposuit ei ad pignerandum
omnis sua causa. et taliter subiungere fecimus te superius dictus aghenardus notarius.
+ ego qui supra petrus iudex.
| |