Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1298 » Pag 126 - 126

8.1298
126
126

126
+ In nomine domini octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense septembri, tertiadecima indictione. Ante me petrum iudicem Adelarius filius quondam
romoaldi Coniunctus est cum leonem filium quondam constantini qui dictus est cancellario. Et
sicut ipsi adelarium congruum fuit bona sua voluntate per hanc cartulam venumdedit ......
pecia de terra cum cannietum et silba et bacuum uno tenientem quod ipse adelarius habuit in
locum trasaria, finibus mitilianense, que est per fines et mensuras iusto passu hominis mensurata:
De pede fine medium ballone: A parte occidentis est finis ipsius leonis: A parte meridiei
quod est de capite fine via antica: A parte orientis est finis ipsius adelarii et est per latitudinem
ipsa pecia de terra in omni loco, Incipientem da ipsa fine ipsius leonis pergentem in
ipsa parte orientis passi viginti tres. Et per longitudo da ambas lateres da medium ipsum ballonem
usque ipsa via antica. iamdicta pecia de terra per iamdictas fines et mensuras, sicut diximus,
Integram illam ipse adelarius ipsi leoni benumdedit cum omnibus que intra eam sunt
cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius
leonis et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et propter
confirmationem uius benditionis ipse adelarius suscepit a predicto leone statutum pretium aureos
terenos bonos sexaginta quattuor in omni deliberatione. et per convenientiam ipse adelarius
guadiam ipsi leonis dedit et fideiussorem ei posuit disideum filium quondam romoaldi. Et per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi leonis et illius heredibus
integrum illut quod ei, sicut suprascriptum est, benumdedit hab omnibus hominibus et partibus.
et tribuit ipsi leoni licentiam, ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascripta
benditione per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipse adelarius et suos heredes ipsi
leonis et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut
contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi
leonis et ad eius heredes triginta auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere.
et taliter te petrum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio